by Virgil
discedam, explebo numerum reddarque tenebris. 545
i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.’
tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit.
Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
moenia lata uidet triplici circumdata muro,
quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, 550
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
porta aduersa ingens solidoque adamante columnae,
uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello
caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta 555
uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque.
hinc exaudiri gemitus et saeua sonare
uerbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.
‘quae scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue 560
urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?’
tum uates sic orsa loqui: ‘dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis,
ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit. 565
Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna
castigatque auditque dolos subigitque fateri
quae quis apud superos furto laetatus inani
distulit in seram commissa piacula mortem.
continuo sontis ultrix accincta flagello 570
Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra
intentans anguis uocat agmina saeua sororum.
tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae. cernis custodia qualis
uestibulo sedeat, facies quae limina seruet? 575
quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
saeuior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, 580
fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo.
hic et Aloidas geminos immania uidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi superisque Iouem detrudere regnis.
uidi et crudelis dantem Salmonea poenas, 585
dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi.
quattuor hic inuectus equis et lampada quassans
per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
ibat ouans, diuumque sibi poscebat honorem,
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 590
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
at pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595
cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus
porrigitur, rostroque immanis uultur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. 600
quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta 605
accubat et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat,
pulsatusue parens et fraus innexa clienti,
aut qui diuitiis soli incubuere repertis 610
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec ueriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit. 615
saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
admonet et magna testatur uoce per umbras:
“discite iustitiam moniti et non temnere diuos.” 620
uendidit hic auro patriam dominumque potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos:
ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 625
ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.’
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos,
‘sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus;
acceleremus’ ait; ‘Cyclopum educta caminis 630
moenia conspicio atque aduerso fornice portas,
haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.’
dixerat et pariter gressi per opaca uiarum
corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
occupat Aeneas aditum corpusque recenti 635
spargit aqua ramumque aduerso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere diuae,
deuenere locos laetos et amoena uirecta
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
largior hic campos aether et lumine uestit 640
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulua luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
nec non Threicius longa cum ueste sacerdos 645
obloquitur numeris septem discrimina uocum,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
magnanimi heroes nati melioribus annis,
Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. 650
arma procul currusque uirum miratur inanis;
stant terra defixae hastae passimque soluti
per campum pascuntur equi. quae gratia currum
armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. 655
conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam
uescentis laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauris nemus, unde superne
plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis.
hic manus ob patriam pugnando uulnera passi, 660
quique sacerdotes casti, dum uita manebat,
quique pii uates et Phoebo digna locuti,
inuentas aut qui uitam excoluere per artis
quique sui memores aliquos fecere merendo:
omnibus his niuea cinguntur tempora uitta. 665
quos circumfusos sic est adfata Sibylla,
Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba
hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):
‘dicite, felices animae tuque optime uates,
quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo 670
uenimus et magnos Erebi tranauimus amnis.’
atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
‘nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia riuis
incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas, 675
hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.’
dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus conualle uirenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras 680
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum, carosque nepotes
fa
taque fortunasque uirum moresque manusque.
isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, 685
effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore:
‘uenisti tandem, tuaque exspectata parenti
uicit iter durum pietas? datur ora tueri,
nate, tua et notas audire et reddere uoces?
sic equidem ducebam animo rebarque futurum 690
tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
quas ego te terras et quanta per aequora uectum
accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!’
ille autem: ‘tua me, genitor, tua tristis imago 695
saepius occurrens haec limina tendere adegit;
stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.’
sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
ter conatus ibi colo dare bracchia circum; 700
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par leuibus uentis uolucrique simillima somno.
Interea uidet Aeneas in ualle reducta
seclusum nemus et uirgulta sonantia siluae,
Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem. 705
hunc circum innumerae gentes populique uolabant:
ac ueluti in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt uariis et candida circum
lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
horrescit uisu subito causasque requirit 710
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quiue uiri tanto complerint agmine ripas.
tum pater Anchises: ‘animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
securos latices et longa obliuia potant. 715
has equidem memorare tibi atque ostendere coram
iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta.’
‘o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
sublimis animas iterumque ad tarda reuerti 720
corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?’
‘dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo’
suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
‘Principio caelum ac terras camposque liquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra 725
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis uigor et caelestis origo 730
seminibus, quantum non noxia corpora tardant
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
quin et supremo cum lumine uita reliquit, 735
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
ergo exercentur poenis ueterumque malorum
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740
suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
infectum eluitur scelus aut exuritur igni:
quisque suos patimur manis. exinde per amplum
mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus,
donec longa dies perfecto temporis orbe 745
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,
scilicet immemores supera ut conuexa reuisant 750
rursus, et incipiant in corpora uelle reuerti.’
Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
conuentus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum capit unde omnis longo ordine posset
aduersos legere et uenientum discere uultus. 755
‘Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
expediam dictis, et te tua fata docebo.
ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, 760
proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx
educet siluis regem regumque parentem, 765
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys et Numitor et qui te nomine reddet
Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis
egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770
qui iuuenes! quantas ostentant, aspice, uiris
atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu!
hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas imponent montibus arces,
Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque; 775
haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
quin et auo comitem sese Mauortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
educet. uiden, ut geminae stant uertice cristae
et pater ipse suo superum iam signat honore? 780
en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
felix prole uirum: qualis Berecyntia mater
inuehitur curru Phrygias turrita per urbes 785
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli
progenies magnum caeli uentura sub axem. 790
hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, diui genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio regnata per arua
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
proferet imperium; iacet extra sidera tellus, 795
extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
huius in aduentum iam nunc et Caspia regna
responsis horrent diuum et Maeotia tellus,
et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800
nec uero Alcides tantum telluris obiuit,
fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi
pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;
nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis
Liber, agens celso Nysae de uertice tigris. 805
et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
quis procul ille autem ramis insignis oliuae
sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
regis Romani primam qui legibus urbem 810
fundabit, Curibus paruis et paupere terra
missus in imperium magnum. cui deinde subibit
otia qui rumpet patriae residesque mouebit
Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis
agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus 815
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
uis et Tarquinios reges animamque superbam
ultoris Bruti, fascisque uidere receptos?
consulis imperium hic primus saeuasque securis
accipiet, natosque pater noua bella mouentis 820
ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
<
br /> infelix, utcumque ferent ea facta minores:
uincet amor patriae laudumque immensa cupido.
quin Decios Drusosque procul saeuumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825
illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,
concordes animae nunc et dum nocte prementur,
heu quantum inter se bellum, si lumina uitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830
descendens, gener aduersis instructus Eois!
ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
neu patriae ualidas in uiscera uertite uiris;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
proice tela manu, sanguis meus! — 835
ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
uictor aget currum caesis insignis Achiuis.
eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae. 840
quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?
quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem
Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem?
quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, 845
unus qui nobis cunctando restituis rem.
excudent alii spirantia mollius aera
(credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent: 850
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.’
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
‘aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855
ingreditur uictorque uiros supereminet omnis.
hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.’
atque hic Aeneas (una namque ire uidebat 860
egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu)
‘quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?
filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865
sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.’
tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
‘o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
esse sinent. nimium uobis Romana propago 870
uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem