Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 155
Complete Works of Plautus Page 155

by Plautus


  Art.

  Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,

  cuius tú legiones difflavisti spiritu,

  quasi ventus folia aut paniculum tectorium.

  Pyrg.

  Istuc quidem edepol nihil est.

  Art.

  Nihil hercle hoc quidemst

  20 praeut alia dicam — quae tu numquam feceris.

  periuriorem hoc hominem si quis viderit

  aut gloriarum pleniorem quam illic est,

  me sibi habeto, ego me mancupio dabo;

  nisi unum, epityrum estur insanum bene.

  Pyrg.

  25 Vbi tu es?

  Art.

  Eccum. edepol vel elephanto in India,

  quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.

  Pyrg.

  Quid, bracchium?

  Art.

  Illud dicere volui, femur.

  Pyrg.

  At indíligenter iceram.

  Art.

  Pol si quidem

  conisus esses, per corium, per viscera

  30 perque os elephanti transmineret bracchium.

  Pyrg.

  Nolo istaec hic nunc.

  Art.

  Ne hercle operae pretium quidemst

  mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.

  venter creat omnis hasce aerumnas: auribus

  peraurienda sunt, ne dentes dentiant,

  35 et adsentandumst quidquid hic mentibitur.

  Pyrg.

  Quid illúc quod dico?

  Art.

  Ehem, scío iam quid vis dicere.

  factum hercle est, memini fieri.

  Pyrg.

  Quid id est?

  Art.

  Quidquid est.

  Pyrg.

  Habes —

  Art.

  Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.

  Pyrg.

  Facete advortis tuom animum ad animum meum.

  Art.

  40 Novisse mores tuos me meditate decet

  curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.

  Pyrg.

  Ecquid meministi?

  Art.

  Memini: centum in Cilicia

  et quinquaginta, centum in Scytholatronia,

  triginta Sardos, sexaginta Macedones

  45 † sunt homines quos tu occidisti uno die.

  Pyrg.

  Quanta istaec hominum summast?

  Art.

  Septem milia.

  Pyrg.

  Tantum esse oportet. recte rationem tenes.

  Art.

  At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.

  Pyrg.

  Edepol memoria es optuma.

  Art.

  Offae monent.

  Pyrg.

  50 Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,

  communicabo semper te mensa mea.

  Art.

  Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,

  ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?

  Pyrg.

  At peditastelli quia erant, sivi viverent.

  Art.

  55 Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,

  Pyrgopolynicem te unum in terra vivere

  virtute et forma et factis invictissumum?

  amant ted omnes mulieres, neque iniuria,

  qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio

  60 me reprehenderunt.

  Pyrg.

  Quid eae dixerunt tibi?

  Art.

  Rogitabant: ‘hicine Achilles est?’ inquit mihi.

  ‘immo eius frater’ inquam ‘est’. ibi illarum altera

  ‘ergo mecastor pulcher est’ inquit mihi

  “et liberalis. vide caesaries quam decet.

  65 ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”

  Pyrg.

  Itane aibant tandem?

  Art.

  Quaen me ambae obsecraverint,

  ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?

  Pyrg.

  Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.

  Art.

  Immo itast.

  molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant

  70 videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,

  ut tuo non liceat dare operam negotio.

  Pyrg.

  Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,

  ut in tabellis quos consignavi hic heri

  latrones, ibus denumerem stipendium.

  75 nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,

  ut sibi latrones cogerem et conscriberem.

  regi hunc diem mihi operam decretumst dare.

  Art.

  Age eamus ergo.

  Pyrg.

  Sequimini, satellites. —

  ACT II.

  Palaestrio

  Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,

  si ad auscultandum vostra erit benignitas;

  qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,

  ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.

  5 nunc qua adsedistis causa in festivo loco,

  comoediai quam nos acturi sumus

  et argumentum et nomen vobis eloquar.

  Alazon Graece huic nomen est comoediae,

  id nos Latine gloriosum dicimus.

  10 hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,

  qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,

  stercoreus, plenus periuri atque adulteri.

  ait sése ultro omnis mulieres sectarier:

  is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.

  15 itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,

  maiorem partem videas valgis saviis.

  nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;

  id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim

  in servitutem ab eo cui servivi prius.

  20 date operam, nam nunc argumentum exordiar.

  erat erus Athenis mihi adulescens optumus;

  is amabat meretricem ... matre Athenis Atticis,

  et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.

  is publice legatus Naupactum fuit

  25 magnai rei publicai gratia.

  interibi hic miles forte Athenas advenit,

  insinuat sese ad illam amicam eri †

  occepit eius matri suppalparier

  vino, ornamentis opiparisque obsoniis,

  30 itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.

  ubi primum evenit militi huic occasio,

  sublinit os illi lenae, matri mulieris,

  quam erus méus amabat; nám is illius filiam

  conicit in navem miles clam matrem suam,

  35 eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.

  ubi amicam erilem Athenis avectam scio,

  ego quantum vivos possum mihi navem paro,

  inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.

  ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,

  40 capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:

  prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.

  ille quí me cepit dat me huic dono militi.

  hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,

  video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.

  45 ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,

  ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,

  conqueritur mecum mulier fortunas suas:

  ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,

  sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,

  50 neque peius quemquam odisse quam istum militem.

  ego quoniam inspexi mulieris sententiam,

  cepi tabellas, consignavi, clanculum

  dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat

  meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,

  55 ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;

  nam et venit et is in proximo hic devertitur

  apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;

  isque illi amanti suo hospiti morem gerit


  nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.

