XXXV.
Septimo intervallo inter vergiliarum occasum et brumam haec fieri oportere dicunt: Serere lilium et crocum. Quae iam egit radicem rosa, ea conciditur radicitus in virgulas palmares et obruitur, haec eadem postea transfertur facta viviradix. Violaria in fundo facere non est utile, ideo quod necesse est terra adruenda pulvinos fieri, quos inrigationes et pluviae tempestates abluunt et agrum faciunt macriorem. A favonio usque ad arcturi exortum recte serpillum e seminario transferri, quod dictum ab eo, quod serpit. Fossas novas fodere, veteres tergere, vineas arbustumque putare, dum in XV diebus ante et post brumam, ut pleraque, ne facias. Nec non tum aliquid recte seritur, ut ulmi.
XXXVI.
Octavo intervallo inter brumam et favonium haec fieri oportet. De segetibus, siqua est aqua, deduci; sin siccitates sunt et terra teneritudinem habet, sarire. Vineas arbustaque putare. Cum in agris opus fieri non potest, quae sub tecto possunt tunc conficienda antelucano tempore hiberno. Quae dixi scripta et proposita habere in villa oportet, maxime ut vilicus norit.
XXXVII.
Dies lunares quoque observandi, qui quodam modo bipertiti, quod a nova luna crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat ad intermenstruum, quo die dicitur luna esse extrema et prima; a quo eum diem Athenis appellant enhn kai nean, triakada alii. Quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta et caeduas silvas. Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ovibus tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum servo, ni crescente luna tondens calvos fiam. Agrius, Quem ad modum, inquit, luna quadripertita? Et quid ea divisio ad agros pollet? Tremelius, Numquam rure audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et quae crescente luna fieri oporteret, [et] tamen quaedam melius fieri post octavo Ianam lunam quam ante? Et siquae senescente fieri conveniret, melius, quanto minus haberet ignis id astrum? Dixi de quadripertita forma in cultura agri.
Stolo, Est altera, inquit, temporum divisio coniuncta quodam modo cum sole et luna sexpertita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu pervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac modium, unde sexto prodit ad usum. Primo praeparandum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto legendum, quinto condendum, sexto promendum. Ad alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere velis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes instituas; ad quaedam bipalio vertenda terra plus aut minus. Aliae enim radices angustius diffundunt, ut cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theophrastus scribat Athenis in Lyceo, cum etiam nunc platanus novella esset, radices trium et triginta cubitorum egisse. Quaedam si bubus et aratro proscideris, et iterandum, antequam semen iacias. Item praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur a pastione, quod fere observant a piro florente; si inrigua sunt, ut tempestive inrigentur.
XXXVIII.
Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot. Stercus optimum scribit esse Cassius volucrium praeter palustrium ac nantium. De hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram. Id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore acervatim poni. Ego arbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues. Itaque qui aviaria conducunt, si cavet dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum, minime bonum equinum, sed in segetes; in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam. Stercilinum secundum villam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. In eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci.
XXXIX.
Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: naturam ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum. Nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat. Nonne videmus alia florere verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, quae hiberno? Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram viva radice, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias.
XL.
