Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 116
Complete Works of Plautus Page 116

by Plautus


  35 de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.

  omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.

  A.

  Ain tu, geminos?

  B.

  Geminos.

  A.

  Di me servant.

  B.

  Sine me dicere,

  ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.

  Amph.

  Loquere.

  Brom.

  Postquam parturire hodie uxor occepit tua,

  40 ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae

  invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,

  manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat

  sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.

  aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.

  Amph.

  45 Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.

  quid fit deinde?

  Brom.

  Dum haec aguntur, interea uxorem tuam

  neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;

  ita profecto sine dolore peperit.

  Amph.

  Iam istuc gaudeo,

  utut erga me merita est.

  Brom.

  Mitte ista atque haec quae dicam accipe.

  50 postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.

  sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!

  neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.

  Amph.

  Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus

  non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.

  Brom.

  55 Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,

  devolant angues iubati deorsum in impluvium duo

  maximi: continuo extollunt ambo capita.

  Amph.

  Ei mihi.

  Brom.

  Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.

  postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.

  60 ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,

  metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius

  persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,

  citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:

  alterum altera prehendit eos manu perniciter.

  Amph.

  65 Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;

  nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.

  quid fit deinde? porro loquere.

  Brom.

  Puer ambo angues enicat.

  dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam —

  A.

  Quis homo?

  B.

  Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.

  70 is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,

  eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;

  alterum tuom esse dixit puerum.

  Amph.

  Pol me haud paenitet,

  si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.

  abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,

  75 ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.

  ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam

  quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.

  sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.

  Ivppiter

  Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:

  nihil est quod timeas. hariolos, haruspices

  mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,

  multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.

  5 primum omnium Alcumenae usuram corporis

  cepi, et concubitu gravidam feci filio.

  tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum

  profectu’s: uno partu duos peperit simul.

  eorum alter, nostro qui est susceptus semine,

  10 suis factis te immortali adficiet gloria.

  tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam

  redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;

  mea vi subactast facere. ego in caelum migro. —

  Amph.

  Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua.

  ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.

  nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.

  ASINARIA

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,

  quae quidem mihi atque vobis res vertat bene

  gregique huíc et dominis atque conductoribus.

  face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.

  5 age nunc reside, cave modo ne gratiis.

  nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim

  dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;

  nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.

  nunc quod me dixi velle vobis dicere,

  10 dicam: húic nomen graece Onagost fabulae;

  Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;

  Asinariam volt esse, si per vos licet.

  inest lepos ludusque in hac comoedia,

  ridicula res est. date benigne operam mihi,

  15 ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.

  ACT I.

  Libanvs

  Sicut tuom vis unicum gnatum tuae

  superesse vitae sospitem et superstitem,

  ita ted obtestor per senectutem tuam

  perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,

  5 si quid med erga hodie falsum dixeris,

  ut tibi superstes uxor aetatem siet

  atque illa viva vivos ut pestem oppetas.

  Demaenetvs

  Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi

  video necesse esse eloqui quidquid roges.

  10 ita me obstinate adgressu’s, ut non audeam

  profecto, percontanti quin promam omnia.

  proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis

  eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.

  Lib.

  Dic obsecro hercle serio quod te rogem,

  15 cave míhi mendaci quicquam.

  Dem.

  Quin tu ergo rogas?

  Lib.

  Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?

  Dem.

  Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?

  Lib.

  Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.

  apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,

  20 ubi vivos homines mortui incursant boves.

  Dem.

  Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:

  ubi fit polenta, te fortasse dicere.

  Lib.

  Ah,

  neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,

  teque obsecro hercle ut quae locutu’s despuas.

  Dem.

  25 Fiat, geratur mos tibi.

  Lib.

  Age, age usque excrea.

  Dem.

  Etiamne?

  Lib.

  Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.

  etiam amplius.

  Dem.

  Nam quo usque?

  Lib.

  Vsque ad mortem volo.

  Dem.

  Cave sís malam rem.

  Lib.

  Vxoris dico, non tuam.

  Dem.

  Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.

  Lib.

  30 Di tibi dent quaecumque optes.

  Dem.

  Redde operam mihi.

  cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi

  propterea quod me non scientem feceris?

  aut cur postremo filio suscenseam,

  patres ut faciunt ceteri?

  Lib.

  Qui
d istúc novi est?

  35 demiror quid sit et quo evadat sum in metu.

  Dem.

  Equidem scio iam, filius quod amet meus

  istanc meretricem e proxumo Philaenium.

  estne hoc ut dico, Libane?

  Lib.

  Rectam instas viam.

  ea res est. sed eum morbus invasit gravis.

  Dem.

  40 Quid morbi est?

  Lib.

  Quia non suppetunt dictis data.

  Dem.

  Tune es adiutor nunc amanti filio?

  Lib.

  Sum vero, et alter noster est Leonida.

  Dem.

  Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.

  verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?

  Lib.

  45 Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.

  Dem.

  Fateór eam esse importunam atque incommodam.

  Lib.

  Posterius istuc dicis quam credo tibi.

