Delphi Complete Works of Varro

Home > Other > Delphi Complete Works of Varro > Page 89
Delphi Complete Works of Varro Page 89

by Marcus Terentius Varro


  11. Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus,nihil aliud quam hoc die intelligitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait, Terentius:

  Quod tibi addo dieculam.

  Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo servavit.

  12. Catinus masculino genere dicitur * * * et hinc deminutive catillus fit * * * Sed Varro ad Ciceronem XI “catinuli” dixit, non catilli.

  13. Naevus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem “hic naevus”.

  14 A. Antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominativo hoc gausapum protulisse inveniuntur * * * . Varro vero de Lingua Latina ait, “talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et A litera finiri: Ho kochlias haec cochlea, ho chartes haec charta, ho gausapes haec gausapa”.

  14 B. Varro autem ait “vocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et A littera terminari velut kochlias cochlea, Hermes herma, chartes charta, ergo gausape gausapa”.

  14 C. Margarita feminini generis est, quia Graeca nomina -es terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut ho chartes haec charta, margarites margarita, aut communia, ut athletes athleta. Ergo neutraliter hoc margaritum dicere uitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius * * * et Varro Epistularum VIII “margaritum unum, margarita plura.” Sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetivo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum.

  15. VAS terminata et SIS faciunt genitivo et DIS, hoc vas huius vasis; utrumque Varro ait de Lingua Latina: hic vas huius vadis.

  16. VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominativo faciunt genetivum, hic civis huius civis, haec vis huius vis et plurali hae vis, sicut Lucretius et Varro: nam hae vires numero semper plurali declinantur.

  17. M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus, fluctus; huic senatui, domui, fluctui, ceteraque is consimilia pariter dixisse.

  18. Amni Maro,

  Secundo defluit amni.

  Ubi Plinius eodem libro “Ab antiquis” inquit “quos Varro reprehendit, observatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. Dicimus enim,” inquit, “ab hoc canali siti tussi febri. Maiore tamen ex parte forma mutata est. Ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete ave asse axe nave classe dicimus.”

  19. Quem Plinius ad eundem XI “rure ordinatum arbustum” dixisse laudat.

  20. Fonteis: “Quorum nominum genetivi pluralis ante UM syllabam I litteram merebuntur, accusativus,” inquit Plinius, “per EIS loquetur, montium monteis; licet Varro,” inquit, “exemplis hanc regulam confutare temptarit istius modi, falcium falces, non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis ventreis stirpeis urbeis corbeis vecteis menteis. Et tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis his nominibus valeat regula.”

  21. Poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominativo hoc poematum sit et non hoc poema. Nam et ad Ciceronem XI, horum poematorum et his poematis oportere dici.

  22. Git: Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen ire debere conmeminit; vulgo autem hoc gitti dicunt.

  LIBER XIII

  23. Palpetras per T Varro ad Ciceronem XIII dixit. Sed Fabianus de Animalibus primo palpebras per B. Alii dicunt palpetras genas, palpebras autem ipsos pilos.

  24. Oxo: “Varro ad Ciceronem XIII olivo et oxo putat fieri,” inquit Plinius Sermonis Dubii libro VI.

  LIBER XVIII

  25. Indiscriminatim, indifferenter. Varro de Lingua Latina lib. XVIII: “Quibus nos in hoc libro, proinde ut nihil intersit, utemur indiscriminatim, promisce.”

  LIBER XXII

  26. Rure Terentius in Eunucho:

  Ex meo propinquo rure hoc capio commodi.

  Itaque et Varro ad Ciceronem XXII “rure veni.”

  LIBER XXIII

  27. Varro ad Ciceronem in libro XXIII: “ingluvies tori,” inquit, “sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas.” Sed nunc pro gula positum.

  28. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici eisagogas. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, Commentarium de Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.

  Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his verbis definitum: lekton autoteles apophanton hoson eph’hautoi. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent. Sed M. Varro in libro de Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: “Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.”

  Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, sive id proloquium dicere placet, huiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est; Neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, “quoad melius,” inquit, “invenero.”

  Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: Si Plato ambulat, Plato movetur; Si dies est, so super terras est. Item quod illi sympeplegmenon, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est eiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi addidero Et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

  Est item aliud quod Graeci diezeugmenon axioma, nos disiunctum dicimus. Id huiuscemodi est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est. Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera. Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradizeugmenon, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

  29. Excipiuntur haurio hausi (invenitur tamen etiam haurivi uel haurii; Varro in XXIIII ad Ciceronem: “Cum indidem haurierint”), saepio saepsi * * * .

  The Dual Text

  The site of the Battle of Pharsalus, a decisive conflict in Caesar’s Civil War, which took place on 9 August 48 BC at Pharsalus in central Greece. Varro supported Pompey and was present at the battle; however, two pardons were granted by Caesar to Varro and he escaped the penalties of being on the losing side.

  DUAL LATIN AND ENGLISH TEXT


  Translated by William Davis Hooper and Revised by Harrison Boyd Ash

  In this section, readers can view a section by section text of Varro’s On Agriculture, alternating between the original Latin and the Loeb Classical Library translation.

  CONTENTS

  BOOK I

  BOOK II

  BOOK III

  BOOK I

  I.

  Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo bulla, eo magis senex. Annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam, antequam proficiscar e vita. Quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo fructuosum cum facere velis, meque ut id mihi habeam curare roges, experiar; et non solum, ut ipse quoad vivam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam post mortem. Neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum viveret, prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento: me, ne dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit facere. Quocirca scribam tibi tres libros indices, ad quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. Et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnis fructos agri culturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem: itaque, quod ii parentes, magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti.

  [1.1] Had I possessed the leisure, Fundania, I should write in a more serviceable form what now I must set forth as I can, reflecting that I must hasten; for if man is a bubble, as the proverb has it, all the more so is an old man. For my eightieth year admonishes me to gather up my pack before I set forth from life. [2] Wherefore, since you have bought an estate and wish to make it profitable by good cultivation, and ask that I concern myself with the matter, I will make the attempt; and in such wise as to advise you with regard to the proper practice not only while I live but even after my death. [3] And I cannot allow the Sibyl to have uttered prophecies which benefited mankind not only while she lived, but even after she had passed away, and that too people whom she never knew — for so many years later we are wont officially to consult her books when we desire to know what we should do after some portent — and not do something, even while I am alive, to help my friends and kinsfolk. [4] Therefore I shall write for you three handbooks to which you may turn whenever you wish to know, in a given case, how you ought to proceed in farming. And since, as told, the gods help those who call upon them, I will first invoke them — not the Muses, as Homer and Ennius do, but the twelve councillor-gods; and I do not mean those urban gods, whose images stand around the forum, bedecked with gold, six male and a like number female, but those twelve gods who are the special patrons of husbandmen. [5] First, then, I invoke Jupiter and Tellus, who, by means of the sky and the earth, embrace all the fruits of agriculture; and hence, as we are told that they are the universal parents, Jupiter is called “the Father,” and Tellus is called “Mother Earth.” And second, Sol and Luna, whose courses are watched in all matters of planting and harvesting. Third, Ceres and Liber, because their fruits are most necessary for life; for it is by their favour that food and drink come from the farm. [6] Fourth, Robigus and Flora; for when they are propitious the rust will not harm the grain and the trees, and they will not fail to bloom in their season; wherefore, in honour of Robigus has been established the solemn feast of the Robigalia, and in honour of Flora the games called the Floralia.

  Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono eventu frustratio est, non cultura. Iis igitur deis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex quibus quid te facere oporteat animadvertere poteris. in quis quae non inerunt et quaeres, indicabo a quibus scriptoribus repetas et Graecis et nostris.

