Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 148

by Plautus

moléstoque múltum, atque utí quique súnt

  optumí, maxumé morem habént hunc:

  cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos:

  5 boníne an malí sint, id haúd quaeritánt;

  res magís quaeritúr quam cliéntum fidés

  cuius modí clueat.

  si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,

  sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.

  10 quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt,

  sollícitos patrónos habént.

  datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces

  virí, fraudulénti,

  qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,

  15 mens est in quo ...

  eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.

  quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt

  aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.

  sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui

  20 agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.

  ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque

  dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:

  aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut

  sponsio fierét. quid ille? qui ... praedem dedit.

  25 néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi:

  omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.

  di illum ómnes perdant, íta mihi

  hunc hódie corrupít diem,

  meque adeo, quí hodie forum

  30 umquam oculis inspexi meis.

  diem corrupi óptimum:

  iussi adparari prandium,

  amica exspectat me, scio.

  ubi primum est licitum, ílico

  35 properavi abire de foro.

  iratast, credo, nunc mihi;

  placabit palla quam dedi,

  quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio.

  Pen.

  Quid aís?

  Mat.

  Viro me malo mále nuptam.

  Pen.

  Satin aúdis quae illic lóquitur?

  Mat.

  40 Satis.

  Men.

  Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít.

  Pen.

  Mane: male erit pótius.

  Mat.

  Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti.

  Pen.

  Síc datur.

  Mat.

  Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?

  Men.

  Quid illuc est, uxor, negoti?

  Mat.

  Men rogas?

  Men.

  Vin hunc rogem?

  Mat.

  Aufer hinc palpationes.

  Pen.

  Perge tu.

  Men.

  Quid tu mihi

  45 tristis es?

  Mat.

  Te scire oportet.

  Pen.

  Scit, sed dissimulat malus.

  Me.

  Quid negotist?

  Ma.

  Pallam —

  Me.

  Pallam?

  Ma.

  Quidam pallam —

  Pen.

  Quid paves?

  Men.

  Nil equidem paveo.

  Pen.

  Nisi unum: palla pallorem incutit.

  at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.

  Men.

  Non taces?

  Pen.

  Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.

  Men.

  50 Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.

  Ma.

  Ne ego mecastor mulier misera.

  Me.

  Qui tu misera es? mi expedi.

  Pen.

  Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.

  Men.

  Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)

  me isti non nutasse.

  Pen.

  Credit iam tibi de isto: illuc redi.

  Men.

  55 Quó ego redeam?

  Pen.

  Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer.

  Men.

  Quae istaec palla est?

  Pen.

  Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.

  ...

  Men.

  Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi

  responsant? eloquere. impune non erit.

  Mat.

  Nugas agis.

  Men.

  60 Tristis admodum es. non mi istuc satis placet.

  Mat.

  Nugas agis.

  Men.

  Certe familiarium aliquoi írata es.

  Mat.

  Nugas agis.

  Men.

  Num mihi es irata saltem?

  Mat.

  Nunc tu non nugas agis.

  Men.

  Non edepol deliqui quicquam.

  Mat.

  Em rursum nunc nugas agis.

  Men.

  Dic, mea uxor, quid tibi aegre est?

  Pen.

  Bellus blanditur tibi.

  Men.

  65 Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello?

  Mat.

  Aufer manum.

  Pen.

  Sic datur. properato absente me comesse prandium,

  post ante aedis cum corona me derideto ebrius.

  Men.

  Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.

  Pen.

  Tun negas?

  Men.

  Nego hercle vero.

  Pen.

  Nihil hoc homine audacius.

  70 non ego te modo hic ante aedis cum corona florea

  vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,

  et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?

  Men.

  Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.

  Pen.

  Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.

  75 omnia hercle uxori dixi.

  Men.

  Quid dixisti?

  Pen.

  Nescio,

  eam ipsus roga.

  Men.

  Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?

  quid id est? quid taces? quin dicis quid sit?

  Mat.

  Quasi tu nescias.

  ...

  palla mi est domo surrepta.

  Men.

  Palla surrepta est tibi?

  Mat.

  80 Me rogas?

  Men.

  Pol haud rogem te, si sciam.

  Pen.

  O hominem malum,

  ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.

  omnia hercle ego edictavi.

  Men.

  Quid id est?

  Mat.

  Quando nil pudet

  neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.

  et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias.

  85 palla mi est domo surrupta.

  Men.

  Palla surruptast mihi?

  Pen.

  Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi.

  nam profecto tibi surrupta si esset — salva non foret.

  Men.

  Nil mihi tecum est. sed tu quid ais?

  Mat.

  Palla, inquam, periit domo.

  Men.

  Quis eam surrupuit?

  Mat.

  Pol istuc ille scit qui illam abstulit.

  Men.

  90 Quis is homo est?

  Mat.

  Menaechmus quidam.

  Men.

  Edepol factum nequiter.

  quis is Menaechmust?

  Mat.

  Tu istic, inquam.

  Men.

  Egone?

  Mat.

  Tu.

  M
en.

  Quis arguit?

  Mat.

  Egomet.

  Pen.

  Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.

  Men.

  Egon dedi?

  Mat.

  Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,

  quae ‘tu tu’ usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.

  95

  Men.

  Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)

  non dedisse.

  Mat.

  Immo hercle vero, nos non falsum dicere.

  Men.

  Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.

  Mat.

  Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium

  cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre

  100 dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?

  Men.

  Ego faxo referetur.

  Mat.

  Ex re tua, ut opinor, feceris;

  nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.

  eo domum.

