Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 126
Complete Works of Plautus Page 126

by Plautus


  Mnesilochvs

  Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,

  sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,

  incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,

  malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo

  5 ego esse áliis. credibile hóc est?

  nequiór nemost neque indígnior quoi

  di béne faciant neque quém quisquam

  homo aút amet aut ádeat.

  inimícos quam amícos aequómst med habére,

  10 malós quam bonós par magís me iuváre.

  ómnibus probris, quae ímprobis viris

  dígna sunt, dígnior núllus est homo;

  quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi

  quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?

  15 pérdidi mé simulque óperam Chrysali.

  Pi.

  Consólandus hic mist, íbo ad eum.

  Mnesíloche, quid fit?

  Mn.

  Périi.

  Pi.

  Di mélius faciant.

  Mn.

  Périi.

  Pi.

  Non táces, insipiens?

  Mn.

  Táceam?

  Pi.

  20 Sanús satis non es.

  Mn.

  Périi.

  múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.

  criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.

  Pi.

  Heia, bonum habe ánimum.

  Mn.

  Vnde habeam? mortuos pluris pretist

  quam égo sum.

  Pi.

  Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,

  25 eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;

  reppuli, reieci hominem.

  Mn.

  Quid mi id prodest? quom ipse veniet,

  quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.

  Pi.

  Si mihi sit, nón pollicear.

  Mn.

  Scio, dares, novi tuom.

  sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen

  30 nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies

  egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest.

  Pi.

  Tace modo: deus respiciet nos aliquis.

  Mn.

  Nugae. vale.

  P.

  Mane.

  M.

  Quid est?

  P.

  Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.

  Chrysalvs

  Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro;

  nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus.

  érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust.

  cállidum senem cállidis dolis

  5 cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet.

  núnc amanti ero fílio senis,

  quícum égo bibo, quícum édo et amo,

  régias cópias aúreasque óptuli,

  út domo súmeret neú foris quaéreret.

  10 nón mihi istí placent Pármenonés, Syri,

  quí duas aut trís minas aúferunt eris.

  néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi

  hábet multipotens péctus:

  úbicumque usús siet, péctore expromát suo.

  15 nullús frugi esse pótest homo,

  nisi qui ét bene et mále facere tenet.

  ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus,

  fúretur quód queat,

  vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem,

  20 péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;

  utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.

  séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi

  démpsit et quíd suo réddidit patri.

  sí frugi est, Hérculem fécit ex patre:

  25 décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit.

  séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.

  núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi,

  quod síc terram optuére?

  quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?

  30 non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?

  Mnes.

  Chrýsale, occidi.

  Chrys.

  Fortassis tu auri dempsisti parum?

  Mnes.

  Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.

  Chrys.

  Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit

  mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,

  35 sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?

  an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?

  Mnes.

  Erras.

  Chrys.

  At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.

  Mnes.

  Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.

  occidi.

  Chrys.

  Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.

  Mnes.

  40 Perii.

  Chrys.

  Quid ita?

  Mnes.

  Quia patri omne cum ramento reddidi.

  Chrys.

  Reddidisti?

  M.

  Reddidi.

  C.

  Omnene?

  M.

  Oppido.

  C.

  Occisi sumus.

  qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?

  Mnes.

  Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,

  mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi

  45 meo patri.

  Chrys.

  Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?

  Mnes.

  Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.

  Chrys.

  Em,

  istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;

  nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.

  Mnes.

  Ego patrem exoravi.

  Chrys.

  Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?

  Mnes.

  50 Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;

  atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.

  Chrys.

  Quid vis curem?

  Mnes.

  Vt ad senem etiam álteram facias viam.

  compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,

  ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.

  Chrys.

  55 Vix videtur fieri posse.

  Mnes.

  Perge, ac facile ecfeceris.

  Chrys.

  Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?

  quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.

  Mnes.

  Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.

  Chrys.

  Quid dixit?

  Mnes.

  Si tu illum solem sibi solem esse diceres,

  60 se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.

  Chrys.

  Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.

  Mnes.

  Nunc quid nos vis facere?

  Chrys.

  Énim nil nisi ut ametis impero.

  ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.

  quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?

  65 sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.

  Mnes.

  Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.

  Chrys.

  Ego dabo.

  Mnes.

  Tum nobis opus est sumptu.

  C.

  Ah, placide volo

  unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
<
br />   de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;

  70 ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,

  recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:

  si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,

  sicut animus sperat.

  Pist.

  Apud test animus noster, Chrysale.

  Chrys.

  Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito

  Pist.

  75 Quid?

  C.

  Stilum, ceram et tabellas, linum.

  P.

  Iam faxo hic erunt. —

  Mnes.

  Quid nunc es facturus? id mihi dice.

  Chrys.

  Coctumst prandium?

  vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?

  Mnes.

  Sicut dicis.

  Chrys.

  Pistoclero nulla amica est?

  M.

  Immo adest.

  alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.

  Chrys.

  80 Quid tu loquere?

  Mnes.

  Hoc, ut futuri sumus.

  Chrys.

  Vbist biclinium

  vobis stratum?

  Mnes.

  Quid id exquaeris?

  Chrys.

  Res itast, dici volo.

  nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.

  Mnes.

  Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.

  Chrys.

  Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.

  Pist.

  85 Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.

  Chrys.

  Quid parasti?

  Pist.

  Quae parari tu iussisti ómnia.

  Chrys.

  Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.

  Mnes.

  Quid postea?

  Chrys.

  Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo

  scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.

  90 scribe.

  Mnes.

  Quid scribam?

