Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 132
Complete Works of Plautus Page 132

by Plautus


  Heg.

  Abi, stultu’s, sero post tempus venis.

  Erg.

  Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;

  nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium

  tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem

  vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum

  95 Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,

  qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.

  Heg.

  Abi in malam rem, ludis me.

  Erg.

  Ita me amabit sancta Saturitas,

  Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,

  ut ego vidi.

  H.

  Meum gnatum?

  E.

  Tuom gnatum et genium meum.

  H.

  100 Et captivom illum Alidensem?

  E.

  μὰ τὸν ... ᾿απόλλω.

  H.

  Et servolum

  meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?

  Erg.

  ναὶ τὰν ... κόραν.

  H.

  Iam credo?

  E.

  ναὶ τὰν ... πραινέστην.

  H.

  Venit?

  E.

  ναὶ τὰν ... σιγνίαν.

  H.

  Certon?

  E.

  ναὶ τὸν ... φρουσινῶνα.

  H.

  Vide sis.

  E.

  ναὶ τὸν ... ᾿αλάτριον.

  Heg.

  Quid tu per barbaricas urbes iuras?

  Erg.

  Quia enim item asperae

  105 sunt ut tuom victum autumabas esse.

  Heg.

  Vae aetati tuae.

  Erg.

  Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.

  sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?

  Heg.

  Siculus.

  Erg.

  At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:

  liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.

  Heg.

  110 Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti?

  Erg.

  Bona.

  Heg.

  Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.

  Erg.

  Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?

  postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,

  vise ad portum.

  Heg.

  Facere certumst. tu intus cura quod opus est.

  115 sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.

  Erg.

  Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.

  Heg.

  Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.

  E.

  Vnde id?

  H.

  A me meoque gnato.

  E.

  Sponden tu istud?

  H.

  Spondeo.

  Erg.

  At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.

  Heg.

  120 Cura quam optume potes. —

  Erg.

  Bene ambula et redambula.

  illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.

  di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,

  quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,

  quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,

  5 quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.

  nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.

  nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,

  et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram. —

  Pver

  Diéspiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,

  parasítosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.

  cladés calamitasque, intemperies módo in nostram advenit domum.

  quasi lúpus esuriens ille metui ne in me faceret impetum.

  5 ubi ... impetum

  nimisque hércle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.

  advéniens deturbavit totum cum carne carnarium:

  arrípuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia;

  aulás calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.

  10 cocum pércontabatur, possentne seriae fervescere.

  cellás refregit omnis intus reclusitque armarium.

  adsérvate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,

  dicam út sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet;

  nam híc quidém, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit. —

  ACT V.

  Hegio

  Ioví disque agó gratiás merito mágnas,

  quom reducem tuo te patri reddiderunt

  quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,

  † quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,

  5 quomque hunc conspicor in potestate nostra,

  quomque huius reperta est fides firma nobis.

  Philopolemvs

  Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi,

  sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti.

  hóc agamus.

  Philocrates

  Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem

  10 tibique hunc reducem in libertatem feci?

  Heg.

  Fecisti ut tibi,

  Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,

  proinde ut tu promeritu’s de me et filio.

  Philop.

  Immo potes,

  pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt

  ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;

  15 sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.

  Heg.

  Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.

  Philocr.

  Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram

  pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,

  pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.

  Heg.

  20 Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;

  et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te

  nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.

  Philocr.

  Quid fecisti?

  Heg.

  In lapicidinas compeditum condidi,

  ubi rescivi mihi data esse verba.

  Philocr.

  Vae misero mihi,

  25 propter meum caput labores homini evenisse optumo.

  Heg.

  At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis:

  gratiis a me, ut sit liber, ducito.

  Philocr.

  Edepol, Hegio,

  facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.

  Heg.

  Licet.

  ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.

  30 vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo

  erogitare, meo minore quid sit factum filio.

  vos lavate interibi.

  Philop.

  Sequere hac, Philocrates, me intro. —

  Philocr.

  Sequor. —

  Heg.

  Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.

  Stalagmvs

  Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?

  fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,

  neque ero umquam, ne erres: spem ponas me bonae frugi fore.

  Heg.

  5 Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.

  sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.

  recte et vera loquere, sed neque vere neque tu recte adhuc

  fecisti umquam.

  Stal.

 
Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?

  Heg.

  At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.

  Stal.

  10 Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.

  tandem ista aufer ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis.

  Heg.

  Satis facundu’s. sed iam fieri dicta compendi volo.

  Stal.

  Vt vis fiat.

  Heg.

  Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.

  hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.

  15 sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas.

  Stal.

  Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?

  Heg.

  At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia.

  Stal.

  Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,

  quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.

  Heg.

  20 Cui homini?

  Stal.

  Theodoromedi in Alide Polyplusio,

  sex minis.

  Heg.

  Pro di immortales, is quidem huius est pater

  Philocrati.

  Stal.

  Quin melius novi quam tu et vidi saepius.

  Heg.

  Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.

  Philocrates, per tuom te genium óbsecro, exi, te volo.

  Philocrates

  Hegio, assum. si quid me vis, impera.

  Heg.

  Hic gnatum meum

  tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.

  Philocr.

  Quam diu id factum est?

  Stal.

  Hic annus incipit vicensimus.

  Philocr.

