Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 151
Complete Works of Plautus Page 151

by Plautus


  Char.

  Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.

  Acan.

  At ego maledicentiorem quam te novi neminem.

  Char.

  Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?

  Acan.

  35 Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.

  Char.

  Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet

  sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?

  Acan.

  Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.

  ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.

  Ch.

  40 Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.

  Ac.

  Em dabitur, tene.

  Char.

  Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?

  Acan.

  Opera licet

  experiri, qui me rupi causa currendo tua,

  ut quae scirem scire actutum tibi liceret.

  Char.

  Liberum

  caput tibi faciam cis paucos mensis.

  Acan.

  Palpo percutis.

  Char.

  45 Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?

  quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.

  Ac.

  Ah,

  lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.

  Ch.

  Sicine mi obsequens es?

  Ac.

  Quid vis faciam?

  Ch.

  Tun? id quod volo.

  Ac.

  Quid id est igitur quod vis?

  Ch.

  Dicam.

  Ac.

  Dice.

  Ch.

  At énim placide volo.

  Acan.

  50 Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?

  Char.

  Vae tibi.

  Acan.

  Tibi equidem a portu adporto hoc —

  Char.

  Quid fers? dic mihi.

  Acan.

  Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.

  Char.

  Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.

  nullus sum.

  Ac.

  Immo es —

  Ch.

  Scio iam, miserum dices tu.

  Ac.

  Dixi ego tacens.

  Char.

  55 Quid istuc est mali?

  Acan.

  Ne rogites, maxumum infortunium est.

  Char.

  Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.

  Acan.

  Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.

  Char.

  Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.

  Acan.

  Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.

  Char.

  60 Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,

  quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.

  Ac.

  Tandem indignus videor?

  Char.

  Immo dignus.

  Ac.

  Equidem credidi.

  Char.

  Obsecro, num navis periit?

  Acan.

  Salvast navis, ne time.

  Ch.

  Quid alia armamenta?

  Ac.

  Salva et sana sunt.

  Ch.

  Quin tu expedis

  65 quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.

  Acan.

  Tu quidem ex óre orationem mi eripis.

  Char.

  Taceo.

  Acan.

  Tace.

  credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,

  qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.

  Char.

  Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.

  Ac.

  70 Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater —

  Ch.

  Quid meus pater?

  Acan.

  Tuam amicam —

  Char.

  Quid eam?

  Acan.

  Vidit.

  Char.

  Vidit? vae misero mihi.

  hoc quod te rogo responde.

  Acan.

  Quin tu, si quid vis, roga.

  Ch.

  Qui potuit videre?

  Ac.

  Oculis.

  Ch.

  Quo pacto?

  Ac.

  Hiantibus.

  Char.

  In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.

  Acan.

  75 Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?

  Char.

  Certen vidit?

  Acan.

  Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.

  Char.

  Vbi eam vidit?

  Acan.

  Intus intra navem, út prope astitit;

  et cum ea confabulatust.

  Char.

  Perdidisti me, pater.

  eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?

  80 quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?

  Acan.

  Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:

  armamentis complicandis et componendis studuimus.

  dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,

  neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.

  Char.

  85 Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:

  equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,

  verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.

  loquere porro, quid sit actum.

  Acan.

  Postquam aspexit mulierem,

  rogitare occepit cuia esset.

  Char.

  Quid respondit?

  Acan.

  Ilico

  90 occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae

  emisse illam.

  Char.

  Visun est tibi credere id?

  Acan.

  Etiam rogas?

  sed scelestus subigitare occepit.

  Char.

  Illamne, obsecro?

  Acan.

  Mirum quin me subigitaret.

  Char.

  Edepol cor miserum meum,

  quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.

  95 perii.

  Acan.

  Em istuc unum verbum dixisti verissimum.

  stultitia istaec est.

  Char.

  Quid faciam? credo, non credet pater,

  si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi

  scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.

  neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,

  100 eam me emisse ancillam matri.

  Acan.

  Non taces, stultissime?

  credet hercle, nam credebat iam mihi.

  Char.

  Metuo miser,

  ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.

  hoc quod te rogo responde quaeso.

