Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 113
Complete Works of Plautus Page 113

by Plautus


  410 nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,

  et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,

  et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,

  et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.

  Sos.

  Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;

  415 hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.

  sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?

  Merc.

  Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.

  Sos.

  Elocutus est. ubi patera nunc est?

  Merc.

  Est in cistula;

  Amphitruonis obsignata signo est.

  Sos.

  Signi dic quid est?

  Merc.

  420 Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?

  Sos.

  Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.

  nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;

  nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,

  in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.

  425 si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,

  quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.

  Merc.

  Cadus erat vini, inde implevi hírneam.

  Sos.

  Ingressust viam.

  Merc.

  Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.

  Sos.

  Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.

  430 mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.

  Merc.

  Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?

  Sos.

  Tu negas med esse?

  Merc.

  Quid ego ni negem, qui egomet siem?

  Sos.

  Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.

  Merc.

  At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;

  435 nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.

  Sos.

  Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.

  Merc.

  Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;

  nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.

  Sos.

  Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,

  440 quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;

  itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;

  sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,

  malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?

  si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.

  445 sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.

  novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.

  non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.

  Merc.

  Quó agis te?

  S.

  Domum.

  M.

  Quadrigas si nunc inscendas Iovis

  atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.

  Sos.

  450 Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?

  Merc.

  Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.

  nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.

  Sos.

  Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,

  ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?

  455 an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?

  nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.

  vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.

  ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;

  nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,

  460 ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum. —

  Merc.

  Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:

  amovi a foribus maximam molestiam,

  patri ut liceret tuto illam amplexarier.

  iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,

  5 narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam

  amovisse; ille adeo illum mentiri sibi

  credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.

  erroris ambo ego illos et dementiae

  complebo atque omnem Amphitruonis familiam,

  10 adeo usque, satietatem dum capiet pater

  illius quám amat. igitur demum omnes scient

  quae facta. denique Alcumenam Iuppiter

  redigét antiquam coniugi in concordiam.

  nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet

  15 atque insimulabit eam probri; tum meus pater

  eam séditionem illi in tranquillum conferet.

  nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,

  hodie illa pariet filios geminos duos

  alter decumo post mense nascetur puer

  20 quam seminatust, alter mense septumo;

  eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:

  verum minori puero maior est pater,

  minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?

  sed Alcumenae huius honoris gratia

  25 pater curavit uno ut fetu fieret,

  uno ut labore absolvat aerumnas duas.

  et ne in suspicione ponatur stupri

  et clandestina ut celetur consuetio.

  quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen

  30 Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro

  profecto ducet Alcumenae; nam deum

  non par videtur facere, delictum suom

  suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.

  orationem comprimam: crepuit foris.

  35 Amphitruo subditivos eccum exit foras

  cum Alcumena uxore usuraria.

  Ivppiter

  Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;

  atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.

  mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.

  Alcvmena

  Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo

  5 abeas?

  Ivpp.

  Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;

  sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,

  citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.

  Merc.

  Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.

  observatote eum, quam blande mulieri palpabitur.

  Alc.

  10 Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.

  Ivpp.

  Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?

  Merc.

  Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,

  ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.

  Alc.

  Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.

  15 prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.

  heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?

  Merc.

  Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.

  numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam

  sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.

  Ivpp.

  20 Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?

  quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?

  quoii ego iam hoc scipione —

  Alc.

  Ah noli.

  Ivpp.

  Muttito modo.

  Merc.

  Nequiter paene expedivit prima parasitatio.

  Ivpp.

  Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.

  25 clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,

  ex me primo ut prima scires, rem ut gessis
sem publicam.

  ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,

  non facerem.

  Merc.

  Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.

  Ivpp.

  Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,

  30 ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.

  Alc.

  Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.

  Ivpp.

  Tace,

  ne corrumpe oculos, redibo actutum.

  Alc.

  Id actutum diu est.

  Ivpp.

  Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.

  Alc.

  Sentio,

  nam qua nocte ad me venisti, eadem abis.

  Ivpp.

  Cur me tenes?

  35 tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.

  nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,

  Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,

  Alcumena, tibi condono.

  Alc.

  Facis ut alias res soles.

  ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.

  Merc.

  40 Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.

  Ivpp.

  Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?

  Alc.

  Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.

  Ivpp.

  Faciam ita ut vis.

  Merc.

  Ex amore hic admodum quam saevos est.

  I.

  Numquid vis?

  A.

  Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.

  Merc.

  45 Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam.

  Ivpp.

  Abi prae, Sosia,

  iam ego sequar. numquid vis?

  A.

  Etiam: ut actutum advenias.

  I.

  Licet,

  prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe. —

  nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,

  ut mortalis inlucescat luce clara et candida.

