by Plautus
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
Sen.
Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
55 quae insontem insimules.
Mat.
Quin etiam nunc habet pallam, pater,
et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
Sen.
Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
Men.
60 Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque do testes —
Sen.
Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
Men.
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse ... deierat.
sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,
65 omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
Sen.
Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
Men.
Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
Sen.
Tun negas?
Men.
Nego hercle vero.
Sen.
Immo hercle †ludere negas;
70 nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis?
Mat.
Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?
Sen.
Non edepol scio.
Mat.
Profecto ludit te hic. non tu tenes?
Sen.
Iam vero, Menaechme, satis iocatu’s. nunc hanc rem gere.
Men.
Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? ...
75 † tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
Mat.
Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
Men.
Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
Mat.
80 Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
Sen.
Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
Men.
Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
85 poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
Sen.
Vae capiti tuo.
Men.
Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat,
ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.
Mat.
Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.
90
Men.
Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.
Sen.
Filia, heus.
Mat.
Quid est? quid agimus?
Sen.
Quid si ego huc servos cito?
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
prius quam turbarum quid faciat amplius.
Men.
Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
95 pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
faciam quod iubes, Apollo.
Sen.
Fuge domum, quantum potest,
ne hic te obtundat.
Mat.
Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio? —
Men.
100 Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
comminuam illo scipione quem ipse habet.
Sen.
Dabitur malum,
me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Men.
105 Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Sen.
Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
Men.
Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
110 capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
Sen.
115 Mihin equis iunctis minare?
Men.
Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
Sen.
Eu hércle morbum acrem ac durum ... di vostram fidem.
120 vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
ibo atque accersam medicum iam quantum potest. —
Men.
Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,
qui me vi cogunt, ut validus insaniam?
quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?
vosque omnis quaeso, si senex revenerit,
5 ne me indicetis qua platea hinc aufugerim. —
Senex
Lumbi sedendo, óculi spectando dolent,
manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,
10 Apollini autem brachium. nunc cogito,
utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
atque eccum incedit. move formicinum gradum.
Medicvs
quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.
num laruatust aut cerritus? fac sciam.
num eum veternus aut aqua intercus tenet?
Sen.
Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi
5 atque illum ut sanum facias.
Med.
Perfacile id quidemst.
sanum futurum, mea ego id promitto fide.
Sen.
Magna cum cura ego illum curari volo.
Med.
Quin suspirabo plus sescenta ín die:
ita ego eum cum cura magna curabo tibi.
Sen.
10 Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.
Menaechmvs
Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
5 quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua —
sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
10 mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.
Sen.
Audin quae loquitur?
Med.
Se miserum praedicat.
Sen.
Adeas velim.
Med.
Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
Men.
Quin tu te suspendis?
Sen.
Ecquid sentis?
Med.
Quidni sentiam?
15 non potest haec res ellebori †iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme?
Men.
Quid vis?
Med.
Dic mihi hoc quod te rogo:
album an atrum vinum potas?
Men.
Quin tu is in malam crucem?
Med.
Iam hercle occeptat insanire primulum. ...
Men.
Quin tu me interrogas,
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
20 soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
Sen.
Papae,
audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
potionis aliquid prius quam percipit insania?
Med.
Mane modo, etiam percontabor alia.
Sen.
Occidis fabulans.
Med.
Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri?
Men.
25 Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
Med.
Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
Men.
Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
Med.
Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
Men.
30 Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo —
qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
Med.
Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
Sen.
Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
Men.
35 Quid, ego?
Sen.
Dixti insanus, inquam.
Men.
Egone?
Sen.
Tu istic, qui mihi
etiam me iunctis quadrigis minitatu’s prosternere.
egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo.
Men.
At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,
et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
40 et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
Sen.
Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu’s, face.
non vides hominem insanire?
Med.
Scin quid facias optimum est?
45 ad me face uti deferatur.
Sen.
Itane censes?
Med.
Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem.
Sen.
Age ut lubet.
Med.
Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies.
Men.
At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
Med.
I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.
Sen.
Quot sunt satis?
Med.
50 Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
Sen.
Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice.
Med.
Immo ibo domum,
ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
hunc ad me ferant.
Sen.
Iam ego illic faxo erit.
Med.
Abeo.
Sen.
Vale. —
Men.
Abiit socerus, abiit medicus. nunc sólus sum. pro Iuppiter,
55 quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
60 quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
Messenio
Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem
procurat, videt, collocat cogitatque,
ut absente eró rem erí diligenter
tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
5 tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet
potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
détur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
verbéra compedes
10 molaé, magna lassitudo fames frigus durum,
haec prétia sunt ignaviae.
id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;
nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo.
15 proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id;
atqué mihi id prodest.
álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto:
servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.
20 nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.
metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet.
éo ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror.
postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat,
ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
25 † neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
Senex
Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
5 cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.
Men.
Occidi,
quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
10 quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
Mess.
Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
Men.
Ecquis suppetias mihi audet ferre?
Mess.
Ego, ere, audacissime.
15 o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
qui liber ad vos venerit.
mittite istunc.
Men.
Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
Mess.
20 Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
numquam te patiar perire, me perirest aequius.
eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
/>
maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.
Men.
25 Teneo ego huic oculum.
Mess.
Face ut oculi locus in capite appareat.
vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
Lorarii.
Periimus.
obsecro hercle.
Mess.
Mittite ergo.
Men.
Quid me vobis tactiost?
pecte pugnis.
Mess.
Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
30 nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
Men.
At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
Mess.
Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
Men.
35 Liberem ego te?
Mess.
Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
Men.
Quid est?
adulescens, erras.
Mess.
Quid, erro?
Men.
Per Iovem adiuro patrem,
med erum tuom non esse.
Mess.
Non taces?
Men.
Non mentior;
nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.
Mess.
Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Men.
40 Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Mess.
Nempe iubes?
Men.
Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Mess.
Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
45 apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Men.
Minime.
Mess.
Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi
referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
cum viatico: id tibí iam huc adferam.
Men.
Adfer strenue.
Mess.
Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane. —
Men.
50 Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
...
vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;
55 is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,
ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
60 nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum. —