Primum semen, quod est principium genendi, id duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum quod apertum. Latet, si sunt semina in aere, ut ait physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, inferre solet, ut scribit Theophrastus. Illud quod apparet ad agricolas, id videndum diligenter. Quaedam enim ad genendum propensa usque adeo parva, ut sint obscura, ut cupressi. Non enim galbuli qui nascuntur, id est tamquam pilae parvae corticiae, id semen, sed in iis intus. Primigenia semina dedit natura, reliqua invenit experientia coloni. Prima quae sine colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis collecta neque, priusquam sata, nata. Prima semina videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. Semen vetus tantum valet in quibusdam rebus, ut naturam commutet. Nam ex semine brassicae vetere sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam. Secunda semina videre oportet ne, unde tollas, nimium cito aut tarde tollas. Tempus enim idoneum, quod scribit Theophrastus, vere et autumno et caniculae exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. In sicco et macro loco et argilloso vernum tempus idoneum, quo minus habet umoris: in terra bona ac pingui autumno, quod vere multus umor, quam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX. Tertium genus seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram, si in humum demittitur, in quibusdam est videndum ut eo tempore sit deplantatum, quo oportet (id fit tum, antequam gemmare aut florere quid incipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, quo latius aut radices facilius mittit. Ea celeriter, antequam sucus exarescat, in terram demittunt. In oleagineis seminibus videndum ut sit de tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum, quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt circiter pedales. Quartum genus seminis, quod transit ex arbore in aliam, videndum qua ex arbore in quam transferatur et quo tempore et quem ad modum obligetur. Non enim pirum recipit quercus, neque enim si malus pirum. Hoc secuntur multi, qui haruspices audiunt multum, a quibus proditum, in singulis arboribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina fieri illut quod fulmen concepit. Si in pirum silvaticam inserueris pirum quamvis bonam, non fore tam iucundam, quam si in eam quae silvestris non sit. In quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, quam est quo veniat arbor. Est altera species ex arbore in arborem inserendi nuper animadversa in arboribus propinquis. Ex arbore, qua vult habere surculum, in eam quam inserere vult ramulum traducit et in eius ramo praeciso ac diffisso implicat, eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum visurum est corticem cum cortice exaequatum habeat. Eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit ad caelum curat. Postero anno, cum comprendit, unde propagatum est, ab altera arbore praecidit.
XLI.
Quo tempore quaeque transferas, haec in primis videnda, quae prius verno tempore inserebantur, nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia non est et ideo sequitur caldorem. A quo fit ut in locis frigidis ficeta fieri non possint. Aqua recenti insito inimica: tenellum enim cito facit putre. Itaque caniculae signo commodissime existimatur ea inseri. Quae autem natura minus sunt mollia, vas aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius exarescat surculus, quam colescat. Cuius surculi corticem integrum servandum et eum sic exacuendum, ut non denudes medullam. Ne extrinsecus imbres noceant aut nimius calor, argilla oblinendum ac libro obligandum. Itaque vitem triduo antequam inserant desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, antequam insera
tur; aut in quam inserunt, in ea paulo infra, quam insitum est, incidunt, qua umor adventicius effluere possit. Contra in fico et malo punica, et siquae etiam horum natura aridiora, continuo. In aliis translationibus videndum ut quod transferat cacumen habeat gemmam, ut in ficis.
De his primis quattuor generibus seminum quaedam quod tardiora, surculis potius utendum, ut in ficetis faciunt. Fici enim semen naturale intus in ea fico, quam edimus, quae sunt minuta grana; e quibus parvis quod enasci coliculi vix queunt — omnia enim minuta et arida ad crescendum tarda, ea quae laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro portione in virgultis item; itaque ficus, malus punica et vitis propter femineam mollitiam ad crescendum prona, contra palma et cupressus et olea in crescendo tarda: in hoc enim umidiora quam aridiora — quare ex terra potius in seminariis surculos de ficeto quam grana de fico expedit obruere, praeter si aliter nequeas, ut siquando quis trans mare semina mittere aut inde petere vult. Tum enim resticulam per ficos, quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, complicant ac quo volunt mittunt, ubi obrutae in seminario pariant. Sic genera ficorum, Chiae ac Chalcidicae et Lydiae et Africanae, item cetera transmarina in Italiam perlata. Simili de causa, oleae semen cum sit nuculeus, quod ex eo tardius enascebatur colis quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas dixi, serimus.
XLII.
In primis observes ne in terram nimium aridam aut variam, sed temperatam, semen demittas. In iugerum unum, si est natura temperata terra, scribunt opus esse medicae sesquimodium. Id seritur ita, ut semen iaciatur, quem ad modum cum pabulum et frumentum seritur.
