Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 117

by Plautus


  me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;

  ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo

  usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,

  usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram

  60 faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria

  fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.

  nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.

  Clear.

  Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.

  auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;

  65 aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;

  saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.

  itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,

  esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;

  bene salutando consuescunt, compellando blanditer,

  70 osculando, oratione vinnula, venustula.

  si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;

  savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.

  haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?

  Argyr.

  Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.

  Clear.

  75 Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.

  Argyr.

  Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,

  annum hunc ne cum quiquam alio sit?

  Clear.

  Tene? viginti minas;

  atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.

  A.

  At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.

  C.

  Dic quod lubet.

  A.

  80 Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.

  habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas

  dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat

  nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.

  Clear.

  Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.

  85 postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;

  ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:

  modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.

  portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:

  si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent. —

  Argyr.

  90 Interii, si non invenio ego illas viginti minas,

  et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.

  nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,

  supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,

  dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†

  95 nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. —

  ACT II.

  Libanvs

  Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier

  atque argento comparando fingere fallaciam.

  iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,

  igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.

  5 ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.

  quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove

  atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.

  serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,

  quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.

  10 unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?

  impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,

  picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera

  consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.

  sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.

  15 certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,

  aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.

  sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?

  metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.

  Leonida

  Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,

  ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?

  maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.

  quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,

  5 hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.

  Lib.

  Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.

  vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.

  Leon.

  Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.

  Lib.

  Mea quidem hercle ópera liber numquam fies ocius.

  Leon.

  10 Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

  Lib.

  Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.

  Leon.

  Nam si huic sése occasioni tempus supterduxerit,

  numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;

  erum in óbsidione linquet, inimicum animos auxerit.

  15 sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,

  maximas opimitates, gaudio exfertissimas

  suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

  adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,

  nostro devincti beneficio.

  Lib.

  Vinctos nescio quos ait;

  20 non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.

  Leon.

  Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.

  Lib.

  Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.

  non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.

  Leon.

  Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?

  25 quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?

  Lib.

  Edepol hominem ínfelicem, qui patronam comprimat.

  nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.

  Leon.

  Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.

  Lib.

  Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.

  30 iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.

  Leon.

  Gymnasium flagri, salveto.

  Lib.

  Quid agis, custos carceris?

  Leon.

  O catenarum colone.

  Lib.

  O virgarum lascivia.

  Leon.

  Quot pondo ted esse censes nudum?

  Lib.

  Non edepol scio.

  Leon.

  Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:

  35 nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.

  Lib.

  Quo argumento istuc?

  Leon.

  Ego dicam, quo argumento et quo modo.

  ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,

  ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,

  nec dependes nec propendes — quin malus nequamque sis.

  Lib.

  40 Vae tibi.

  Leon.

  Hoc testamento Servitus legat tibi.

  Lib.

  Verbivelitationem fieri compendi volo.

  Quid istud est negoti?

  Leon.

  Certum est credere.

  Lib.

  Audacter licet.

  Leon.

  Sis amanti subvenire familiari filio,

  tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:

  45 omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.

  Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.

  tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo

  omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.

  Lib.<
br />
  Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,

  50 hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.

  quidquid est, eloquere.

  Leon.

  Magna est praeda cum magno malo.

  Lib.

  Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,

  habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.

  Leon.

  Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.

  Lib.

  55 Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:

  pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.

  Leon.

  Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;

  fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.

  Lib.

  Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.

  Leon.

  60 Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides

  me ex cursura anhelitum etiam ducere?

  Lib.

  Age, age, mansero

  tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.

  Leon.

  Vbinam est erus?

  Lib.

  Maior apud forumst, minor hic est intus.

  Leon.

  Iam satis est mihi.

  Lib.

  Túm igitur tu dives es factus?

  Leon.

  Mitte ridicularia.

  Lib.

  65 Mitto. ... istuc quod adfers aures exspectant meae.

  Le.

  Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias.

  Li.

  Taceo.

  Le.

  Beas.

  meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo

  nostrum vendere atriensem?

  Lib.

  Memini. quid tum postea?

  Leon.

  Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae

  70 pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.

  Lib.

  Vbi is homost?

  Leon.

  Iam devorandum censes, si conspexeris?

  Lib.

  Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas

  vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?

  Leon.

  Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.

  Lib.

  75 Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.

  Le.