  Acan.

  Quaeso quid rogas?

  Char.

  Num esse amicam suspicari visus est?

  Acan.

  Non visus est.

  105 quin quicque ut dicebam mihi credebat.

  Char.

  Verum, ut tibi quidem

  visus est.

  Acan.

  Non, sed credebat.

  Char.

  Vae mihi misero, nullus sum.

  sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?

  sequere.

  Acan.

  Si istac ibis, commodum obviam venies patri;

  postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico

  110 retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:

  t
imidum temptabit te.

  Char.

  Hac ibo potius. iam censes patrem

  abiisse a portu?

  Acan.

  Quin ea ego huc praecucurri gratia,

  ne te opprimeret imprudentem atque electaret.

  Char.

  Optime. —

  ACT II.

  Demipho

  Miris modis di ludos faciunt hominibus

  mirisque exemplis somnia in somnis danunt.

  velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma

  in somnis egi satis et fui homo exercitus.

  5 mercari visus mihi sum formosam capram;

  ei ne noceret quam domi ante habui capram

  neu discordarent, si ambae in uno essent loco,

  posterius quam mercatus fueram, visus sum

  in custodelam simiae concredere.

  10 ea simia adeo post haud multo ad me venit,

  male mihi precatur et facit convicium:

  ait sése illius opera atque adventu caprae

  flagitium et damnum fecisse haud mediocriter;

  dicit capram, quam dederam servandam sibi,

  15 suaé uxoris dotem ambedisse oppido.

  mi illud videri mirum, ut una illaec capra

  uxoris simiai dotem ambederit.

  instare factum simia, atque hoc denique

  respondet, ni properem illam ab sese abducere,

  20 ad me domum intro ad uxórem ducturum meam.

  atque oppido hercle bene velle illi visus sum,

  ast non habere cui commendarem capram;

  quo magis quid facerem cura cruciabar miser.

  interea ad me haedus visust adgredirier,

  25 infit mihi praedicare, sese ab simia

  capram abduxisse, et coepit inridere me;

  ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.

  hoc quam ad rem credam pertinere somnium,

  nequeo invenire; nisi capram illam suspicor

  30 iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.

  ad portum hinc abii mane cum luci simul;

  postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor

  navem ex Rhodo quast héri advectus filius;

  conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:

  35 inscendo in lembum átque ad navem devehor.

  atque égo illi aspicio forma eximia mulierem,

  filius quam advexit meus matri ancillam suae.

  quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent

  homines, sed eodem pacto ut insani solent.

  40 amavi hercle equidem ego olim in adulescentia,

  verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio.

  unum quidem hercle iam scio, periisse me;

  vosmet videte ceterum quanti siem.

  nunc hoc profecto sic est: haec illast capra;

  45 verum hercle simia illa atque haedus mihi malum

  adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.

  sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.

  Lysimachvs

  Profecto ego illunc hircum castrari volo,

  ruri qui vobis exhibet negotium.

  Dem.

  Nec omen illud mihi nec auspicium placet.

  quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.

  5 atque illius haec nunc simiae partis ferat.

  Lys.

  I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico

  Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum.

  uxori facito ut nunties, negotium

  mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi

  10 tris hodie litis iudicandas dicito.

  ei, et hoc memento dicere.

  Servvs

  Numquid amplius?

  Lys.

  Tantumst.

  Dem.

  Lysimache, salve.

  Lys.

  Euge, Demipho,

  salveto. quid agis? quid fit?

  Dem.

  Quod miserrumus.

  Lys.

  Di melius faxint.

  Dem.

  Di hoc quidem faciunt.

  Lys.

  Quid est?

  Dem.

  15 Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium.

  Lys.

  Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,

  non sum occupatus umquam amico operam dare.

  Dem.

  Benignitatem tuam mi experto praedicas.

  quid tibi ego aetatis videor?

  Lys.

  Acherunticus,

  20 senex vetus, decrepitus.

  Dem.

  Pervorse vides.

  puer súm, Lysimache, septuennis.

  Lys.