  Chrys.

  Salutem tuo patri verbis tuis.

  Pist.

  Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.

  C.

  Ne interturba.

  M.

  Iam imperatum in cera inest.

  C.

  Dic quem ad modum.

  Mnes.

  ‘Mnesilochus salutem dicit suo patri.’

  Chrys.

  Adscribe hoc cito:

  “Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,

  95 quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”

  Pist.

  Mane dum scribit.

  Chrys.

  Celerem oportet esse amatoris manum.

  P.

  Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.

  M.

  Loquere. hoc scriptumst.

  C.

  “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,

  sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;

  100 et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.

  Mnes.

  Dic modo.

  Chrys.

  “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,

  quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.

  sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.”

  M.

  Loquere porro.

  C.

  Adscribe dum etiam.

  M.

  Loquere quid scribam modo.

  Chrys.

  105 “Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,

  ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”

  cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.

  Mnes.

  Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum,

  ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?

  Chrys.

  110 Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?

  mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.

  Mnes.

  Aequom dicis.

  C.

  Cedo tabellas.

  M.

  Accipe.

  C.

  Animum advortite.

  Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio

  cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,

  115 atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.

  Pist.

  Numquid aliud?

  Chrys.

  Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel,

  ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.

  Pist.

  O imperatorem probum!

  Chrys.

  Iam bis bibisse oportuit.

  Mnes.

  Fugimus. —

  Chrys.

  Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.

  insánum magnum molior negotium,

  metuoque ut hodie possiem emolirier.

  sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;

  nam non conducit húic sycophantiae

  5 senem tranquillum ésse ubi me aspexerit.

  versabo ego illum hodie, si vivo, probe.

  tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.

  adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,

  extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.

  Nicobvlvs

  Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,

  supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.

  Chrys.

  Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi

  adeundi ad hominem tempus.

  Nic.

  Quis loquitur prope?

  5 atque hic quidem, opinor, Chrysalust.

  Chrys.

  Accessero.

  Nic.

  Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo

  in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?

  taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum

  gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,

  10 ut tua iam virgis latera lacerentur probe

  ferratusque in pistrino aetatem conteras.

  omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.

  Chrys.

  Men criminatust? optimest: ego sum malus,

  ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;

  15 ego verbum faciam nullum.

  Nic.

  Etiam, carnufex,

  minitare?

  Chrys.

  Nosces tu illum actutum qualis sit.

  nunc has tabellas ferre me iussit tibi.

  orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.

  Nic.

  Cedo.

  Chrys.

  Nosce signum.

  Nic.

  Novi. ubi ipse est?

  Chrys.

  Nescio.

  20 nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.

  scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.

  nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;

  pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.

  Nic.

  Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale. —

  Chrys.

  25 Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.

  servos arcessit intus qui me vinciant.

  bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.

  sed conticiscam, nam audio aperiri fores.

  Nic.

  Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.

  Chrys.

  Quid feci?

  Nic.

  Impinge pugnum, si muttiverit.

  quid hae locuntur litterae?

  Chrys.

  Quid me rogas?

  ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.

  Nic.


  5 Eho tu, ... loquitatusne es gnato meo

  male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,

  et te dixisti id aurum ablaturum tamen

  per sycophantiam?

  Chrys.

  Egone istuc dixi?

  Nic.

  Ita.

  Chrys.

  Quis homost qui dicat me dixisse istuc?

  Nic.

  Tace,

  10 nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,

  quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.

  Chrys.

  Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:

  egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.

  Nic.

  Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo

  15 ut pergraecetur tecum, tervenefice.

  Chrys.

  O stulte, stulte, nescis nunc venire te;

  atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.

  Nic.

  Responde: quis me vendit?

  Chrys.

  Quem di diligunt

  adulescens moritur, dum valet sentit sapit.

  20 hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,

  plus iam viginti mortuom esse oportuit:

  terrai ódium ámbulat, iam nil sapit

  nec sentit, tantist quantist fungus putidus.

  Nic.

  Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc

  25 intro atque adstringite ad columnam fortiter.

  numquam auferes hinc aurum.

  Chrys.

  Át qui iam dabis.

  Nic.

  Dabo?

  Chrys.

  Atque orabis me quidem ultro ut auferam,

  cum illum rescisces criminatorem meum

  quanto in periclo et quanta in pernicie siet.

  30 tum libertatem Chrysalo largibere;

  ego adeo numquam accipiam.

  Nic.

  Dic, scelerum caput,

  dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?

  Chrys.

  Sequere hac me, faxo iam scies.

  Nic.

  Quo gentium?

  Chrys.

  Tres unos passus.

  Nic.

  Vel decem.

  Chrys.

  Agedum tu, Artamo,

  35 forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;

  sat est. accede huc tu. viden convivium?

  Nic.

  Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.

  Chrys.

  Qui sunt in lecto illo altero?

  Nic.

  Interii miser.

  Chrys.

  Novistine hominem?

  Nic.

  Novi.

  Chrys.

  Dic sodes mihi,

  40 bellan videtur specie mulier?

  Nic.

  Admodum.

  Chrys.

  Quid illám, meretricemne esse censes?

  Nic.

  Quippini?

  Chrys.

  Frustra es.

  Nic.

  Quis igitur obsecrost?

  Chrys.

  Inveneris.

  ex me quidem hodie numquam fies certior.

  Cleomachvs

  Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius,

  per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?

  Nic.

  Quis illést?

  Chrys.

  Per tempus hic venit miles mihi.

  Cleom.

  Non me arbitratur militem, sed mulierem,

 

‹ Prev