  Memor es probe.

  verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,

  ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.

  dico me novisse extemplo et me eius servom praedico

  esse, et aedis demonstravi nostras.

  Lib.

  Quid tum postea?

  Leon.

  80 Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,

  viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,

  ipsum vero se novisse callide Demaenetum.

  quoniam ille elocutus haec sic —

  Lib.

  Quid tum?

  Leon.

  Ausculta ergo, scies.

  extemplo facio facetum me atque magnificum virum,

  85 dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:

  “ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.

  te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,

  quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”

  ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;

  90 ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.

  quid nunc consili captandum censes? dic.

  Lib.

  Em istuc ago,

  quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.

  iam hoc opus est † exasceatum; nam si ille argentum prius

  hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.

  95 nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,

  mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,

  ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;

  iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam

  defraudare, dixit sese óperam promiscam dare.

  100 nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:

  te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,

  dum argentum afferat mercator pró asinis.

  Leon.

  Faciam ut iubes.

  Lib.

  Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.

  Leon.

  Quid ais?

  Lib.

  Quid vis?

  Le.

  Pugno malam si tibi percussero,

  105 mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.

  Lib.

  Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,

  né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.

  Leon.

  Quaeso, aequo animo patitor.

  L.

  Patitor tú item, cum ego te referiam.

  Leon.

  Dico ut usust fieri.

  Lib.

  Dico hercle ego quoque ut facturus sum.

  Leon.

  110 Ne nega.

  Lib.

  Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.

  Leon.

  Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,

  ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene.

  volo seni narrare.

  Lib.

  Quin tuom officium facis ergo ac fugis?

  Mercator

  Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet,

  Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta

  atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.

  Lib.

  Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.

  Merc.

  5 Nemo etiam tetigit. sanun es?

  Lib.

  At censebam attigisse

  propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas

  meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris.

  Merc.

  Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,

  si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.

  Lib.

  10 Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem

  clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.

  sed quid venis? quid quaeritas?

  Merc.

  Demaenetum volebam.

  Lib.

  Si sit domi, dicam tibi.

  Merc.

  Quid eius atriensis?

  Lib.

  Nihilo mage intus est.

  Merc.

  Vbi est?

  Lib.

  Ad tonsorem ire dixit.

  Merc.

  15 Conveni. sed post non redit?

  Lib.

  Non edepol. quid volebas?

  Merc.

  Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.

  Lib.

  Qui pro istuc?

  Merc.

  Asinos vendidit Pellaeo mercatori

  mercatu.

  Lib.

  Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.

  Merc.

  Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.

  Lib.

  20 Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,

  truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.

  Merc.

  Non potuit pictor rectius describere eius formam.

  Lib.

  Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.

  quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.

  Merc.

  25 Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,

  si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.

  Leonida

  Quid hoc sít negoti, neminem meum dictum magni facere?

  Libanum in
tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.

  ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.

  Merc.

  Nimis imperiosust.

  Lib.

  Vae mihi.

  Leon.

  Hodie salvere iussi

  5 Libanum libertum? iam manu emíssu’s?

  Lib.

  Obsecro te.

  Leon.

  Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.

  cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?

  Lib.

  Hic me moratust.

  Leon.

  Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse

  atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.

  10 tu, verbero, imperium meum contempsisti?

  Lib.

  Perii, hospes.

  Merc.

  Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.

  Leon.

  Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.

  Merc.

  Quiesce quaeso.

  Leon.

  Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.

  abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,

  15 cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,

  quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle

  clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.

  iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?

  iussin columnis deici operas araneorum?

  20 iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?

  nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.

  quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,

  dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos

  dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.

  25 em ergo hóc tibi.

  Lib.

  Hospes, te obsecro, defende.

  Merc.

  Saurea, oro,

  mea causa ut mittás.

  Leon.

  Eho, ecquis pro vectura olivi

  rem solvit?

  Lib.

  Solvit.

  Leon.

  Cui datumst?

  Lib.

  Sticho vicario ipsi

  tuo.

  Leon.

  Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,

  neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest.

  30 sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,

  iam pró eis satis fecit Sticho?

  Lib.

  Fecisse satis opinor,

  nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.

  Leon.

  Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;

  nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.

  35 Dromo mercedem rettulit?

  Lib.

  Dimidio minus opinor.

  Leon.

  Quid relicuom?

  Lib.

  Aibat reddere quom extemplo redditum esset;

  nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.

  Leon.

  Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?

 

‹ Prev