  Sanun es,

  qui puerum te esse dicas?

  Dem.

  Vera praedico.

  Lys.

  Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres:

  senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,

  25 aiunt solere eum rusum repuerascere.

  Dem.

  Immo bis tanto valeo quam valui prius.

  Lys.

  Bene hercle factum, et gaudeo.

  Dem.

  Immo si scias,

  oculis quoque etiam plus iam video quam prius.

  Lys.

  Benest.

  Dem.

  Malae rei dico.

  Lys.

  Iam istuc non benest.

  Dem.

  30 Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter?

  Lys.

  Audacter.

  Dem.

  Animum advorte.

  Lys.

  Fiet sedulo.

  Dem.

  Hodie ire in ludum occepi litterarium,

  Lysimache. ternas scio iam.

  Lys.

  Quid ternas?

  Dem.

  Amo.

  Lys.

  Tun capite cano amas, senex nequissime?

  Dem.

  35 Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.

  Lys.

  Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.

  Dem.

  Decide collum stanti, si falsum loquor;

  vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca

  digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:

  40 si movero me seu secari sensero,

  Lysimache, auctór sum ut me amando enices.

  Lys.

  Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.

  nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex

  tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.

  Dem.

  45 Nunc tu me, credo, castigare cogitas.

  Lys.

  Egon té?

  Dem.

  Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:

  fecere tale ante alii spectati viri.

  humanum amarest, humanum autem ignoscerest:

  ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.

  Lys.

  50 Quin non obiurgo.

  Dem.

  At ne deteriorem tamen

  hoc facto ducas.

  Lys.

  Egon te? ah, ne di siverint.

  D.

  Vide sís modo etiam.

  L.

  Visumst.

  D.

  Certen?

  Lys.

  Perdis me.

  hic homo ex amore insanit. numquid vis?

  Dem.

  Vale.

  Lys.

  Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.

  Dem.

  55 Bene ambulato.

  Lys.

  Bene vale. —

  Dem.

  Bene sit tibi.

  quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.

  nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum

  video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,

  huic persuadere quo modo potis siem,

  60 ut illam vendat neve det matri suae;

  nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,

  ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. />
  Charinvs

  Homó me misérior nullúst aeque, opínor,

  neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;

  satin quídquid est, quam rem agere óccepi,

  proprium nequit mihi evenire quod cupio?

  5 ita míhi mala res aliqua óbicitur,

  bonum quaé meum comprimit cónsilium.

  míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,

  ratús clam patrém me meúm posse habere:

  is rescivit et vidit, et perdidit me;

  10 neque is cum roget quid loquar cogitatumst,

  ita animi decem in pectore incerti certant.

  nec quid corde nunc consili capere possim

  scio, tantus cum cura meost error animo,

  dum servi mei perplacet mihi consilium,

  15 dum rursum haud placet nec pater potis videtur

  induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.

  nunc si dico ut res est atque illam mihi me

  emisse indico, quem ad modum existumet me?

  atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;

  20 scio saevos quam sit, domo doctus. igitur

  hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.

  iam hínc olim invitum domo extrusit ab se,

  mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.

  úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?

  25 nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:

  muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,

  néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.

  nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.

  Dem.

  Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius?

  30 sollicitus mihí nescio qua re videtur.

  Char.

  Attatae,

  meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?

  Dem.

  Vnde incedis, quid festinas, gnate mi?

  Char.

  Recte, pater.

  Dem.

  Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color?

  numquid tibi dolet?

  Char.

  Nescio quid meo animost aegre, pater.

  35 poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.

  Dem.

  Per mare ut vectu’s, nunc oculi terram mirantur tui.

  Ch.

  Magis opinor —

  D.

  Id est profecto; verum actutum abscesserit.

  ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.

  Char.

  Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.

  Dem.

  40 Cras agito, perendie agito.

  Char.

  Saepe ex te audivi, pater:

  rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.

  Dem.

  Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.

  Char.

  Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.

  Dem.

  Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?

  45 iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;

  quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.

  Char.

  Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio

  de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.

  D.

 

‹ Prev