Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 153
Complete Works of Plautus Page 153

by Plautus


  10 quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.

  sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.

  nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;

  tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.

  Eutyche.

  Evtychvs

  Eu, Charine.

  Char.

  Prius quam recipias anhelitum,

  15 uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?

  Evt.

  Neque apud mortuos neque hic es.

  Char.

  Salvos sum, immortalitas

  mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.

  impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:

  si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?

  Evt.

  Nusquam gentium.

  Char.

  20 Disperii, illaec interemit me modó oratio.

  Evt.

  Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.

  Char.

  Quidquid est, ad capita rerum perveni.

  Evt.

  Primum omnium:

  periimus.

  Char.

  Quin tu illud potius nuntias quod nescio?

  Evt.

  Mulier alienata est abs te.

  Char.

  Eutyché, capital facis.

  Evt.

  25 Qui?

  Char.

  Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.

  Evt.

  Ne di sierint.

  Char.

  Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.

  Evt.

  Quaeso hercle, animum ne desponde.

  Char.

  Nullust quem despondeam.

  loquere porro aliam malam rem. cui est empta?

  Evt.

  Nescio.

  iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.

  Char.

  Vae mihi,

  30 montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.

  perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.

  Evt.

  Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.

  C.

  Dic, quis emit?

  E.

  Nescio hercle.

  C.

  Em istúcinest operam dare

  bonum sodalem?

  Evt.

  Quid me facere vis?

  Char.

  Idem quod me vides,

  35 ut pereas. quin percontatu’s, hominis quae facies foret

  qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier

  mulier? heu me miserum.

  Evt.

  Flere omitte, istuc quod nunc agis.

  Evt.

  Quid ego feci?

  Char.

  Perdidisti me et fidem mecum tuam.

  Evt.

  Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.

  Char.

  Eugepae,

  40 deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?

  Evt.

  Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.

  Char.

  De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,

  ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.

  promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi

  45 homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.

  Evt.

  Quid ego facerem?

  Char.

  Quid tu faceres? men rogas? requireres,

  rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,

  civisne esset an peregrinus.

  Evt.

  Civem esse aibant Atticum.

  Char.

  Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.

  Evt.

  50 Nemo aiebat scire.

  Char.

  At saltem hóminis faciem exquireres.

  Evt.

  Feci.

  Char.

  Qua forma esse aiebant igitur?

  Evt.

  Ego dicam tibi:

  canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,

  subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.

  Char.

  Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.

  55 numquid est quod dicas aliud de illo?

  Evt.

  Tantum, quod sciam.

  Char.

  Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.

  non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.

  sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:

  Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,

  60 Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.

  Evt.

  Cur istuc coeptas consilium?

  Char.

  Quia enim me adflictat amor.

  Evt.

  Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,

  sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,

  iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?

  65 quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?

  quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.

  cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?

  si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,

  quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere

  70 adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?

  Char.

  Iam dixisti?

  Evt.

  Dixi.

  Char.

  Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.

  eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea

  clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili. —

  Evt.

  Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,

  75 si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.

  certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,

  qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico

  ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;

  nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego. —

  ACT IV.

  Dorippa

  Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius,

  rus non iturum, feci ego ingenium meum,

  reveni, ut illum persequar qui me fugit.

  sed anum non video consequi nostram Syram.

  5 atque eccam incedit tandem. quin is ocius?

  Syra

  nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.

  Dor.

  Quid oneris?

  Syr.

  Annos octoginta et quattuor;

  et eodem accedit servitus, sudor, sitis:

  simul haec quae porto deprimunt.

  Dor.

  Aliquid cedo

  10 qui hánc vicini nostri áram augeam.

  da sane hanc virgam lauri. abi tu intro.

  Syr.

  Eo. —

  Dor.

  Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,

  salutem et sanitatem nostrae familiae,

  meoque ut parcas gnato pace propitius.

  Syra

  15 Disperii, perii misera, vae miserae mihi.

  Dor.

  Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?

  Syr.

  Dorippa, mea Dorippa.

  Dor.

  Quid clamas, obsecro?

  Syr.

  Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.

  Dor.

  Quid, mulier?

  Syr.

  Mulier meretrix.

  Dor.

  Veron serio?

  Syr.

  20 Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.

  quamvis insipiens poterat persentiscere

  ...

  illam esse amicam tui viri bellissumi.

