by Plautus
Ant.
Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri
quam si salsa muriatica esse autumantur:
sine omni lepore et síne suavitate
nisí multa aqua usque et diu macerantur,
35 olént, salsa súnt, tangere út non velís.
itém nos sumús
eius seminis mulieres sunt
insúlsae admodum átque invenústae
sine múnditia et súmptu.
Mil.
40 Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
scit, muriatica ut maceret.
Agor.
Quid molestu’s?
Ad.
Soror, parce, amabo: sat est istuc alios
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
Ant.
Quiésco.
Ad.
Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
45 mihí: sunt hic ómnia,
quae ad deúm pacem opórtet adésse?
Ant.
Omnia áccuravi.
Agor.
Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,
dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.
Mil.
Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
50 iam núm me decét donari
cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?
lingua huíc excidít, ut ego opínor.
quíd hic, malum, astans ópstipuisti?
Agor.
Síne amem, ne opturba ac tace.
Mil.
Taceo.
Agor.
Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
Ant.
55 Eamus, mea soror.
Ad.
Eho amabo, quid illo nunc properas?
Ant.
Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat.
Ad.
Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier
prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
60 quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
Mil.
I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
65 monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.
Agor.
Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
70 hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es?
Mil.
Assum ápud te, eccum.
Agor.
At ego elixus sis volo.
Mil.
Enim vero, ere, facis delicias.
Agor.
De tequidem haéc didici omnia.
Mil.
Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?
Agor.
Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.
Ant.
75 Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
exornatae ut simus.
Ad.
Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
80 eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.
Agor.
Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
Mil.
Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
qui hanc ames.
Agor.
At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
Mil.
85 Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
Agor.
Quid eo opust?
Mil.
Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
Agor.
I in malam rem.
Mil.
Ibi sum équidem.
Agor.
Perdis.
Mil.
Taceo.
Agor.
At perpetuo volo.
Mil.
Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
Ant.
Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
90 sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
Ad.
Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
95 bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
Agor.
100 Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?
Mil.
Volo.
Agor.
Potesne mi auscultare?
Mil.
Possum.
Agor.
Abi domum ac suspende te.
Mil.
Quam ob rem?
Agor.
Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
Mil.
Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
Agor.
105 At ego amo hanc.
Mil.
At ego esse et bibere.
Ad.
Eho tu, quid ais?
Ant.
Quid rogas?
Ad.
Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
Ant.
Immo etiam in medio oculo paullum sordest.
Ad.
Cedo sis dexteram.
Agor.
Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
Ant.
Nimia nos socordia hodie tenuit.
Ad.
Qua de re, obsecro?
Ant.
110 Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
primae ut inferremus ignem in aram.
Ad.
Aha, non factost opus:
quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
115 ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
Agor.
Milphio.
Mil.
Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
Agor.
Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.
Mil.
Nil nisi laterculos,
sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
Ag.
Ecquid amare videor?
M.
Damnum, quod Mercurius minime amat.
Agor.
120 Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
Ant.
Eamus, mea germana.
Ad.
Age sis, ut lubet.
Ant.
/> Sequere hac.
Ad.
Sequor.
Mil.
Eunt hae.
Agor.
Quid si adeamus?
Mil.
Adeas.
Agor.
Primum prima salva sis,
et secunda tu secundo salve in pretio; tertia
salve extra pretium.
Anc.
Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
Agor.
125 Quo te agis?
Ad.
Egone? in aedem Veneris.
Agor.
Quid eo?
Ad.
Vt Venerem propitiem.
Agor.
Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais?
Ad.
Quid mihi molestu’s, opsecro?
Agor.
Aha, tam saeviter.
Ad.
Mitte, amabo.
Agor.
Quid festinas? turba nunc illi est.
Ad.
Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
Agor.
130 Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
Ad.
Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
Agor.
Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
135 quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
Ad.
Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
Agor.
Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.
Ad.
Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
Mil.
Bellula hercle.
Agor.
I díerecte in maxumam malam crucem.
Mil.
140 Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
Ad.
Segrega sermonem. taedet.
Agor.
Age, sustolle hoc amiculum.
Ad.
Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.
Agor.
Quid agam nunc?
Ad.
Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
Ag.
Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio?
M.
Ecce odium meum.
145 quid me vis?
Ag.
Cur mi haec irata est?