  50 atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,

  tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.

  sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar. —

  ACT II.

  Amphitrvo

  Age í tu secúndum.

  Sosia

  Sequór, subsequór te.

  Amph.

  Scelestissimum te arbitror.

  Sos.

  Nam quam ob rem?

  Amph.

  Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est

  mihi praedicas.

  Sos.

  Eccere, iam tuatim

  5 facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.

  Amph.

  Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam

  scelestam, scelus, linguam abscidam.

  Sos.

  Tuos sum,

  proinde ut commodumst et lubet quidque facias;

  tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,

  10 numquam ullo modo me potes deterrere.

  Amph.

  Scelestissime, audes mihi praedicare id,

  domi te esse nunc, qui hic ades?

  Sos.

  Vera dico.

  Amph.

  Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie

  dabo.

  Sos.

  Istuc tibist in manu, nam tuos sum.

  Amph.

  15 Tun me, verbero, audes erum ludificari?

  tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac

  vidit nec potest fieri, tempore uno

  homo idem duobus locis ut simul sit?

  Sos.

  Profecto ut loquor res ita est.

  Amph.

  Iuppiter te

  20 perdat.

  Sos.

  Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?

  Amph.

  Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?

  Sos.

  Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†

  verum haud mentior, resque uti facta dico.

  Amph.

  Homo hic ébrius est, ut opínor.

  Sos.

  25 Útinam ita essem.

  Amph.

  Optás quae facta.

  Sos.

  Égone?

  Amph.

  Tu istic. úbi bibisti?

  Sos.

  Nusquam equidem bibi.

  Amph.

  Quid hoc sit

  hominis?

  Sos.

  equidem decies dixi:

  domi ego sum, inquam, écquid audis?

  30 et apud te adsum Sosia idem.

  satin hoc plane, satin diserte,

  ere, nunc videor

  tibi locutus esse?

  Amph.

  Vah,

  ápage te a me.

  Sos.

  Quíd est negoti?

  Amph.

  35 Péstis te tenet.

  Sos.

  Nám quor istuc

  dicis? equidem valeo et salvos

  sum recte, Amphitruo.

  Amph.

  At te ego faciam

  hodie proinde ac meritus es,

  ut minus valeas et miser sis,

  40 salvos domum si rediero: iam

  sequere sis, erum qui ludificas

  dictis delirantibus,

  qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,

  nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri

  45 possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;

  quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.

  Sos.

  Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,

  apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.

  Amph.

  Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)

  50 fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.

  Sos.

  Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,

  neque tibi istuc mirum ... mágis videtur quam mihi.

  Amph.

  Quo modo?

  S.

  Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;

  neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,

  55 donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.

  ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,

  edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.

  neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.

  nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum —

  A.

  60 Quid igitur?

  S.

  Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.

  Amph.

  Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?

  Sos.

  Sic sum ut vides.

  Amph.

  Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,

  postquam a me abiit.

  Sos.

  Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.

  Amph.

  Quis te verberavit?

  Sos.

  Egomet memet, qui nunc sum domi.

  Amph.

  65 Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.

  omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.

  Sos.

  Tuos est servos.

  Amph.

  Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,

  neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.

  Sos.

  At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom

  70 praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,

  Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item

  qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.

  Amph.

  Nimia mem
oras mira. sed vidistin uxorem meam?

  S.

  Quin intro ire in aedis numquam licitum est.

  A.

  Quis te prohibuit?

  Sos.

  75 Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.

  Amph.

  Quis istic Sosia est?

  Sos.

  Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?

  Amph.

  Sed quid ais? num obdormivisti dudum?

  Sos.

  Nusquam gentium.

  Amph.

  Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam —

  Sos.

  Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.

  80 vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor,

  vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.

  Amph.

  Quis homo?

  Sos.

  Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?

  Amph.

  Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.

  Sos.

  Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.

  Amph.

  85 Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.

  sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.

  Sos.

  Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;

  non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.

  Amph.

  Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.

  Alcvmena

  Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda

  praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;

  ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:

  quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.

  5 nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas

  parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit

  noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.

  sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.

  plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi.

  10 sed hóc me beát

  saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:

  id sólacio est.

  absít, dum modó laude párta

  domúm recipiát se; feram ét perferam úsque

  15 abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis

  datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.

  satis mi esse ducam.

  virtús praemium ést optimúm;

  virtús omnibús rebus ánteit profécto:

  20 libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti

  tutántur, servántur:

  virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt

  bona quém penest vírtus.

  Amph.

  Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,

  25 quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,

  victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,

  eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.

 

‹ Prev