Delphi Complete Works of Varro

Home > Other > Delphi Complete Works of Varro > Page 87
Delphi Complete Works of Varro Page 87

by Marcus Terentius Varro


  LXV.

  Quibus rebus solvi arbitraremur posse quae dicta sunt priori libro contra analogian, ut potui brevi percucurri. Ex quibus si id confecissent quod volunt, ut in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura inest, quod alia inter se similia, alia dissimilia sunt, sicut in animalibus dissimilia sunt, ut equus bos ovis homo, item alia, et in uno quoque horum genere inter se similia innumerabilia. Item in piscibus dissimilis muraena lupo, is soleae, haec muraenae et mustelae, sic aliis, ut maior ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in muraenis, separatim in asellis, sic in generibus aliis.

  Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus a dissimilibus verbis ortus, quod etiam vel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multo minus quam in omnibus verbis patiatur uti consuetudo communis, fatendum illud quoquo modo analogian sequi nos debere universos, singulos autem praeterquam in quibus verbis offensura sit consuetudo communis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines.

  Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. Quare cum hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absolverit, faciam finem; proxumo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.

  LIBER X

  I.

  In verborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur vocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia: de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conveniret praeponi: quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam.

  Dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes verborum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant logon, quid pro portione quod dicunt ana logon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt analogiam et anomaliam, unde sit, quid sit, cuius modi sit.

  II.

  De similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem verborum. Simile est quod res plerasque habere videtur easdem quas illud cuiusque simile: dissimile est quod videtur esse contrarium huius. Minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius sit dissimile.

  Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo: nam similis est homo homini ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos dividunt ab reliquorum animalium specie. In ipsis hominibus simili de causa vir viro similior quam vir mulieri, quod plures habent easdem partis; et sic senior seni similior quam puero. Eo porro similiores sunt qui facie quoque paene eadem, habitu corporis, filo: itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores; qui proxume accedunt ad id, ut omnia habeant eadem, vocantur gemini, simillimi.

  Sunt qui tris naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias vocant non simile, alias non dissimile (sed quamvis tria sint simile dissimile neutrum, tamen potest dividi etiam in duas partes sic, quodcumque conferas aut simile esse aut non esse); simile esse et dissimile, si uideatur esse ut dixi, neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut si duae res quae conferuntur vicenas habent partes et in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem aeque animadvertendas: hanc naturam plerique subiciunt sub dissimilitudinis nomen.

  Quare quoniam fit ut potius de vocabulo quam de re controversia esse videatur, illud est potius advertendum, quom simile quid esse dicitur, cui parti simile dicatur esse (in hoc enim solet esse error), quod potest fieri ut homo homini similis non sit, ut multas partis habeat similis et ideo dici possit similis habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plures.

  Itaque quod diligenter videndum est in verbis, quas partis et quot modis oporteat similis habere quae similitudinem habere dicuntur, ut infra apparebit, is locus maxime lubricus est. Quid enim similius potest videri indiligenti quam duo verba haec suis et suis? Quae non sunt, quod alterum significat suere, alterum suem. Itaque similia vocibus esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res vel maxime discernunt analogias.

  Item propinquiora genere inter se verba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus, et lepus videtur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus.

  Quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes verborum proportione sintne quaeret. Quem locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut vitaverunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt.

  Itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus universis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea esse septuaginta unum, alii partis eius quae habet casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura.

  Quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus verborum. Quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in verborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit.

  Nam debet esse unum, ut verbum verbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e verbo in verbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus verbis similiter declinantur, ut ab erus ferus, ero fero, alias dissimiliter erus ferus, eri ferum. Cum utrumque et verbum verbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogia.

  Sed ne astutius videar posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras, repetam ab origine similitudinum quae in conferendis verbis et inclinandis sequendae aut vitandae sint.

  Prima divisio in oratione, quod alia verba nusquam declinantur, ut haec vix mox, alia declinantur, ut ab lima limae, a fero ferebam, et cum nisi in his verbis quae declinantur non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox et nox errat, quod non est eiusdem generis utrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum rationem, mox neque debeat neque possit.

  Secunda divisio est de his verbis quae declinari possunt, quod alia sunt a voluntate, alia a natura. Voluntatem appello, cum unus quivis a nomine aliae rei imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum universi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is velit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. De his duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem.

  Quare proinde ac simile conferre non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine vehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. Itaque neque Aristarchei neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine verborum aegrotat, quod oritur e populo multiplici et imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia.

  Tertia divisio est: quae verba declinata natura; ea dividuntur in partis quattuor: in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. Ex hac divisione singulis partibus tres reliquae dissimiles. Quare nisi in s
ua parte inter se collata erunt verba, si conveniunt, non erit ita simile, ut debeat facere idem.

  Unius cuiusque partis quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis dividitur in partis duas, in nominatus scilicet et articulos, quod aeque finitum et infinitum est ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias.

  In articulis vix adumbrata est analogia et magis rerum quam vocum; in nominatibus magis expressa ac plus etiam in vocibus ac syllabarum similitudinibus quam in rebus suam optinet rationem. Etiam illud accedit ut in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quod singula sint verba, hic contra facile, quod magna sit copia similium nominatuum. Quare non tam hanc partem ab illa dividendum quam illud videndum, ut satis sit verecundiae etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum.

  Ut in articulis duae partes, finitae et infinitae, sic in nominatibus duae, vocabulum et nomen: non enim idem oppidum et Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus.

  Nominatui ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu eodem: specie, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; genere, ut non solum unum sed utrumque sit virile; casu, ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat.

  Ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transversi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis ludunt. Transversi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. Transversorum ordinum partes appellantur casus, derectorum genera, utrisque inter se implicatis forma.

  Dicam prius de transversis. Casuum vocabula alius alio modo appellavit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nominandi vel nominativum * * *

  * * * dicuntur unae scopae, non dicitur una scopa: alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis rebus vocabula ponuntur, sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. Itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae bigae, neque dicitur ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae et quadrigae, sed hae binae bigae et quadrigae.

  Item figura verbi qualis sit refert, quod in figura vocis alias commutatio fit in primo verbo suit modo suit, alias in medio, ut curso cursito, alias in extremo, ut doceo docui, alias communis, ut lego legi. Refert igitur ex quibus litteris quodque verbum constet, maxime extrema, quod ea in plerisque commutatur.

  Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent sumi in casibus conferendis, recte an perperam videndum; sed ubicumque commoventur litterae, non solum eae sunt animadvertendae, sed etiam quae proxumae sunt neque moventur: haec enim vicinitas aliquantum potest in verborum declinationibus.

  In quis figuris non ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, ut eius modi res similis ex instituto significare plerumque soleant, ut tunicam virilem et muliebrem dicimus non eam quam habet vir aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem vir, virilem mulier habere, ut in scaena ab actoribus haberi videmus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est quo indutui mulieres ut uterentur est institutum. Ut actor stolam muliebrem sic Perpenna et Caecina et Spurinna figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum.

  Flexurae quoque similitudo videnda ideo quod alia verba quam viam habeant ex ipsis verbis, unde declinantur, apparet, ut quemadmodum oporteat uti praetor consul, praetori consuli; alia ex transitu intelleguntur, ut socer macer, quod alterum fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu suam viam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo quod naturarum genera sunt duo quae inter se conferri possunt, unum quod per se videri potest, ut homo et equus, alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut eques et equiso uterque enim dicitur ab equo.

  Quare hominem homini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis hominibus animadversis scies; at duo inter se similiterne sint longiores quam sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breviores cum quibus conferuntur quam longi sint ignores; sic latiorum atque altiorum, item cetera eiusdem generis sine assumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus quod ex hoc genere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum solum animadvertas voces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in transeundo vox.

  Quod ad nominatuom similitudines animadvertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et virilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos: nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita, et hic haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est.