XLIII.
Cytisum seritur in terra bene subacta tamquam semen brassicae. Inde differtur et in sesquipedem ponitur, aut etiam de cytiso duriore virgulae deplantantur, et ita pangitur in serendo.
XLIV.
Seruntur fabae modii IIII in iugero, tritici V, hordei VI, farris X, sed non nullis locis paulo amplius aut minus. Si enim locus crassus, plus; si macer, minus. Quare observabis, quantum in ea regione consuetudo erit serendi, ut tantum facias, quod tantum valet regio ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria locis aliquot. In Italia in Subaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum. Illut quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis, an in vervacto quae interdum requierit. Cui Agrius, In Olynthia quotannis restibilia esse dicunt, sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructos. Licinius, Agrum alternis annis relinqui oportet paulo levioribus sationibus, id est quae minus sugunt terram.
Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutricationibus atque alimoniis eorum. Ille, Quae nata sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, praegnatia, cum sunt matura, pariunt poma aut spicam, sic alia.A quo profectum, redit semen. Itaque si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod praegnationis idem bis habere non potest. Ut enim mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores ac fruges.
XLV.
Primum plerumque e terra exit hordeum diebus VII, nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius aliquanto prodit. Item milium et sesima et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam siquid regio aut tempestas viti attulit, quo minus ita fiat. Quae in seminario nata, si loca erunt frigidiora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora tegere oportet fronde aut stramentis. Si erunt imbres secuti, videndum necubi aqua consistat; venenum enim gelum radicibus tenellis. Sub terra et supra virgulta non eodem tempore aeque crescunt; nam radices autumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt, quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram aere frigidiore coguntur. Itaque ita esse docent silvestria, ad quae sator non accessit. Nam prius radices, quam ex iis quod solet nasci, crescunt. Neque radices longius procedunt, nisi quo tepor venit solis. Duplex causa radicium, quod et materiem aliam quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra alia facilius viam dat.
XLVI.
Propter cuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquot, ex quibusdam foliis propter eorum versuram, quod sit anni tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix. Horum enim folia cum converterunt se, solstitium dicitur fuisse. Nec minus admirandum quod fit in floribus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, ut ad eum semper spectent.
XLVII.
In seminario quae surculis consita et eorum molliora erunt natura cacumina, ut olea ac ficus, ea summa integenda binis tabellis dextra et sinistra deligatis herbaeque eligendae. Eae dum tenerae sunt, vellendae. Post enim aridae factae rixantur ac celerius rumpuntur, quam secuntur. Contra herba in pratis ad spem faenisiciae nata non modo non evellenda in nutricatu, sed etiam non calcanda. Quo et pecus ab prato ablegandum et omne iumentum, etiam hominem. Solum enim hominis exitium herbae et semitae fundamentum.
XLVIII.
In segetibus autem frumentum quo culmus extulit, spicam. Ea quae mutilata non est, in hordeo et tritico, tria habet continentia, granum, glumam, aristam et etiam, primitus spica cum oritur, vaginam. Granum dictum quod est intimum soldum; gluma qui est folliculus eius; arista quae ut acus tenuis longa eminet e gluma, proinde ut grani apex sit gluma et arista. Arista et granum omnibus fere notum, gluma paucis. Itaque id apud Ennium solum scriptum scio esse in Euhemeri libris versis. Videtur vocabulum etymum habere a glubendo, quod eo folliculo deglubitur granum. Itaque eodem vocabulo appellant fici eius, quam edimus, folliculum. Arista dicta, quod arescit prima. Granum a gerendo; id enim ut gerat spica, seritur frumentum, non ut glumam aut aristam gerat, ut vitis seritur, non ut pampinum ferat, sed ut uvam. Spica autem, quam rustici, ut acceperunt antiquitus, vocant specam, a spe videtur nominata; eam enim quod sperant fore, serunt. Spica mutila dicitur, quae non habet aristam; ea enim quasi cornua sunt spicarum. Quae primitus cum oriuntur neque plane apparent, qua sub latent herba, ea vocatur vagina, ut in qua latet conditum gladium. Illut autem summa in spica iam matura, quod est minus quam granum, vocatur frit; quod in infima spica ad culmum stramenti summum item minus quam granum est, appellatur urru.
XLIX.
Cum conticuisset nec interrogaretur, de nutricatu credens nihil desiderari, Dicam, inquit, de fructibus maturis capiendis. Primum de pratis summissis herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari falcibus debet et, quaad perarescat, furcillis versari; cum peraruit, de his manipulos fieri ac vehi ad villam; tum de pratis stipulam rastellis eradi atque addere faenisiciae cumulum. Quo facto sicilienda prata, id est falcibus consectanda quae faenisices praeterierunt ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum. A qua sectione arbitror dictum sicilire pratum.
L.
Messis proprio nomine dicitur in iis quae metimur, maxime in frumento, et ab eo esse vocabulo declinata. Frumenti tria genera sunt messionis, unum, ut in Umbria, ubi falce secundum terram succidunt stramentum et manipulum, ut quemque subsicuerunt, ponunt in terra. Ubi eos fecerunt multos, iterum eos percensent ac de singulis secant inter spicas et stramentum. Spicas coiciunt in corbem atque in aream mittunt, stramenta relincunt in segete, unde tollantur in acervum. Altero modo metunt, ut in Piceno, ubi ligneum habent incurvum bacillum, in quo sit extremo serrula ferrea. Haec cum comprendit fascem spicarum, desecat et stramenta stantia in segeti relinquit, ut postea subsecentur. Tertio modo metitur, ut sub urbe Roma et locis plerisque, ut stramentum medium subsicent, quod manu sinistra summum prendunt; a quo medio messem dictam puto. Infra manum stramentum cum terra haeret, postea subsecatur; contra quod cum spica stramentum haeret, corbibus in aream defertur. Ibi discedit in aperto loco palam: a quo potest nominata esse palea. Alii stramentum ab stando, ut st[r]amen, dictum putant; alii ab stratu, quod id substernatur pecori. Cum est matura seges, metendum, cum in ea [in] iugerum fere una opera propemodum in facili agro satis esse dicatur. Messas spicas corbibus in aream deferre debent.
LI.
Aream esse oportet in agro sublimiori loco, quam perflare possit ventus; hanc esse modicam pro
magnitudine segetis, potissimum rutundam et mediam paulo extumidam, ut, si pluerit, non consistat aqua et quam brevissimo itinere extra aream defluere possit; omne porro brevissimum in rutundo e medio ad extremum. Solida terra pavita, maxime si est argilla, ne, aestu peminosa si sit, in rimis eius grana oblitescant et recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formicis. Itaque amurca solent perfundere, ea enim herbarum et formicarum et talparum venenum. Quidam aream ut habeant soldam, muniunt lapide aut etiam faciunt pavimentum. Non nulli etiam tegunt areas, ut in Bagiennis, quod ibi saepe id temporis anni oriuntur nimbi. Ubi ea retecta et loca calda, prope aream faciundum umbracula, quo succedant homines in aestu tempore meridiano.
LII.
Quae seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in aream secerni oportet spicas, ut semen optimum habeat; e spicis in area excuti grana. Quod fit apud alios iumentis iunctis ac tribulo. Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. Apud alios exteritur grege iumentorum inacto et ibi agitato perticis, quod ungulis e spica exteruntur grana. Iis tritis oportet e terra subiectari vallis aut ventilabris, cum ventus spirat lenis. Ita fit ut quod levissimum est in eo atque appellatur acus ac palea evannatur foras extra aream ac frumentum, quod est ponderosum, purum veniat ad corbem.
Delphi Complete Works of Varro Page 66