  Falsa memorat.

  Stal.

  Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum

  5 tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.

  Philocr.

  Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.

  Stal.

  Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.

  Philocr.

  Cur ego te non novi?

  Stal.

  Quia mos est oblivisci hominibus

  neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.

  Philocr.

  10 Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,

  qui mihi peculiaris datus est?

  Stal.

  Huius filius.

  Heg.

  Vivitne is homo?

  Stal.

  Argentum accepi, nil curavi ceterum.

  Heg.

  Quid tu ais?

  Philocr.

  Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,

  ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer

  15 bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.

  Heg.

  Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis;

  eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.

  eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit.

  quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.

  20 sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.

  Tyndarvs

  Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent

  cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns

  atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,

  ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.

  5 nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,

  aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,

  itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.

  sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide

  rediit.

  Heg.

  Salve, éxoptate gnate mi.

  Tynd.

  Hem, quid gnate mi?

  10 attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:

  quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.

  Philocr.

  Salve, Tyndare.

  T.

  Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.

  Philocr.

  At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi

  pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,

  15 vendidit patri meo te sex minis, is te mihi

  parvolum peculiarem parvolo puero dedit:

  illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.

  Tynd.

  Quid huius filium?

  Philocr.

  Intus eccum fratrem germanum tuom.

  Tynd.

  Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?

  Philocr.

  20 Quin, inquam, intus hic est.

  T.

  Fecisti edepol et recte et bene.

  Philocr.

  Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.

  Tynd.

  At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.

  Philocr.

  Meritus est.

  T.

  Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.

  sed tu dic oro: pater meus tune es?

  Heg.

  Ego sum, gnate mi.

  Tynd.

  25 Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.

  nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me

  quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.

  Heg.

  Is ego sum.

  Philocr.

  Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius

  atque huic gravior servos.

  Heg.

  Certum est principio id praevortier.

  30 eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes

  tibi adimam, huic dem.

  Stal.

  Quoi peculi nihil est, recte feceris.

  Caterva

  Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,

  neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio

  nec pueri suppositio nec argénti circumductio,

  35 neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.

  huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,

  ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet

  et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:

  qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.

  CASINA

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Salvere iubeo spectatores optumos,

  fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.

  si verum dixi, signum clarum date mihi,

  ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.

  5 qui utuntur vino vetere sapientis puto

  et qui libenter veteres spectant fabulas;

  atque antiqua opera et verba cum vobis placent,

  aequom est placere ante alias veteres fabulas:

  nam nunc novae quae prodeunt comoediae

  10 multo sunt nequiores quam nummi novi.

  nos postquam populi rumore intelleximus

  studiose expetere vos Plautinas fabulas,

  antiquam éius edimus comoediam,

  quam vos probastis qui estis in senioribus;

  15 nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;

  verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

  haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.

  ea tempestate flos poetarum fuit,

  qui nunc abierunt hinc in communem locum.

  20 sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.

  vos omnes opere magno esse oratos volo,

  benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

  eicite ex animo curam atque alienum aes ...

  ne quis formidet flagitatorem suom:

  25 ludi sunt, ludus da
tus est argentariis;

  tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:

  ratione utuntur, ludis poscunt neminem,

  secundum ludos reddunt autem nemini.

  aures vocivae si sunt, animum advortite:

  30 comoediai nomen dare vobis volo.

  Clerumenoe vocatur haec comoedia

  graece, latine Sortientes. Deiphilus

  hanc graece scripsit, post id rursum denuo

  latine Plautus cum latranti nomine.

  35 senex híc maritus habitat; éi est filius,

  is una cum patre in illisce habitat aedibus.

  est éi quidam servos, qui in morbo cubat,

  immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;

  is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,

  40 quom conspicatust primulo crepusculo

  puellam exponi. adít extemplo ad mulierem

  quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:

  exorat, aufert; detulit recta domum,

  dat erae suae, orat ut eam curet, educet.

  45 era fecit, educavit magna industria,

  quasi si esset ex se nata, non multo secus.

  postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris

  placere posset, eam puellam hic senex

  amat efflictim, et item contra filius.

  50 nunc sibi utérque contra legiones parat,

  paterque filiusque, clam alter alterum:

  pater adlegavit vilicum, qui posceret

  sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,

  sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;

  55 filius is autem armigerum adlegavit suom,

  qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,

  futurum quod amat intra praesepis suas.

  senis uxor sensit virum amóri operam dare,

  propterea úna consentit cum filio.

  60 ille autem postquam filium sensit suom

  eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,

  hinc adulescentem peregre ablegavit pater;

  sciens ei mater dat operam absenti tamen.

  is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia

  65 in urbem non redibit: Plautus noluit,

  pontem interrupit, quí erat ei in itinere.

  sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:

  “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?

  servin uxorem ducent aut poscent sibi?

  70 novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”

  at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,

  et hic in nostra terra † in Apulia;

  maioreque opere ibi serviles nuptiae

  quam liberales etiam curari solent;

  75 id ni fit, mecum pignus si quis volt dato

  in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet

  vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.

  quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.

  revortar ád illam puellam éxpositiciam:

  80 quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,

  ea invenietur et pudica et libera,

  ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri

  faciet profecto in hac quidem comoedia.

 

‹ Prev