  Secundum genus quae verba tempora habent neque casus, sed habent personas. Eorum declinatuum species sunt sex: una quae dicitur temporalis, ut legebam gemebam, lego, gemo; altera personarum, ut sero meto, seris metis; tertia rogandi, ut scribone legone, scribisne legisne. Quarta respondendi, ut fingo pingo, fingis pingis; quinta optandi, ut dicerem facerem, dicam faciam; sexta imperandi, ut cape rape, capito rapito.

  Item sunt declinatuum species quattuor quae tempora habent sine personis: in rogando, ut foditurne sereturne, et fodieturne sereturne. Ab respondendi specie eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis; optandi species, ut vivatur ametur, viveretur amaretur. Imperandi declinatus sintne habet dubitationem et eorum sitne haec ratio: paretur pugnetur, parator pugnator.

  Accedunt ad has species a copulis divisionum quadrinis: ab infecti et perfecti, ut emo edo, emi edi; ab semel et saepius, ut scribo lego, scriptito lectito; a faciendi et patiendi, ut uro ungo, uror ungor; a singulari et multitudinis, ut laudo culpo, laudamus culpamus. Huius generis verborum cuius species exposui quam late quidque pateat et cuius modi efficiat figuras, in libris qui de formulis verborum erunt diligentius expedietur.

  Tertii generis, quae declinantur cum temporibus ac casibus ac vocantur a multis ideo participalia, sunt hoc genere * * *

  * * * quemadmodum declinemus, quaerimus casus eius, etiamsi siqui finxit poeta aliquod vocabulum et ab eo casum ipse aliquem perperam declinavit, potius eum reprehendimus quam sequimur. Igitur ratio quam dico utrubique, et in his verbis quae imponuntur et in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque miscetur genere.

  Quarum una quaeque ratio collata cum altera aut similis aut dissimilis, aut saepe verba alia, ratio eadem, et nonnunquam ratio alia, verba eadem. Quae ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem, et cum eadem ratio quae est in amor et amoris sit in amores et amorum, tamen ea, quod non in ea qua oportet confertur materia, per se solum efficere non potest analogias propter disparilitatem vocis figurarum, quod verbum copulatum singulare cum multitudine: ita cum est pro portione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id quod postulat analogia; de qua deinceps dicam.

  III.

  Sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione; ea Graece vocatur ana logon; ab analogo dicta analogia. Ex eodem genere quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si ad eas duas alterae duae res allatae sunt, quae rationem habeant eandem, quod ea verba bina habent eundem logon, dicitur utrumque separatim analogon, simul collata quattuor analogia.

  Nam ut in geminis, cum similem dicimus esse Menaechmum Menaechmo, de uno dicimus; cum similitudinem esse in his, de utroque: sic cum dicimus eandem rationem habere assem ad semissem quam habet in argento libella ad simbellam, quid sit analogon ostendimus; cum utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum dicimus de analogia.

  Ut sodalis et sodalitas, civis et civitas non est idem, sed utrumque ab eodem
ac coniunctum, sic analogon et analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare si homines sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem: sic item si sustuleris logon, sustuleris analogon; si id, analogian.

  Quae cum inter se tanta sint cognatione, debebis suptilius audire quam dici expectare, id est cum dixero quid de utroque et erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu persequare animo.

  Haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris si contuleris cum uno duo, sic cum decem viginti: nam quam rationem duo ad unum habent, eandem habent viginti ad decem; in nummis in similibus sic est ad unum victoriatum denarius, sicut ad alterum victoriatum alter denarius; sic item in aliis rebus omnibus pro portione dicuntur ea, in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie quomodo est filius ad patrem, est filia ad matrem, et ut est in temporibus meridies ad diem, sic media nox ad noctem.

  Hoc poetae genere in similitudinibus utuntur multum, hoc acutissime geometrae, hoc in oratione diligentius quam alii ab Aristarcho grammatici, ut cum dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, cum ita dissimile esse videant amorem et amori, quod est alio casu, item dolorem dolori, sed dicunt, quod ab similibus.

  Nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transversa. Quod dico, apertius sic fiet. Esto sic expositos esse numeros, ut in primo versu sit unum duo quattuor, in secundo decem viginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. In hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis versibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum.

 

‹ Prev