&nbs
p; Dor.

  Credo mecastor.

  Syr.

  Ei hac mecum, ut videas semul

  25 tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea. —

  Dor.

  Ecastor vero istuc eo quantum potest. —

  Lysimachvs

  Parumne ést malai rei, quod amat Demipho,

  ni sumptuosus insuper etiam siet?

  decem sí vocasset summos ad cenam viros,

  nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari

  5 solét hortator remiges hortarier,

  ita hortabatur. egomet conduxi coquom.

  sed eum demiror non venire, ut iusseram.

  sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris.

  Dorippa

  Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,

  tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.

  em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,

  em quoi decem talenta dotis detuli,

  5 haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.

  Lys.

  Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:

  vidisse credo mulierem in aedibus.

  sed quae loquatur exaudire hinc non queo.

  accedam propius.

  Dor.

  Vae miserae mi.

  Lys.

  Immo mihi.

  Dor.

  10 Disperii.

  Lys.

  Equidem hercle oppido perii miser.

  vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.

  Dor.

  Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.

  Lys.

  Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?

  iubet salvere suos vir uxorem suam.

  15 urbani fiunt rustici?

  Dor.

  Pudicius

  faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.

  Lys.

  Num quid delinquont rustici?

  Dor.

  Ecastor minus

  quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.

  Lys.

  Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,

  20 cupio hercle scire.

  Dor.

  Sed tu me temptas sciens.

  quoia illa mulier intust?

  Lys.

  Vidistine eam?

  Dor.

  Vidi.

  Lys.

  Quoia ea sit rogitas?

  Dor.

  Resciscam tamen.

  Lys.

  Vin dicam quoiast? illa — illa edepol — vae mihi,

  nescio quid dicam.

  Dor.

  Haeres.

  Lys.

  Haud vidi magis.

  Dor.

  25 Quin dicis?

  Lys.

  Quin si liceat —

  Dor.

  Dictum oportuit.

  Lys.

  Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.

  Dor.

  Scio, innóxiu’s.

  Lys.

  Audacter quam vis dicito.

  Dor.

  Dic igitur.

  Lys.

  Dicam.

  Dor.

  At qui dicundum est tamen.

  Lys.

  Illast — etiam vis nomen dicam?

  Dor.

  Nihil agis,

  30 manufesto teneo in noxia.

  Lys.

  Qua noxia?

  ista quidem illa est.

  Dor.

  Quae illa est?

  Lys.

  Illa —

  Dor.

  †Iohia

  Lys.

  Iam — si nihil usus esset, iam non dicerem.

  Dor.

  Non tu scis quae sit illa?

  Lys.

  Immo iam scio:

  de istac sum iudex captus.

  Dor.

  Iudex? iam scio:

  35 nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.

  Lys.

  Immo sic: séquestro mihi datast.

  Dor.

  Intellego.

  Lys.

  Nihil hercle istius quicquam est.

  Dor.

  Numero purigas.

  Lys.

  Nimium negoti repperi. enim vero haereo.

  Cocvs

  Agite ite actutum, nam mi amatori seni

  coquendast cena. átque, quom recogito,

  nobis coquendast, non quoi conducti sumus.

  nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo:

  5 videre, amplecti, ósculari, álloqui;

  sed nos confido onustos redituros domum.

  ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.

  Lys.

  Ecce autem perii, coquos adest.

  Coc.

  Advenimus.

  Lys.

  Abi.

  Coc.

  Quid, abeam?

  Lys.

  St, abi.

  Coc.

  Abeam?

  Lys.

  Abi.

  Coc.

  10 Non estis cenaturi?

  Lys.

  Iam saturi sumus.

  Coc.

  Sed —

  Lys.

  Intérii.

  Dor.

  Quid ais tu? etiamne haec illi tibi

  iusserunt ferri, quos inter iudex datu’s?

  Coc.

  Haecin tua est amica, quam dudum mihi

  te amare dixti, quom obsonabas?

  Lys.

  Non taces?

  Coc.

  15 Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet.

  Lys.

  Abin díerectus?

  Coc.

  Haud malast.

  Lys.

  At tu malu’s.

  Coc.

  Scitam hercle opinor concubinam hanc.

  Lys.

  Non abis?

  non ego sum qui te dudum conduxi.

  Coc.

