by Plautus
Men.
Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cyl.
Negas?
Men.
35 Nego hercle vero.
Cyl.
Non tu in illisce aedibus
† habitas?
Men.
Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
Cyl.
Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
audin, Menaechme?
Men.
Quid vis?
Cyl.
Si me consulas,
nummum illum quem mihi dudum pollicitu’s dare —
40 nam tu quidem hercle certo non sanu’s satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi —
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
Mes.
Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
Cyl.
Solet iocari saepe mecum illoc modo.
45 quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu?
Men.
Quid vis, inquam.
Cyl.
Satin hoc quod vides
tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri?
Men.
Quas tu mulieres,
quos tu parasitos loquere?
Mess.
Quod te urget scelus,
50 qui huic sis molestus?
Cyl.
Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
Mess.
Non edepol tú homo sanus es, certo scio.
Cyl.
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
55 numquid vis?
Men.
Vt eas maximam malam crucem.
Cyl.
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris. —
Men.
60 Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
tua verba experior esse.
Mess.
Observato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Men.
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Mess.
65 Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit,
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
70 si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc ín istoc portu stát navis praedatoria,
aps qua cavendum nobis sane censeo.
Men.
Mones quidem hercle recte.
Mess.
Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
Men.
75 Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur.
Mess.
Hoc ponam interim.
asservatote haec sultis, navales pedes.
Erotivm
Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
inlécebra animost amántium.
5 amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
nunc éum adibo, adloquar ultro.
10 animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
atque út voluisti, néque tibi
15 ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
M.
Quícum haec mulier loquitur?
E.
Equidem tecum.
M.
Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti?
Er.
Quia pol te unum ex omnibus
20 Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Men.
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Mess.
Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
25 praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Er.
Quid est?
Mess.
Vbi tu húnc hominem novisti?
Er.
Ibidem ubi hic me iam diu,
in Epidamno.
Mess.
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
30 nisi hodie, numquam intro tetulit?
Er.
Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Men.
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Mess.
Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes.
Men.
Atque edepol tu me monuisti probe.
35 accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Er.
Eamus intro, ut prandeamus.
Men.
Bene vocas: tam gratiast.
Er.
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Men.
Egon te iussi coquere?
Er.
Certo, tibi et parasito tuo.
Men.
Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Er.
40 Peniculo.
Men.
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Er.
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Men.
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Er.
45 Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
Men.
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Er.
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Men.
Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
50 prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Er.
Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Men.
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Er.
Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Men.
55 Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Er.
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ub
i rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
60 nunc Hiero est?
Men.
Haud falsa, mulier, praedicas.
Mess.
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Men.
Hercle opinor, pernegari non potest.
Mess.
Ne feceris.
periisti, si intrassis intra limen.
Men.
Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
65 si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Er.
Etiam parasitum manes?
Men.
Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
70 eum volo intromitti.
Er.
Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias?
Men.
Impera quid vis modo.
Er.
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Men.
Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
75 ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Er.
Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Men.
Maxime.
Er.
Eamus intro
Men.
Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Mess.
Quid negoti est?
Men.
†sussciri.
M.
Quid eo opust?
M.
Opus est. scio ut me dices.
M.
Tanto nequior.
Men.
80 Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Mess.
Non tu istas meretrices novisti, ere.
Men.
Tace, inquam ...
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
85 mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis. —
Mess.
Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
90 sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi. —
ACT III.
Penicvlvs
Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci,
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,
quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
5 atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
qui illum di omnes perduint, qui primus commentust ...
contionem habere, qui homines occupatos occupat.
non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
10 ...
...
adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
15 sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
20 observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.
Menaechmvs
Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
non faxo eam esse dices: íta ignorabitur.
Pen.
Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
5 vinoque expoto, parasito excluso foras.
non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.
Men.
Pro di immortales, quoí homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
10 prandi, potavi, scortum accubui, apstuli
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
Pen.
Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea.
Men.
Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae
15 uxori surrupuisse. quoniam sentio
errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. quid multis verbis opust?
minore nusquam bene fui dispendio.
Pen.
20 Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
Men.
Quis hic ést, qui adversus it mihi?
Pen.
Quid ais, homo
levior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui, qua me causa perderes?
25 ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med absente prandio.
cur ausu’s facere, quoi ego aeque heres eram?
Men.
Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
30 an tibi malam rem vis pro male dictis dari?
Pen.
†Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.
Men.
Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
Pen.
Etiam derides, quasi nomen non noveris?
Men.
Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
35 vidi neque novi; verum certo, quisquis es,
si aéquom facias, mihi odiosus ne sies.
Pen.
Menaechme, vigila.
Men.
Vigilo hercle equidem, quod sciam.
Pen.
Non me novisti?
Men.
Non negem, si noverim.
Pen.
Tuom parasitum non novisti?
Men.
Non tibi
40 sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
Pen.
Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie átque dédisti Erotio?
Men.
Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
dedi nec pallam surrupui.
Pen.
Satin sanus es?
45 occisast haec res. non ego te indutum foras
exire vidi pallam?
Men.
Vae capiti tuo.
omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
tun med indutum fuisse pallam praedicas?
Pen.
Ego hercle vero.
Men.
Non tu abis quo dignus es?
50 aut te piari iube, homo insanissime.
Pen.
Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar;
omnes in te istaec recident contumeliae:
faxo haud inultus prandium comederis. —
Men.
55 Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
Ancilla
Menaechme, amare ait te multum Erotium,
ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas,
atque huc ut addas auri pondo únciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
Men.
5 Et istúc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
Anc.
Scin quid hoc sit spinter?
Men.
Nescio, nisi aureum.
Anc.
Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
Men.
10 Numquam hercle factum est.
Anc.
Non meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si non meministi.
Men.
Mane.
immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.
Anc.
Istuc.
Men.
Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?
Anc.
Numquam dedisti.
Men.
Nam pol hoc unum dedi.
Anc.
15 Dicam curare?
Men.
Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo referantur simul.
Anc.
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
Men.
20 Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.
Anc.
Da sodes abs te: ego post reddidero tibi.
Men.
Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
Anc.
Non habeo.
Men.
At tu, quando habebis, tum dato.
Anc.
Numquid me vis? —
Men.
Haec me curaturum dicito —
25 ut quantum possint quique liceant veneant.
iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
30 propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. —
ACT IV.
Matrona
Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
ubi vir compilet clanculum quidquid domist
atque ea ad amicam deferat?
Pen.
Quin tu taces?
manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
5 pallam ad phrygionem cum corona ébrius
ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
sed eccám coronam quám habuit. num mentior?
em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.
atque edepol eccum óptume revortitur;
10 sed pallam non fert.
Mat.
Quid ego nunc cum illoc agam?
Pen.
Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
huc concedamus: ex insidiis aucupa.
Menaechmvs
Vt hóc utimúr maximé more móro