Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 169
Complete Works of Plautus Page 169

by Plautus


  Tox.

  Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.

  D.

  Enim volo te adesse.

  T.

  Hau possum quin huic operam dem hospiti,

  65 quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una?

  Sag.

  Immo i modo.

  Tox.

  Do tibi ego operam.

  Dor.

  Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.

  Tox.

  Exquire. heus tu, advigila.

  Vir.

  Satis est dictum: quamquam ego serva sum,

  scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.

  Tox.

  Virgo, híc homo probus est.

  Vir.

  Credo.

  Tox.

  Non diu apud hunc servies.

  Vir.

  70 Ita pol spero, si parentes facient officium suom.

  Dor.

  Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur

  aut patriam tuam aut parentes.

  Vir.

  Quor ego id mirer, mi homo?

  servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.

  Dor.

  Noli flere.

  Tox.

  Ah, di istam perdant, ita catast et callida.

  75 ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust!

  Dor.

  Quid nomen tibist?

  Tox.

  Nunc metuo ne peccet.

  Vir.

  Lucridi nomen in patria fuit.

  Tox.

  Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?

  nimis pavebam, ne peccaret. expedivit.

  Dor.

  Si te emam,

  mihi quoque Lucridem confido fore te.

  Tox.

  Tu si hanc emeris,

  80 numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.

  Dor.

  Ita velim quidem hercle.

  Tox.

  Optata ut evenant, operam addito.

  nihil adhuc peccavit etiam.

  Dor.

  Vbi tu nata es?

  Vir.

  Vt mihi

  mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.

  Tox.

  Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,

  85 ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.

  tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,

  lepide lusit.

  Dor.

  At ego patriam te rogo quae sit tua.

  Vir.

  Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum?

  Dor.

  At ego illam quaero quae fuit.

  Vir.

  Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:

  90 tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?

  Tox.

  Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.

  sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.

  quid taces?

  Vir.

  Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.

  Tox.

  Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)

  95 ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas.

  Dor.

  Quid est?

  captusne est pater?

  Vir.

  Non captus, sed quod habuit perdidit.

  Tox.

  Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.

  Dor.

  Quis fuit? dic nomen.

  Vir.

  Quid illum miserum memorem qui fuit?

  nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier.

  Dor.

  100 Quoius modi is suo ín populo habitust?

  Vir.

  Nemo quisquam acceptior:

  servi liberique amabant.

  Tox.

  Hominem miserum praedicas,

  quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.

  Dor.

  Emam, opinor.

  Tox.

  Etiam opinor? summo genere esse arbitror;

  divitias tu ex istac facies.

  Dor.

  Ita di faxint.

  Tox.

  Eme modo.

  Vir.

  105 Iam hoc tibi dico: iam actutum ecastor meus pater, ubi me sciet

  veniisse, ipse aderit et me abs te redimet.

  T.

  Quid nunc?

  D.

  Quid est?

  Tox.

  Audin quid ait?

  Vir.

  Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.

  Dor.

  Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.

  vin mea esse?

  Vir.

  Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo.

  Tox.

  110 Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.

  age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.

  Dor.

  Adulescens, vin vendere istanc?

  Sag.

  Magis libet quam perdere.

  Dor.

  Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.

  Sag.

  Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis.

  Dor.

  115 Nimiumst.

  Sag.

  Octoginta.

  Dor.

  Nimiumst.

  Sag.

  Nummus abesse hinc non potest,

  quod nunc dicam.

  Dor.

  Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.

  Sag.

  Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.

  Dor.

  Toxilé, quid ago?

  Tox.

  Di deaeque te agitant irati, scelus,

  qui hanc non properes destinare.

  D.

  Habeto.

  T.

  Eu, praedatu’s probe.

  120 non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.

  Sag.

  Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.

  Dor.

  Abscedent enim, nón accedent.

  Tox.

  Tace sis, non tu illum vides

  quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?

  ... atque ut dignust perit.

  Dor.

  125 Heus tu serva istum.

  Tox.

  Quin tu is intro?

  Dor.

  Abeo atque argentum affero. —

  Tox.

  Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem,

  probam et sapientem et sobriam.

  Vir.

  Si quid bonis

  boni fit, esse id et grave et gratum solet.

  Tox.

  Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis,

  5 simulato, quasi eas prorsum in navem.

  Sag.

  Ne doce.

  Tox.

  Per angiportum rursum te ad me recipito

  illac per hortum.

  Sag.

  Quod futurum est praedicas.

  Tox.

  At ne cum argento protinam permittas domum,

  moneo, te.

  Sag.

  Quod te dignumst, me dignum esse vis?

  Tox.

  10 Tace, párce voci: praeda progreditur foras.

  Dordalvs

  Probae hic argenti sunt sexaginta minae,

  duobus nummis minus est.

  Sag.

  Quid ei nummi sciunt?

  Dor.

  Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.

  Sag.

  Ne non sat esses leno, id metuebas miser,

  5 impure, avare, ne crumillam amitteres?

  Tox.

  Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.

  Dor.

  Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
<
br />   nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.

  age, accipe hoc sis.

  Sag.

  Hunc in collum, nisi piget,

  10 impone.

  Dor.

  Vero fiat.

  Sag.

  Numquid ceterum

  me voltis?

  Tox.

  Quid tam properas?

  Sag.

  Ita negotiumst:

  mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;

  geminum autem fratrem servire audivi hic meum,

  eum ego ut requiram átque uti redimam volo.

  Tox.

  15 Atque edepol tu me commonuisti haú male.

  videor vidisse hic forma persimilem tui,

  eadém statura.

  Sag.

  Quippe qui frater siet.

  Dor.

  Quid est tibi nomen?

  Tox.

  ... quod ad te attinet.

  Dor.

  Quid attinet non scire?

  Sag.

  Ausculta ergo, ut scias:

  20 Vaniloquidorus Virginesvendonides

  Nugiepiloquides Argentumexterebronides

  Tedigniloquides Nugides Palponides

  Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.

  Dor.

  Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.

  Sag.

  25 Ita sunt Persarum mores, longa nomina,

  contortiplicata habemus. numquid ceterum

  voltis?

  Dor.

  Vale.

  Sag.

  Et vos, nam animus iam in navist meus.

  Tox.

  Cras ires potius, hodie hic cenares.

  Sag.

  Vale. —

  Tox.

  Postquam illic hinc abiit, dicere hic quidvis licet.

  ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.

  nam non emisti hanc, verum fecisti lucri.

  Dor.

  Ille quidem iam scit, quid negoti gesserit,

  5 qui mihi furtivam meo periclo vendidit,

  argentum accepit, abiit. quí ego nunc scio,

  an iam adseratur haec manu? quo illum sequar?

  in Persas? nugas.

  Tox.

  Credidi gratum fore

  beneficium meum apud te.

  Dor.

  Immo equidem gratiam

  10 tibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulo

  mihi dare bonam operam.

  Tox.

  Tibine ego? immo sedulo.

  Dor.

  Attat, oblitus sum intus dudum edicere

  quae volui edicta. adserva hanc. —

  Tox.

  Salvast haec quidem.

  Vir.

  Pater nunc cessat.

  Tox.

  Quid si admoneam?

  Vir.

  Tempus est.

  Tox.

  15 Heus, Saturio, exi. nunc est illa occasio

  inimicum ulcisci.

  Satvrio

  Ecce me. numquid moror?

  Tox.

  Age, illúc abscede procul e conspectu, tace;

  ubi cum lenone me videbis conloqui,

  tum turbam facito.

  Sag.

  Dictum sapienti sat est.

  Tox.

  20 Tunc, quando abiero —

  Sag.

  Quin taces? scio quid velis.

  Dordalvs

  Transcidi loris omnis adveniens domi,

  ita mihi supellex squalet atque aedes meae.

  Tox.

  Redis tu tandem?

  Dor.

  Redeo.

  Tox.

  Ne ego hodie tibi

  bona multa feci.

  Dor.

  Fateor, habeo gratiam.

  Tox.

  5 Num quippiam aliud me vis?

  Dor.

  Vt bene sit tibi.

  Tox.

  Pol istúc quidem omen iám ego usurpabo domi,

  nam iam inclinabo me cum liberta tua.

  Satvrio

  Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume

  eccum ipsum ante aedes.

  Vir.

  Salve multum, mi pater.

  Sat.

  Salve, mea gnata.

  Dor.

  Ei, Persa me pessum dedit.

  Vir.

  Pater hic meus est.

  Dor.

  Hem, quid? pater? perii oppido.

  5 quid ego igitur cesso infelix lamentarier

  minas sexaginta?

  Sat.

  Ego pol te faciam, scelus,

  te quoque etiam ipsum ut lamenteris.

  Dor.

  Occidi.

  Sat.

  Age ambula in ius, leno.

  Dor.

  Quid me in ius vocas?

  Sat.

  Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.

  Dor.

  10 Nonne antestaris?

  Sat.

  Tuan ego causa, carnufex,

  cuiquam mortali libero auris atteram,

  qui hic commercaris civis homines liberos?

  Dor.

  Sine dicam.

  Sat.

  Nolo.

  Dor.

  Aúdi.

  Sat.

  Surdus sum. ambula.

  sequere hac, sceleste, feles virginaria.

  15 sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem. —

  Vir.

  Sequor. —

  ACT V.

  Toxilvs

  Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis,

  bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis,

  cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes,

  eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum.

  5 nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo.

  íte foras: híc volo ante óstium et iánuam

  meos párticipes bene accípere.

  státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent.

  hic státui volo primum † aliqua mihi,

  10 unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant,

  quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri.

  nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit.

  Lemnisilenis

  Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es?

  T.

  Ágedum ergo,

  accéde ad me atque ampléctere sis.

  Lemn.

  Ego véro.

  Tox.

  Oh, nihil hoc mágis dulcest.

  15 sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus?

  Lemn.

  Omnía quae tu vis, éa cupio.

  Tox.

  Mutúa fiunt a me. age, age ergo,

  tu Ságaristio, accumbe ín summo.

  Sagaristio

  Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi.

  Tox.

  Temperí.

  Sag.

  Mi istuc temperí serost.

  Tox.

  Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem

  meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam.

  20 do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis.

  Lemn.

  Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos.

  Tox.

  Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne.

  bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést.

  ab dís, quia te licet líberam med amplécti.

  Lemn.

  Tua factum ópera.

  Tox.

  25 Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem

  amantí decet.

  Lemn.

  Cédo.

  Tox.

  Accípe.

  Tox.

  Bene e
í qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet.

  Dordalvs

  Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac,

  solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam.

  perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor,

  ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.

  5 vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.

  qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas

  male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.

  quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust;

  quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam,

  10 siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro — sed quid ego áspicio?

  hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,

  salvéto, et tu, bona líberta.

  Tox.

  Dordálus hic quidemst.

  Sag.

  Quin iúbe adire.

  Tox.

  Adi, sí libet.

  Sag.

  Agite, adplaúdamus.

  Tox.

  Dordále, homo lepidissúme, salve.

  locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere?

  Dor.

  15 Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.

  Paeg.

  At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum.

  Dor.

  Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti,

  ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?

  Tox.

  Iurgium hínc auféras, si sápias.

  Dor.

  20 At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti?

  Lemn.

  Stúltitiast,

  cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te

  magis pár agerest.

  Dor.

  Vrítur cor mi.

  Tox.

  Da illí cantharum, extingue ígnem, si

  cor úritur, caput ne ardéscat.

  Dor.

  Lúdos me fácitis, intéllego.

  Tox.

  25 Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium?

  quín elude, út soles, quándo libér locust hic.

  huí, babae, básilice te íntulisti ét facete.

  Paeg.

  Decét me facétum esse, et húnc inridére

  lenónem lubídost, quandó dignus ést.

  Tox.

  30 Perge út coeperás.

  Paeg.

  Hoc, léno, tibí.

  Dor.

  Perií perculít me prope.

  Paeg.

  Em, serva rúsum.

  Dor.

  Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest.

  Paeg.

  Viden út tuis dictis páreo?

  sed quín tu meís contra itém dictis sérvis

  35 atque hóc, quod tibí suadeó, facis?

  Dor.

  Quid ést id?

  Paeg.

  Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te.

  Dor.

  Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne

  malúm magnum dém.

  Paeg.

  Vteré, te condóno.

  Tox.

  Iam iám, Paegnium, da paúsam.

  Dor.

  40 Égo pol vos erádicabo.

 

‹ Prev