  Qui Graece scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta. Hi sunt, quos tu habere in consilio poteris, cum quid consulere voles, Hieron Siculus et Attalus Philometor: de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus, Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus: item Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes Mallotes, Antigonus Cymaeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus, Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Soleus, Chaeresteus et Chaereas Athenienses, Diodorus Prieneus, Dion Colophonius, Diophanes Nicaeensis, Epigenes Rhodios, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis, alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius. De reliquis, quorum quae fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. Hi quos dixi omnes soluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibus, ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius. Hos nobilitate Mago Carthaginiensis praeteriit, poenica lingua qui res dispersas comprendit libris XXIIX, quos Cassius Dionysius Uticensis vertit libris XX ac Graeca lingua Sextilio praetori misit: in quae volumina de Graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonis dempsit instar librorum VIII. Hosce ipsos utiliter ad VI libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. Quo brevius de ea re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria, tertio de villaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab ea, tum de his rebus dicam sequens naturales divisiones. Ea erunt ex radicibus trinis, et quae ipse in meis fundis colendo animadverti, et quae legi, et quae a peritis audii.

  Likewise I beseech Minerva and Venus, of whom the one protects the oliveyard and the other the garden; and in her honour the rustic Vinalia has been established. And I shall not fail to pray also to Lympha and Bonus Eventus, since without moisture all tilling of the ground is parched and barren, and without success and “good issue” it is not tillage but vexation. [7] Having now duly invoked these divinities, I shall relate the conversations which we had recently about agriculture, from which you may learn what you ought to do; and if matters in which you are interested are not treated, I shall indicate the writers, both Greek and Roman, from whom you may learn them.

  Those who have written various separate treatises in Greek, one on one subject, another on another, are more than fifty in number. [8] The following are those whom you can call to your aid when you wish to consider any point: Hiero of Sicily and Attalus Philometor; of the philosophers, Democritus the naturalist, Xenophon the Socratic, Aristotle and Theophrastus the Peripatetics, Archytas the Pythagorean, and likewise Amphilochus of Athens, Anaxipolis of Thasos, Apollodorus of Lemnos, Aristophanes of Mallos, Antigonus of Cyme, Agathocles of Chios, Apollonius of Pergamum, Aristandrus of Athens, Bacchius of Miletus, Bion of Soli, Chaerestus and Chaereas of Athens, Diodorus of Priene, Dion of Colophon, Diophanes of Nicaea, Epigenes of Rhodes, Euagon of Thasos, the two Euphronii, one of Athens and the other of Amphipolis, Hegesias of Maronea, the two Menanders, one of Priene and the other of Heraclea, Nicesius of Maronea, and Pythion of Rhodes. [9] Among other writers, whose birthplace I have not learned, are: Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysius, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mna
seas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. All these whom I have named are prose writers; others have treated the same subjects in verse, as Hesiod of Ascra and Menecrates of Ephesus. [10] All these are surpassed in reputation by Mago of Carthage, who gathered into twenty-eight books, written in the Punic tongue, the subjects they had dealt with separately. These Cassius Dionysius of Utica translated into Greek and published in twenty books, dedicated to the praetor Sextilius. In these volumes he added not a little from the Greek writers whom I have named, taking from Mago’s writings an amount equivalent to eight books. Diophanes, in Bithynia, further abridged these in convenient form into six books, dedicated to King Deiotarus. [11] I shall attempt to be even briefer and treat the subject in three books, one on agriculture proper, the second on animal husbandry, the third on the husbandry of the steading, omitting in this book all subjects which I do not think have a bearing on agriculture. And so, after first showing what matter should be omitted, I shall treat of the subject, following the natural divisions. My remarks will be derived from three sources: what I have myself observed by practice on my own land, what I have read, and what I have heard from experts.

  II.

  Sementivis feriis in aedem Telluris veneram rogatus ab aeditumo, ut dicere didicimus a patribus nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ab aedituo. Offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium equitem R. Socraticum et P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictam Italiam. Quid vos hic? inquam, num feriae sementivae otiosos huc adduxerunt, ut patres et avos solebant nostros? Nos vero, inquit Agrius, ut arbitror, eadem causa quae te, rogatio aeditumi. Itaque si ita est, ut annuis, morere oportet nobiscum, dum ille revertatur. Nam accersitus ab aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum rediit et nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igitur interea vetus proverbium, quod est ‘Romanus sedendo vincit’, usurpemus, dum ille venit?

 

‹ Prev