M.
Cur haec irata est tibi?
cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. †
Agor.
Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis
quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos.
Mil.
Quid faciam?
Agor.
Exora, blandire, expalpa.
Mil.
Faciam sedulo.
150 sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
Agor.
Non faciam.
Ad.
Non aequos in me es, sed morare et male facis.
bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam
155 neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
i, soror. apscede tu a me.
Agor.
Perii. ecquid agis, Milphio?
Mil.
Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,
meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,
meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus —
Agor.
160 Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser,
nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
Mil.
Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea.
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit
atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera.
165 quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi.
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
Ad.
Apscede hinc sis, sycophanta par ero.
Mil.
At scin quo modo?
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
170 atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
male formido: novi ego huius mores morosi malos.
quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.
Agor.
Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
175 em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
Mil.
Impias, ere, te: oratorem verberas.
Agor.
Iam istoc magis:
etiam ocellum addam et labellum et linguam.
Mil.
Ecquid facies modi?
Ag.
sicine ego te orare iussi?
Mil.
Quo modo ergo orem?
Ag.
Rogas?
sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
180 huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:
huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,
huius cor, huius studium, huius savium, mastigia
omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.
Mil.
185 Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,
capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.
190 nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
propter amorem vestrum.
Ad.
Amabo, men prohibere postulas
ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?
Ant.
Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
195 nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
Ad.
Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata.
Agor.
Non es?
Ad.
Non sum.
Agor.
Da ergo, ut credam, savium.
Ad.
Mox dabo, quom ab re divina rediero.
Agor.
I ergo strenue.
Ad.
Sequere me, soror.
Agor.
Atque audin etiam? Veneri dicito
200 multam meis verbis salutem.
Ad.
Dicam.
Ag.
Atque hoc audi.
Ad.
Quid est?
Agor.
Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.
quid nunc mi es auctor, Milphio?
Mil.
Vt me verberes
atque auctionem facias: nam impunissume
tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
Agor.
Quid iam?
Mil.
Maiorem partem in ore habitas meo.
Agor.
5 Supersede istis verbis.
Mil.
Quid nunc vis tibi?
Agor.
Trecentos Philippos Collybi
sco vilico
dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.
nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
10 perque meos amores perque Adelphasium meam
perque tuam libertatem —
Mil.
Em nunc nihil opsecras.
Agor.
Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
fac quod facturum te esse promisti mihi,
ut ego hunc lenonem perdam.
Mil.
Perfacile id quidemst.
15 i, adduce testis tecum; ego intus interim
iam et ornamentis meis et sycophantiis
tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
Agor.
Fugio.
Mil.
Meum est ístuc magis officium quam tuom.
Agor.
Egone egone, si istuc lepide ecfexis —
Mil.
I modo.
Agor.
20 Vt non ego te hodie —
Mil.
Abi modo.
Agor.
Emittam manu —
Mil.
I modo.
Ag.
Non hercle meream.
Mil.
Oh —
Ag.
Vah —
Mil.
Abi modo.
Agor.
Quantum Acheruntest mortuorum.
Mil.
Etiamne abis?
Agor.
Neque quantum aquaist in mari.
Mil.
Abiturun es?
Agor.
Neque nubes omnes quantumst.
Mil.
Pergin pergere?
Agor.
25 Neque stellae in caelo.
Mil.
Pergin auris tundere?
Agor.
Neque hoc neque illud neque — enim vero serio —
neque — hercle vero — quid opust verbis? quippini?
quod uno verbo — dicere hic quidvis licet,
neque — hercle vero serio, scin quomodo?
30 ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,
scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Mil.
Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
nam isti quidem hercle orationi Oedipo
35 opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit. —
Agor.
Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est,
ne meámet culpa meo amori obiexim moram.
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
me oboedientem ésse servo liberum. —
ACT II.
Lycvs
Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem
leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam
quive ullum turis granum sacruficaverit.
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis
5 sex immolavi ágnos, nec potui tamen
propitiam Venerem facere utí esset mihi.
quoniam litare nequeo, ábii illim ilico
iratus, votui éxta prosicarier;
neque ea poricere volui, quoniam non bona
10 haruspex dixit: deam esse indignam credidi.
eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
quando id quod sat erat satis habere noluit,