  Pen.

  Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?

  Mat.

  Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo. —

  Pen.

  105 Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.

  cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,

  nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego. —

  Men.

  Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;

  quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.

  110 si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,

  quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.

  nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;

  aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?

  aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.

  Erotivm

  Quis hic me quaerit?

  Men.

  Sibi inimicus magis quam aétati tuae.

  Er.

  Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.

  Men.

  Mane.

  scin quid est quod ego ad te venio?

  Er.

  Scio, ut tibi ex me sit volup.

  Men.

  Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,

  5 mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.

  ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.

  Er.

  Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius,

  et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.

  Men.

  Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.

  10 nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,

  nunc redeo, nunc te postillac video.

  Er.

  Video quam rem agis.

  quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.

  Men.

  Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi

  dico uxorem rescivisse) —

  Er.

  Nec te ultro oravi ut dares:

  15 tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;

  eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere

  vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.

  tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;

  quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,

  20 nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.

  aliam posthac invenito quám habeas frustratui. —

  Men.

  Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane,

  redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?

  abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:

  25 neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.

  ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant. —

  ACT V.

  Menaechmvs

  Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium

  Messenioni cum argento concredidi.

  immersit aliquo sese, credo, in ganeum.

  Matrona

  Provisam quam mox vir meus redeat domum.

  5 sed eccum video. salva sum, pallam refert.

  Men.

  Demiror ubi nunc ambulet Messenio.

  Mat.

  Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.

  non te pudet prodire in conspectum meum,

  flagitium hominis, cum istoc ornatu?

  Men.

  Quid est?

  10 quae te res agitat, mulier?

  Mat.

  Etiamne, impudens,

  muttire verbum unum audes aut mecum loqui?

  Men.

  Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?

  Mat.

  Rogas me? o hominis impudentem audaciam!

  Men.

  Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem

  15 Graii esse praedicabant?

  Mat.

  Non equidem scio.

  Men.

  Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:

  omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.

  itaque adeo iure coepta appellari est canes.

  Mat.

  Non ego istaec tua flagitia possum perpeti.

  20 nam med aetatem viduam ésse mavelim,

  quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.

  Men.

  Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti

  an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,

  peregrino ut advenienti narrent fabulas?

  Mat.

  25 Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,

  quin vidua vivam quam tuos móres perferam.

  Men.

  Mea quidem hercle causa vidua vivito,

  vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.

  Mat.

  At mihi negabas dudum surrupuisse te,

  30 nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?

  Men.

  Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.

  tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi

  dedit alia mulier ut concinnandam darem?

  Mat.

  Ne istuc mecastor — iam patrem accersam meum

  35 atque ei narrabo tua flagitia quae facis.

  ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul

  ut veniat ad me: ita rem esse dicito.

  iam ego aperiam istaec tua flagitia.

  Men.

  Sanan es?

  quae mea flagitia?

  Mat.

  Pallam atque aurum meum

  40 domo suppilas tuae uxori et tuae

  degeris amicae. satin haec recte fabulor?

  Men.

  Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,

  tuam qui possim perpeti petulantiam.

  quem tú hominem esse me arbitrere, nescio;

  45 ego te simitu novi cum Porthaone.

  Mat.

  Si me derides, at pol illum non potes,

  patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?

  novistin tu illum?

  Men.

  Novi cum Calcha simul:

  eodém die illum vidi quo te ante hunc diem.

  Mat.

  50 Negas novisse me? negas patrem meum?

  Men.

  Idem hercle dicam, sí avom vis adducere.

  Mat.

  Ecastor pariter hoc atque alias res soles.

  Senex

  Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est

  gradum proferam, progrediri properabo.

  sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.

  nam pernicitas deserit: consitus sum

  5 senectute, onustum gero corpus, vires

  reliquere: ut aetas mala est; mers mal
a ergost.

  nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:

  quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.

  sed haec res mihi in pectore et corde curaest,

  10 quidnam hóc sit negóti, quod fília sic

  repénte expetít me, ut ád sese irem.

  nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid

  velít, quid me accersat.

  verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.

  15 credo cum viro litigium natum esse aliquod.

  ita istaec solent, quae viros subservire

  sibi postulant, dote fretae, feroces.

  et illi quoque haud abstinent saepe culpa.

  verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;

  20 nec pol filia umquam patrem accersit ad se,

  nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.

  sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse

  ante aedis et eius virum tristem video.

  id ést quod suspicábar.

  25 áppellabo hanc.

  Mat.

  Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.

  Sen.

  Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?

  quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?

  nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.

  loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.

  Mat.

  30 Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.

  verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.

  proin tu me hinc abducas.

  Sen.

  Quid istuc autem est?

  Mat.

  Ludibrio, pater,

  habeor.

  Sen.

  Vnde?

  Mat.

  Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.

  Sen.

  Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,

  35 ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?

  Mat.

  Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?

  Sen.

  Men interrogas?

  Mat.

  Nisi non vis.

  Sen.

  Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,

  quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.

  Mat.

  At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.

  Sen.

  Sane sapit,

  40 atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.

  Mat.

  Atque ibi potat.

  Sen.

  Tua quidem ille causa potabit minus,

  si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?

  una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,

  neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi

  45 postulas viros? dare una ópera pensum postules,

  inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.

  Mat.

  Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.

  hinc stas, illim causam dicis.

  Sen.

  Si ille quid deliquerit,

  multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.

  50 quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum

  recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.

  Mat.

  At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,

 

‹ Prev