Delphi Complete Works of Varro

Home > Other > Delphi Complete Works of Varro > Page 73
Delphi Complete Works of Varro Page 73

by Marcus Terentius Varro


  Gallinae rusticae sunt in urbe rarae nec fere nisi mansuetae in cavea videntur Romae, similes facie non his gallinis villaticis nostris, sed Africanis. Aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac merulis albis, item aliis id genus rebus inusitatis. Neque fere in villis ova ac pullos faciunt, sed in silvis. Ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Tusco secundum Italiam contra montes Liguscos, Intimilium, Album Ingaunum; alii ab his villaticis invectis a nautis, ibi feris factis procreatis. Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci. Haec novissimae in triclinium cenantium introierunt e culina propter fastidium hominum. Veneunt propter penuriam magno. De tribus generibus gallinae saginantur maxime villaticae. Eas includunt in locum tepidum et angustum et tenebricosum, quod motus earum et lux pinguitudinis vindicta, ad hanc rem electis maximis gallinis, nec continuo his, quas Melicas appellant falso, quod antiqui, ut Thetim Thelim dicebant, sic Medicam Melicam vocabant. Hae primo dicebantur, quae ex Medica propter magnitudinem erant allatae quaeque ex iis generatae, postea propter similitudinem amplae omnes. Ex iis evulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci. Bis die cibum dant, observantes ex quibusdam signis ut prior sit concoctus, antequam secundum dent. Dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos habeat pedes, rursus eas concludunt. Hoc faciunt usque ad dies XXV; tunc denique pingues fiunt. Quidam et triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono et odorato, farciunt, ita ut diebus XX pingues reddant ac teneras. Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ac decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut vicesimus dies et primus sint pares. Eodem modo palumbos farciunt ac reddunt pingues.

  X.

  Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod non est ulla villa ac terra contentum, sed requirit piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium. In quibus ubi anseres aluntur, nomine alieno chenoboscion appellatis. Horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnos aliquot. Merula, Seius, inquit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque gradus obseruaret, quos in gallinis dixi. Hi sunt de genere, de fetura, de ovis, de pullis, de sagina. Primum iubebat servum in legendo observare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos similes sui faciunt. Est enim alterum genus varium, quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur, nec aeque fit mansuetum. Anseribus ad admittendum tempus est aptissimum a bruma, ad pariendum et incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium. Saliunt fere in aqua, iniguntur in flumen aut piscinam. Singulae non plus quam ter in anno pariunt. Singulis, ubi pariant, faciendum haras quadratas circum binos pedes et semipedem; eas substernendum palea. Notandum earum ova aliquo signo, quod aliena non excudunt. Ad incubandum supponunt plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque, qui hoc plus, XV. Incubat tempestatibus dies triginta, tepidioribus XXV. Cum excudit, quinque diebus primis patiuntur esse cum matre. Deinde cotidie, serenum cum est, producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra terram aut suptus, in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque cellas provident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae noceant. Anseres pascunt in umidis locis et pabulum serunt, quod aliquem ferat fructum, seruntque his herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam cum est arida, fit viridis. Folia eius decerpentes dant, ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant aut ipsi cruditate pereant; voraces enim sunt natura. Quo temperandum iis, qui propter cupiditatem saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam educere velint e terra, abrumpunt collum; perimbecillum enim id, ut caput molle. Si haec herba non est, dandum hordeum aut frumentum aliud. Cum est tempus farraginis, dandum, ut in seri dixi. Cum incubant, hordeum iis intritum in aqua apponendum. Pullis primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus proximis nasturtium viride consectum minutatim ex aqua in vas aliquod. Cum autem sunt inclusi in haras aut speluncas, ut dixi, viceni, obiciunt iis polentam hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquam concisam. Ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui sunt nati; eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant cibum, ita ut ter die saturent. Secundum cibum large ut bibant faciunt potestatem. Sic curati circiter duobus mensibus fiunt pingues. Quotienscumque sumpeserunt, locus solet purgari, quod amant locum purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum.

  XI.

  Qui autem volunt greges anatium habere ac constituere nessotrophion, primum locum, quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus aut stagnum aut manu facta piscina, quo gradatim descendere possint. Saeptum altum esse oportet, ubi versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. Circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia, ante ea vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. In eo perpetua canalis, in quam et cibus imponitur iis et immittitur aqua; sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit neve evolare anas. Pabulum iis datur triticum, hordeum, vinacei, non numquam etiam ex aqua cammari et quaedam eius modi aquatilia. Quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit.

  Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita concipiunt. Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem neque propter suavitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues. Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus, dixi.

  XII.

  Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et ille a nobis, quid esset dictum ac factum. Appius, Sequitur, inquit, actus secundi generis adficticius ad villam qui solet esse, ac nomine antico a parte quadam leporarium appellatum. Nam neque solum lepores in eo includuntur silva, ut olim in iugero agelli aut duobus, sed etiam cervi aut capreae in iugeribus multis. Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa non solum ea quae dixi, sed etiam oves ferae, etiam hoc maius hic in Statoniensi et quidam in locis aliis; in Gallia vero transalpina T. Pompeius tantum saeptum venationis, ut circiter passum locum inclusum habeat. Praeterea in eodem consaepto fere habere solent cocliaria atque alvaria atque etiam dolia, ubi habeant conclusos glires. Sed horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, praeterquam de apibus. Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio tacta sint et sint alta? Alterum ne faelis aut maelis aliave quae bestia introire possit, alterum ne lupus transilire; ibique esse latebras, ubi lepores interdiu delitiscant in virgultis atque herbis, et arbores patulis ramis, quae aquilae impediant conatus. Quis item nescit, paucos si lepores, mares ac feminas, intromiserit, brevi tempore fore ut impleatur? Tanta fecunditas huius quadripedis. Quattuor modo enim intromisit in leporarium, brevi solet repleri. Etenim saepe, cum habent catulos recentes, alios in ventre habere reperiuntur. Itaque de iis Archelaus scribit, annorum quot sit qui velit scire, inspicere oportere foramina naturae, quod sine dubio alius alio habet plura. Hos quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso faciant pingues. Quorum ergo tria genera fere sunt: unum Italicum hoc nostrum pedibus primis humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla, ventre albo, auribus longis. Qui lepus dicitur, cum praegnas sit, tamen concipere. In Gallia Transalpina et Macedonia fiunt permagni, in Hispania et in Italia mediocres. Alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, qui hoc fere mutant, quod toti candidi sunt; ii raro perferuntur Romam. Tertii generis est, quod in Hispania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, sed humile, quem cuniculum appellant. L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod levipes esset. Ego arbitror a Graeco vocabulo antico, quod eum Aeolis leporin appellabant. Cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos
ipsi facere solent, ubi lateant in agris. Horum omnium tria genera, si possis, in leporario habere oportet. Duo quidem utique te habere puto, quod in Hispania annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos persecutos credam.

  XIII.

  Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glans, capreis victa aut quid aliud. Ego vero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikos fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes.

  XIV.

  Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, O Merula noster. Quod ad venationem pertinet, breviter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est; neque enim magnum molimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, O Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. Qui si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes stantes invenit. Denique ipsae et ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia intericiant et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles; nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quadrantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minores ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit; vivax enim haec natura.

  XV.

  Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur; tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit. In eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem. Quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant. Facere iis cavos oportet laxiores, ubi pullos parere possint; aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt. Hae saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum constituant. In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam. Quibus in tenebris cum operculum impositum est in doleis, fiunt pingues.

  XVI.

  Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione villatica tertius actus de piscinis. Quid tertius? inquit Axius. An quia tu solitus es in adulescentia tua domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos mel neclegemus? Appius nobis, Verum dicit, inquit. Nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus sororibus essem relictus, quarum alteram sine dote dedi Lucullo, a quo hereditate me cessa primum et primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum interea nihilo minus paene cotidie in convivio omnibus daretur mulsum. Praeterea meum erat, non tuum, eas novisse volucres, quibus plurimum natura ingeni atque artis tribuit. Itaque eas melius me nosse quam te ut scias, de incredibili earum arte naturali audi. Merula, ut cetera fecit, historicos quae sequi melitturgoe soleant demonstrabit.

  Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto. Itaque Archelaus in epigrammate ait eas esse

  boos phthimenes peplanemena tekna,

  idem

  hippon men sphekes genea, moschon de melissai.

  Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum civitates, quod hic est et rex et imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse dicuntur volucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura adtribuit montes. Regem suum secuntur, quocumque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, succollant, quod eum servare volunt. Neque ipsae sunt inficientes nec non oderunt inertes. Itaque insectantes ab se eiciunt fucos, quod hi neque adiuvant et mel consumunt, quos vocificantes plures persecuntur etiam paucae. Extra ostium alvi opturant omnia, qua venit inter favos spiritus, quam erithacen appellant Graeci. Omnes ut in exercitu vivunt atque alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt, iique duces conficiunt quaedam ad vocem ut imitatione tubae. Tum id faciunt, cum inter se signa pacis ac belli habeant. Sed, O Merula, Axius noster ne, dum haec audit physica, macescat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibe trado.

  Merula, De fructu, inquit, hoc dico, quod fortasse an tibi satis sit, Axi, in quo auctorem habeo non solum Seium, qui alvaria sua locata habet quotannis quinis milibus pondo mellis, sed etiam hunc Varronem nostrum, quem audivi dicentem duo milites se habuisse in Hispania fratres Veianios ex agro Falisco locupletis, quibus cum a patre relicta esset parva villa et agellus non sane maior iugero uno, hos circum villam totam alvaria fecisse et hortum habuisse ac relicum thymo et cytiso opsevisse et apiastro, quod alii meliphyllon, alii melissophyllon, quidam melittaenam appellant. Hos numquam minus, ut peraeque ducerent, dena milia sestertia ex melle recipere esse solitos, cum dicerent velle exspectare, ut suo potius tempore mercatorem admitterent, quam celerius alieno. Dic igitur, inquit, ubi et cuius modi me facere oporteat alvarium, ut magnos capiam fructus. Ille, melittonas ita facere oportet, quos alii melitrophia appellant, eandem rem quidam mellaria. Primum secundum villam potissimum, ubi non resonent imagines (hic enim sonus harum fugae existimatur esse protelum), esse oportet aere temperato, neque aestate fervido neque hieme non aprico, ut spectet potissimum ad hibernos ortus, qui prope se loca habeat ea, ubi pabulum sit frequens et aqua pura. Si pabulum naturale non est, ea oportet dominum serere, quae maxime secuntur apes. Ea sunt rosa, serpyllon, apiastrum, papaver, faba, lens, pisum, ocimum, cyperum, medice, maxime cytisum, quod minus valentibus utilissimum est.
Etenim ab aequinoctio verno florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium. Sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, sic ad mellificium thymum. Propter hoc Siculum mel fert palmam, quod ibi thymum bonum frequens est. Itaque quidam thymum contundunt in pila et diluunt in aqua tepida; eo conspergunt omnia seminaria consita apium causa. Quod ad locum pertinet, hoc genus potissimum eligendum iuxta villam, non quo non in villae porticu quoque quidam, quo tutius esset, alvarium collocarint. Ubi sint, alii faciunt ex viminibus rutundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas longas pedes circiter ternos, latas pedem, sed ita, ubi parum sunt quae compleant, ut eas conangustent, in vasto loco inani ne despondeant animum. Haec omnia vocant a mellis alimonio alvos, quas ideo videntur medias facere angustissimas, ut figuram imitentur earum. Vitiles fimo bubulo oblinunt intus et extra, ne asperitate absterreantur, easque alvos ita collocant in mutulis parietis, ut ne agitentur neve inter se contingant, cum in ordinem sint positae. Sic intervallo interposito alterum et tertium ordinem infra faciunt et aiunt potius hinc demi oportere, quam addi quartum. Media alvo, qua introeant apes, faciunt foramina parva dextra ac sinistra. Ad extremam, qua mellarii favum eximere possint, opercula imponunt. Alvi optimae fiunt corticeae, deterrimae fictiles, quod et frigore hieme et aestate calore vehementissime haec commoventur. Verno tempore et aestivo fere ter in mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas et ab spurcitiis purgare alvum et vermiculos eicere. Praeterea ut animadvertat ne reguli plures existant; inutiles enim fiunt propter seditiones. Et quidam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ruber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger et varius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum duo sint in eadem alvo, interficere nigrum, cum sit cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere alvom, quod fuget aut cum multitudine fugetur. De reliquis apibus optima est parva varia rutunda. Fur qui vocabitur, ab aliis fucus, est ater et lato ventre. Vespa, quae similitudinem habet apis, neque socia est operis et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt. Hae differunt inter se, quod ferae et cicures sunt. Nunc feras dico, quae in silvestribus locis pascitant, cicures, quae in cultis. Silvestres minores sunt magnitudine et pilosae, sed opifices magis.

 

‹ Prev