  Dem.

  Omnes parentes, Libane, liberis suis,

  qui mi auscultabunt, facient obsequellam†

  50 quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.

  atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;

  volo mé patris mei similem, qui causa mea

  nauclerico ipse ornatu per fallaciam

  quam amabam abduxit ab lenone mulierem;

  55 neque puduit eum id aetatis sycophantias

  struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.

  eos mé decretumst persequi mores patris.

  nam me hodie oravit Argyrippus filius,

  uti sibi amanti facerem argenti copiam;

  60 et íd ego percupio obsequi gnato meo.

  volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.

  quamquam illum mater arte contenteque habet,

  patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.

  praesertim quom is me dignum quoi concrederet

  65 habuit, me habere honorem eius ingenio decet;

  quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,

  cupio esse amicae quod det argentum suae.

  Lib.

  Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.

  dotalem servom Sauream uxor tua

  70 adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.

  Dem.

  Argentum accepi, dote imperium vendidi.

  nunc verba in pauca conferam quid te velim.

  viginti iam usust filio argenti minis:

  face id ut paratum iam sit.

  Lib.

  Vnde gentium?

  Dem.

  75 Me defraudato.

  Lib.

  Maxumas nugas agis:

  nudo detrahere vestimenta me iubes.

  defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.

  tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,

  nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?

  Dem.

  80 Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream

  potes, circumduce, aufer; promitto tibi

  non offuturum, si id hodie effeceris.

  Lib.

  Iubeas una opera me piscari in aere,

  venari autem rete iaculo in medio mari.†

  Dem.

  85 Tibi optionem sumito Leonidam,

  fabricare quidvis, quidvis comminiscere:

  perficito, argentum hodie ut habeat filius,

  amicae quod det.

  Lib.

  Quid ais tu, Demaenete?

  Dem.

  Quid vis?

  Lib.

  Si forte in insidias devenero,

  90 tun redimes me, si me hostes interceperint?

  Dem.

  Redimam.

  Lib.

  Tum tu igitur aliud cura quid lubet.

  ego eo ad forum, nisi quid vis.

  Dem.

  Ei, bene ambula.

  atque audin etiam?

  Lib.

  Ecce.

  Dem.

  Si quid te volam,

  ubi eris?

  Lib.

  Vbicumque libitum erit animo meo.

  95 profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi

  ne quid nocere possit, cum tu mihi tua

  oratione omnem animum ostendisti tuom.

  quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.

  pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.

  Dem.

  100 Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.

  Lib.

  Nempe in foro?

  Dem.

  Ibi, si quid opus fuerit.

  Lib.

  Meminero. —

  Dem.

  Non esse servos peior hoc quisquam potest

  nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.

  eidem homini, si quid recte curatum velis,

  105 mandes: moriri sese misere mavolet,

  quam non perfectum reddat quod promiserit.

  nam ego illud argentum tam paratum filio

  scio esse quam me hunc scipionem contui.

  sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?

  110 ... atque ibi manebo apud argentarium. —

  Argyrippvs

  Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?

  promerenti optume hocin preti redditur?

  bene merenti mala es, male merenti bona es;

  at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco

  5 íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina

  faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,

  pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.

  nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;

  nam in mari repperi, hic elavi bonis.

  10 ingrata atque inrita esse omnia intellego

  quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi

  mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.

  ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,

  ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.

  15 quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,

  sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,

  atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;

  eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.

  reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.

  20 nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;

  tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.

  té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.

  at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

  quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?

  25 atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium

  meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.

  Cleareta

  Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis

  non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;

  nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:

  fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.

  5 remigio veloque quantum poteris festina et fuge:

  quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.

  Argyr.

  Ego pol istum portitorem privabo portorio;

  ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,

  quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.

  Clear.

  10 Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.

  Argyr.

  Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;

  solus si ductem, referre gratiam numquam potes.

  Clear.

  Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;

  semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.

  Argyr.

  15 Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;


  modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.

  Clear.

  Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?

  modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.

  A.

  Dedi equidem quod mecum egisti.

  C.

  Et tibi ego misi mulierem:

  20 par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.

  A.

  Male agis mecum.

  C.

  Quid me accusas, si facio officium meum?

  nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis

  ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.

  Argyr.

  Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.

  Clear.

  25 Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.

  quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;

  is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,

  vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:

  is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;

  30 neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.

  volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,

  volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo

  subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.

  vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.

  Argyr.

  35 Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.

  Clear.

  Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;

  nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.

  A.

  Non meum est.

  C.

  Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.

  verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,

  40 quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:

  si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,

  hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.

  A.

  Quid si non est?

  C.

  Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.

  A.

  Vbi illaec quae dedi ante?

  C.

  Abusa. nam si ea durarent mihi,

  45 mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.

  diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:

  ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.

  quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,

  si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.

  50 semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.

  vetus est: ‘nihili coactiost’ — scis cuius. non dico amplius.

  Argyr.

  Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,

  longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,

  aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.

  55 tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;

 

‹ Prev