  Quid est?

  immo hercle tu istic ipsus.

  Lys.

  Vae misero mihi.

  Coc.

  20 Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras

  te odisse aeque atque anguis.†

  Lys.

  Egone istuc dixi tibi?

  Coc.

  Mihi quidem hercle.

  Lys.

  Ita me amabit Iuppiter,

  uxor, ut ego illud numquam dixi.

  Dor.

  Etiam negas?

  palam istaec fiunt, te me odisse.

  Lys.

  Quin nego.

  Coc.

  25 Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;

  et uxórem suam ruri esse aiebat.

  Lys.

  Haec east.

  quid mihi molestu’s?

  Coc.

  Quia novisse me negas;

  nisi metuis tu istanc.

  Lys.

  Sapio, nam mihi unicast.

  Coc.

  Vin me experiri?

  Lys.

  Nolo.

  Coc.

  Mercedem cedo.

  Lys.

  30 Cras petito; dabitur. nunc abi.

  Dor.

  Heu miserae mihi.

  Lys.

  Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:

  aliquid mali esse propter vicinum malum.

  Coc.

  Cur hic astamus? quin abimus? incommodi

  si quid tibi evénit, id non est culpa mea.

  Lys.

  35 Quin me eradicas miserum.

  Coc.

  Scio iam quid velis:

  nempe me hínc abire vis.

  Lys.

  Volo inquam.

  Coc.

  Abibitur.

  drachmam dato.

  Lys.

  Dabitur.

  Coc.

  Dari ergo sis iube.

  dari pótest interea dum illi ponunt.

  Lys.

  Quin abis?

  potine ut molestus ne sis?

  Coc.

  Agite apponite

  40 obsonium istuc ante ped
es illi seni.

  haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti

  sequimíni. —

  Lys.

  Fortasse te illum mirari coquom,

  quod venit atque haec attulit. dicam quid est.

  Dor.

  Non miror si quid damni facis aut flagiti.

  45 nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male

  measque in aedis sic scorta obductarier.

  Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,

  ut veniat ad me iam simul tecum. —

  Syr.

  Eo. —

  Lys.

  Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.

  50 conceptis verbis iam iusiurandum dabo,

  me numquam quicquam cum illa — iamne abiit Syra?

  perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.

  at te, vicine, di deaeque perduint,

  cum tua amíca cumque amationibus.

  55 suspicione implevit me indignissime,

  concivit hostis dómi: uxór acerrumast.

  ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,

  me istanc capillo protracturum esse in viam,

  nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.

  60 uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,

  iubeas, si sapias, haec intró auferrier:

  eadem licebit mox cenare rectius. —

  Syra

  Era quo me misit, ad patrem, non est domi:

  rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.

  Evtychvs

  Defessus sum urbem totam pervenarier:

  nihil investigo quicquam de illa muliere.

  5 sed mater rure rediit, nam video Syram

  astare ante aedis. Syra.

  Syr.

  Quis est qui me vocat?

  Evt.

  Erus atque alumnus tuos sum.

  Syr.

  Salve, alumne mi.

  Evt.

  Iam mater rure rediit? responde mihi.

  Syr.

  Sua quidem salute ac familiai maxuma.

  Evt.

  10 Quid istúc negotist?

  Syr.

  Tuos pater bellissumus

  amicam adduxit intro in aedis.

  Evt.

  Quo modo?

  Syr.

  Adveniens mater rure eam offendit domi.

  Evt.

  Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.

  etiam nunc mulier intust?

  Syr.

  Etiam.

  Evt.

  Sequere me. —

  Syr.

  Ecastor lege dura vivont mulieres

  multoque iniquiore miserae quam viri.

  nam si vir scortum duxit clam uxorem suam,

  id si rescivit uxor, impunest viro;

  5 uxor virum si clam domo egressa est foras,

  viro fit causa, exigitur matrimonio.

  utinam lex esset eadem quae uxori est viro;

  nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro:

  qui minus vir una uxore contentus siet?

  10 ecastor faxim, si itidem plectantur viri,

  si quis clam uxorem duxerit scortum suam,

  ut illae éxiguntur quae in se culpam commerent,

  plures viri sint vidui quam nunc mulieres. —

  ACT V.

  Charinvs

  Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale:

  hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.

  usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium

  interemptust, interfectust, alienatust. occidi.

 

‹ Prev