by Plautus
Te ecastor praestolabar.
Lys.
Iamne ornata res?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
quae te adiutaret?
Cleost.
Arcessivi, ut iusseras.
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
20 nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lys.
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleost.
Non matronarum officiumst, sed meretricium,
viris alienis, mi vir, subblandirier.
25 i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
volo accurare, mi vir.
Lys.
Propera ergo.
Cleost.
Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium. —
Alcesimvs
Viso huc, amator si a foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatust, larua.
sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
Lys.
Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
5 quid tibi mandavi? quid tecum oravi?
Alc.
Quid est?
Lys.
Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
satin propter te pereo ego atque occasio?
Alc.
Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,
10 tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
Lys.
Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
eam nón missurum.
Alc.
Quin eapse ultro mihi
negavit eius operam se morarier.
Lys.
Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
Alc.
15 Quin nihili facio.
Lys.
Quin me perdis.
Alc.
Quin benest,
quin etiam diu morabor, quin cupio tibi —
Lys.
Quin —
Alc.
Aliquid aegre facere.
Lys.
Quin faciam lubens.
numquam tibi hodie ‘quin’ erit plus quam mihi.
Alc.
Quin hercle di te perdant postremo quidem.
Lys.
20 Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
Alc.
Ducas, easque in maxumam malam crucem
cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.
abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam. —
Lys.
25 Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,
cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
attat,
30 quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
Pardalisca
Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
mi aut opis copiam comparem aut expetam:
5 tanta factu modo mira miris modis
intus vidi, novam atque integram audaciam.
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
né quid in té mali fáxit ira pércita.
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Lys.
10 Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
Pardalisca.
Par.
Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
Lys.
Respice modo ad me.
Par.
O ere mi —
Lys.
Quid tibi est? quid timida es?
Par.
Perii.
Lys.
Quid, periisti?
Par.
Perii, et tu periisti.
L.
A, perii? quid ita?
Par.
Vae tibi.
L.
Immo, vae tibi sit.
P.
Ne cadam, amabo, tene me.
Lys.
15 Quidquid est, eloquere mihi cito.
Par.
Contine pectus,
face véntum, amabo, pállio.
Lys.
Timeo hóc negoti quíd siet,
nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.
Par.
Óptine aurís, amabo.
Lys.
I ín malam a mé crucem,
péctus, aurís, caput téque di pérduint,
20 nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc
iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,
ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
Par.
Ere mí —
Lys.
Quid vis mea me áncilla?
Par.
Nimiúm saevis.
Lys.
Numeró dicis.
sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:
25 quid íntus tumúlti fuít?
Par.
Scibis, aúdi.
malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos
tua áncilla hoc pácto exordíri coépit,
quod haúd Atticám condecét disciplínam.
Lys.
Quid ést id?
Par.
Timór praepedít dicta línguae.
Lys.
30 Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist?
Par.
Dicam.
tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis
dare úxorem, ea íntus —
Lys.
Quid íntus? quid ést?
Par.
Imitátur malárum malám disciplínam,
viró quae suo ínterminetur: vitam —
Lys.
35 Quid érgo?
Par.
Ah —
L.
Quid ést?
P.
Interémere ait vélle vitam,
gladium —
Lys.
Hém.
Par.
Gladium —
Lys.
Quid eúm gladium?
Par.
Habet.
Lys.
Eí misero mihi, cúr eum habet?
Par.
Inséctatur ómnis domí per aedis,
nec quémquam prope ád se sínit adire:
40 ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes
metú mussitánt.
Lys.
Occidi átque intérii.
quid ílli obiéctumst malí tam repénte?
Par.
Insánit.
Lys.
Sceléstissimum me esse crédo.
Par.
Immó si sciás dicta quaé dixit hódie —
Lys.
45 Istúc expetó scire. quíd dixit?
Par.
Aúdi.
per ómnis deós et deás deierávit,
occísurum eum hác nocte quícum cubáret.
Lys.
Men óccidet?
Par.
Án quippiam ád te attinét?
Lys.
Vah.
Par.
Quid cúm ea negóti tibíst?
L.
Peccavi:
50 illúc diceré, vilicúm, volébam.
Par.
Sciéns de via ín semitám degrédere.
Lys.
Numquíd mihi minátur?
Par.
Tibi ínfesta solist
plús quam cuiquam.
L.
Quam ob rem?
P.
Quia se dés uxorem Olýmpioni,
neque se tuam nec se su
am neque viri vitam sinere in
55 crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,
áb ea uti caveás tibi.
Lys.
Perii hércle egó miser.
Par.
Dígnus es.
Lys.
Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor
adaéque misér.
Par.
Ludo ego húnc facete;
nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:
60 era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,
ego húnc missa súm ludere.
Lys.
Heús Pardalísca.
Par.
Quid ést?
Lys.
Est —
P.
Quid?
L.
Ést quod volo éxquirere éx te.
Par.
Moram óffers mihi.
Lys.
Át tu mihi óffers maerórem.
sed étiamne habét nunc Cásina gladium?
Par.
65 Habét, sed duós.
Lys.
Quid, duós?
Par.
Alteró te
occísurum aít, alteró vilicum hódie.
Lys.
Occísissimús sum omniúm qui vivont.
lorícam induám mi optumum ésse opinor.
quid úxor mea? nón adiit átque ademit?