  60 itaque ego paravi hic intus magnas machinas,

  qui amantis una inter se facerem convenas.

  nam unum conclave, concubinae quod dedit

  miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,

  in eo conclavi égo perfodi parietem,

  65 qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;

  et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.

  nam meus conservos est homo haud magni preti,

  quem concubinae miles custodem addidit.

  ei nos facetis fabricis et doctis dolis

  70 glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita

  faciemus ut quod viderit ne viderit.

  et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem

  suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,

  atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.

  75 ita sublinetur os custodi mulieris.

  sed foris concrepuit hinc a vicino sene;

  ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.

  Periplectomenvs

  Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis

  videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.

  mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,

  ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:

  5 quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,

  extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.

  quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam

  dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.

  atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,

  10 adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.

  Pal.

  Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:

  ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;

  sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.

  adgrediar hominem.

  Per.

  Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?

  Pal.

  15 Quid agis, Periplectomene?

  Per.

  Hau multos homines, si optandum foret,

  nunc videre et convenire quam te mavellem.

  Pal.

  Quid est?

  quid tumultuas cum nostra familia?

  Per.

  Occisi sumus.

  Pal.

  Quid negotist?

  Per.

  Res palamst.

  Pal.

  Quae res palamst?

  Per.

  De tegulis

  modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium

  20 per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem

  osculantis.

  Pal.

  Quis homo id vidit?

  Per.

  Tuos conservos.

  Pal.

  Quis is homost?

  Per.

  Nescio, ita abripuit repente sese subito.

  Pal.

  Suspicor

  me periisse.

  Per.

  Vbi abit, conclamo: ‘heus quid agis tu’ inquam ‘in tegulis?’

  ille mihi abiens ita respondit ‘se sectari simiam.’

  Pal.

  25 Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam.

  sed Philocomasium hicine etiam nunc est?

  Per.

  Quom exibam, hic erat.

  Pal.

  I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi

  familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,

  propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.

  Per.

  30 Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.

  Pal.

  Volo. hoc ei dicito:

  profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri

  earumque artem et disciplinam optineat colere.

  Per.

  Quem ad modum?

  Pal.

  Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit.

  siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.

  35 os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,

  confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.

  qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:

  domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,

  domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias.

  40 nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:

  domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.

  Per.

  Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio,

  quod volutas tute tecum in corde?

  Pal.

  Paulisper tace,

  dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo

  45 quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,

  qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.

  Per.

  Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide,

  quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.

  pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;

  50 ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,

  dextera digitis rationem computat, ferit femur

  dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.

  concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,

  eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.

  55 quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.

  ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.

  apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;

  nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,

  cui bini custodes semper totis horis occubant.

  60 euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;

  numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.

  habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,

  nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.

  tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:

  65 vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.

  Pal.

  Audio.

  Per.

  Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,

  arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.

  anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,

  coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;

  70 interclude inimicis commeatum, tibi muni viam

  qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas

  tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.

  reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,

  quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.

  75 magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.

  tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast

  nos inimicos profligare posse.

  Pal.

  Dico et recipio

  ad me.

  Per.

  Et ego impetrare dico id quod petis.

  Pal.

  At te Iuppiter

  bene amet.

  Per.

  Auden participare me quod commentu’s?

  Pal.

  Tace,

  80 dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias

  iuxta mecum mea consilia.

  Per.

  Salva sumes indidem.

  Pal.

  Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,

  neque habet plus sapientiai quam lapis.

  Per.

  Ego istuc scio.

  Pal.

  Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,

  85 ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram

  dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo
suo,

  tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier

  dicam hospitio.

  Per.

  Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.

  Pal.

  Vt si illic concriminatus sit advorsum militem

  90 meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,

  eam arguam vidisse apud te contra conservom meum

  cum suo amatore amplexantem atque osculantem.

  Per.

  Immo optume.

  idem ego dicam, si ex me exquiret miles.

  Pal.

  Sed simillimas

  dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,

  95 ne titubet, si exquiret ex ea miles.

  Per.

  Nimis doctum dolum.

  sed si ambas videre in uno miles concilio volet,

  quid agimus?

  Pal.

  Facilest: trecentae possunt causae conligi:

  “non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,

  prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest”,

  100 quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via

  inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.

  Per.

  Placet ut dicis.

  Pal.

  Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube

  cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,

  ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,

  105 de gemina sorore.

  Per.

  Docte tíbi illam perdoctam dabo.

  numquid aliud?

  Pal.

  Intro ut abeas.

  Per.

  Abeo. —

  Pal.

  Et quidem ego ibo domum

  atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,

  qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.

  nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium

  110 participaverit de amica eri, sese vidisse eam

  hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.

  novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.

  si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:

  res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.

  115 si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,

  usque donec persecutus volpem ero vestigiis.

  sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;

  nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.

  Sceledrvs

  Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,

  certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae

  Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

  Pal.

  Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.

  Scel.

  5 Quis hic est?

  Pal.

  Tuos conservos. quid agis, Sceledre?

  Scel.

  Te, Palaestrio,

  volup est convenisse.

  Pal.

  Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.

  Scel.

  Metuo —

  Pal.

 

‹ Prev