Par.
70 Nemo aúdet prope áccedere.
Lys.
Éxoret.
Par.
Órat:
negát ponere álio modo úllo profécto,
nisí se sciát vilicó non datum íri.
Lys.
Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.
nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,
75 ut núbat mihi? íllud quidém volebam,
nostró vilico.
Par.
Saepícule peccas.
Lys.
Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,
dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,
gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.
Par.
Núntiabo.
L.
80 Ét tu orato.
P.
Et ego órabo.
L.
At blande órato, ut solés. sed audin?
si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.
Par.
Operám dabo.
Lys.
Face ut ímpetres.
Par.
Eo núnciam, nisi quíppiam
remoráre me.
Lys.
Abi et cúra.
85 redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.
Olympio
Vide, fúr, sentis súb signis ducás.
Citrio
Qui vero hi súnt sentis?
Ol.
Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:
ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.
Cit.
Heia.
Ol.
Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?
Lys.
5 Bone vír, salve.
Ol.
Fateór.
Lys.
Quid fit?
Ol.
Tu amás: ego ésurio et sitio.
Lys.
Lepide éxcuratus incéssisti.
Ol.
Aha, hodie ...
Lys.
Mane véro, quamquam fástidis.
Ol.
Fu fú, fetet tuos míhi sermo.
Lys.
Quae rés?
Ol.
Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις.
Lys.
Dabo tibi μέγα κακόν,
10 ut ego opinor, nisi resistis.
Ol.
ὦ ... ζεῦ,
potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie?
Lys.
Máne.
Ol.
Quid est? quis hic ést homo?
Lys.
Erus súm.
Ol.
Quis erus?
Lys.
Cuius tú servo’s.
Ol.
Servós ego?
Lys.
Atqué meus.
Ol.
Non súm ego líber?
15 meménto, meménto.
Lys.
Mane átque asta.
Ol.
Omítte.
Lys.
Servós sum tuós.
Ol.
Optumést.
Lys.
Opsecró te,
Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne.
Ol.
Em,
sapis sáne.
Lys.
Tuos sum équidem.
Ol.
Quid mi ópust servo tam néquam?
Lys.
20 Quid núnc? quam mox recreás me?
Ol.
Cená modo si sit cócta.
L.
Hisce érgo abeant.
O.
Properé cito intró ite ét cito deproperáte.
ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.
25 stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
Lys.
Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.
Ol.
Scio. síc sine habére;
nugás agunt: nóvi
ego illás malas mérces.
30 quin tu í modo mécum
domum.
Lys.
At pól malum métuo.
i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur.
Ol.
Tam míhi mea víta
quam túa tibi cárast.
35 verum í modo.
Lys.
Si tú iubes, em íbitur tecum.
ACT IV.
Pardalisca
Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
neque usquam ludos tam festivos fieri
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nóstro et nostro Olympioni vilico.
5 omnes festinant intus totis aedibus,
senex ín culina clamat, hortatur coquos:
“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit.”
vilicus is autem cum corona, candide
10 vestitus, lautus exornatusque ambulat.
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae,
quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
fore huius quod futurumst; digne autem coqui
15 nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,
aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
illarum oratu faciunt; illae autem senem
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
ut ipsae solae ventres distendant suos.
20 novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
comesse possunt. sed aperitur ostium.
Lysidamvs
Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
nam novom maritum ét novam nuptam volo
rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
5 ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
sed properate istum atque istam actutum emittere,
tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.
cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
Par.
Fit quod futurum dixi: incenatum senem
10 foras extrudunt mulieres.
Lys.
Quid tu hic agis?
&nbs
p; Par.
Ego eo quo me ipsa misit.
Lys.
Veron?
Par.
Serio.
Lys.
Quid hic speculare?
Par.
Nil equidem speculor.
Lys.
Abi:
tu hic cunctas, intus alii festinant.
Par.
Eo. —
Lys.
Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
15 iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
sed eccúm progreditur cum corona et lampade
meus socius, compar, commaritus vilicus.
Olympio
Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras,
suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
hymen hymenaee o hymen.
Lys.
Quid agis, mea salus?
Ol.
Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
Lys.
5 At ego amó.
Ol.
At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost,
mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.
Lys.
Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines?
quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
Ol.
Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
Lys.
10 Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.
Lys. Ol.
Hymen hymenaee o hymen.
Lys.
Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:
illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.
Ol.
Edepol ne tu, sí equos esses, esses indomabilis.
Lys.
15 Quo argumento?
O.
Nimis tenax es.
L.
Num me expertu’s uspiam?
Ol.
Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras.
Lys.
Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul.
Pardalisca
Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo
sémper sis superstes,
tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies,
5 tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.
noctúque et diu ut viro súbdola sis,
ópsecro, memento.
Ol.
Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit.
Lys.
Tace.
Ol.
Nón taceo.
L.
Quae rés?
O.
Mala malaé male monstrat.
Lys.
10 Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.
id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.
Par.
Age Olýmpio, quando vís, uxorem
áccipe hanc ab nobis.
Ol.
Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie.
Lys.
15 Abíte intro.
Par.
Amábo, integrae átque imperítae huic
impército.
Ol.
Futurum est.
Par.
Valéte.
Ol.
Ite iám.
Lys.
Ite.
Par.
Iám valete.
Lys.