by Plautus
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
Bal.
Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es?
Har.
Planissume.
Bal.
Quanti te emit?
Har.
Suarum in pugna virium victoria.
70 nám ego eram domi imperator summus in patria mea.
Bal.
An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
Har.
Contumeliam si dices, audies.
Bal.
Quotumo die
ex Sicyone huc pervenisti?
Har.
Altero ad meridie.
Bal.
Strenue mehercle iisti.
Sim.
Quamvis pernix híc est homo:
75 ubi suram aspicias, scias pósse eum — gerere crassas compedes.
Bal.
Quid ais? tune etiam cubitare solitu’s in cunis puer?
Sim.
Scilicet.
Bal.
Etiamne facere solitus es — scin quid loquar?
Sim.
Scilicet solitum esse.
Har.
Sanine estis?
Bal.
Quíd hoc quod te rogo?
noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,
80 conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
Har.
I in malam crucem.
Bal.
Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
Har.
Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum.
Bal.
Mane.
Har.
Quid maneam?
Bal.
Chlamydem hanc commemora quanti conductast.
Har.
Quid est?
Sim.
Quid meret machaera?
Har.
Elleborum hisce hóminibus opus ést.
Bal.
Eho.
Har.
85 Mitte.
Bal.
Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
Har.
Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
meo peculio empta.
Bal.
Nempe quod fémina summa sustinent.
Har.
Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.
Bal.
Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:
90 quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
Har.
Quis istic Pseudolust?
BAL.
Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
Har.
Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?
quem égo hominem † nullius coloris novi.
Bal.
Non tu istinc abis?
95 nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
Harpax.
Har.
Is quidem edepol Harpax ego sum.
Bal.
Immo edepol esse vis.
purus putus hic sucophanta est.
Har.
Ego tibi argentum dedi
et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
100 eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
Bal.
Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo?
Har.
Suro.
Bal.
Non confidit sycophanta hic nequam est nugis: meditatus malest.
edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum
commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
105 dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
Har.
Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
Sim.
110 Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
Bal.
Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?
Har.
115 Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
magnis pedibus.
Bal.
Perdidisti, postquam dixisti pedes.
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
Har.
Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
120 viginti minae.
Sim.
Atque etiam mihi aliae viginti minae.
Bal.
Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
Sim.
De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
Bal.
Saltem Pseudolum mihi dedas.
Sim.
Pseudolum ego dedam tibi?
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
Bal.
125 Perdidit me.
Sim.
At me viginti modicis multavit minis.
Bal.
Quid nunc faciam?
Har.
Si mi argentum dederis, te suspendito.
Bal.
Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.
Har.
Sequor.
Sim.
Quid ego?
Bal.
Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,
130 qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
Har.
Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum. —
Bal.
Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die. —
Sim.
Bene ego illum tetigi, bene autem servos inimicum suom.
nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare,
quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris
insidiantur: at ego iam intus promam viginti minas,
5 quas promisi si effecisset; obviam ei ultro deferam.
nimis illic mortalis doctus, nimis vorsutus, nimis malus;
superavit dolum Troianum átque Vlixem Pseudolus.
nunc ibo intro, argentum promam, Pseudolo insidias dabo. —
ACT V.
Psevdolvs
Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non?
an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat?
nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium.
pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihi
5 hodie ést; magnum hoc vitiúm vino est:
pedés captat prímum, luctátor dolósust.
profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam:
ita víctu excurato, íta magnis mundítiis et dis dígnis,
itaque ín loco festivó sumus festíve accepti.
10 quid opúst me multas agere ámbages? hoc
est hómini quam ob rem vítam amet,
hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:
deis próximum esse árbitror.
nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,
15 úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt,
ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,
manu cándida cantharum dú
lciferum propínat amicissíma amico:
ibi iám neque esse alium alii ódiosum
nec mólestum nec sermónibus morologís uti,
20 unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas
darí dapsilés, non ením parce prómi
(victúm ceterum ne quís me roget):
hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,
póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis.
25 illós accubántis, potántis, amántis
cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,
suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam
exúrrexi, oránt med ut sáltem.
ad hunc me modum intuli illis satis facete,
30 nimis ex discipulina, quippe ego qui
probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus
sic haec incessi ludibundus.
plaudúnt et ‘parúm’ clamitánt mi, ut revértar.
óccepi dénuo, hóc modo: nólui
35 ídem; amicaé dabam mé meae,
út me amarét: ubi círcumvortór, cado:
id fúit naenia lúdo.
ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium.
nímiae tum volúptati edepol
40 fúi ob casúm. datur cántharus: bibi.
commúto ilicó pallium, íllud posívi;
inde húc exií, crapulám dum amovérem.
núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum.
áperite, aperite, heús, Simoni mé adesse aliquis núntiate.
Simo
Vóx viri péssumi me éxciet foras.
séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?
Ps.
Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.
Sim.
Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.
5 núm mea grátia pértimescít magis?
cógito, saéviter blanditerne ádloquar.
sed me hóc votat vim fácere nunc
quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.
Ps.
Vír malus viro óptumo obviam it.
Sim.
10 Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.
Ps.
Cur égo adflictor?
Sim.
Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?
Ps.
Mólliter síc tene mé, cave né cadam:
non vídes me ut madide mádeam?
Sim.
Quae ístaec audáciast, té sic intérdius
15 cúm corolla ébrium incédere?
Ps.
Lubet.
Sim.
Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?
Ps.
Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.
Sim.
Credo équidem potesse té, scelus,
Mássici móntis ubérrumos quáttuor
20 frúctus ebíbere in hora úna.
Ps.
Hiberna áddito.
Sim.
Hau mále mones, sed díc tamen,
únde onustám celocem ágere te praédicem?
Ps.
Cúm tuo fílio pérpotaví modo.
séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!
25 quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!
Sim.
Péssumu’s homo.
Ps.
Mulier haec facit.
cúm tuo fílio líbera accubat.
Sim.
Ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.
Ps.
Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?
Sim.
Iús petis, fateór. tene.
Ps.
30 Át negabás daturum ésse te mihi.
onera húnc hominem atque me cónsequere hac.
Sim.
Egone ístum onerém?
Ps.
Onerábis, scio.
Sim.
Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?
Ps.
Vae víctis.
Sim.
Vorte ergo úmerum.
Ps.
Em.
Sim.
Hóc ego numquam rátus sum
35 fore me, út tibi fierem súpplex.
heu heú heu.
Ps.
Desine.
Sim.
Dóleo.
Ps.
Ni doléres tu, ego dolérem.
Sim.
Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero?
Ps.
Lubentíssimo corde atque ánimo.
Sim.
Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?
Ps.
Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;
40 neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.
Sim.
Erit úbi te ulciscar, sí vivo.
Ps.
Quid mínitare? habeo térgum.
Sim.
Age sáne igitur.
Ps.
Redi.
Sim.
Quíd redeam?
Ps.
Redi módo: non eris decéptus.
Sim.
Redeó.
Ps.
Simul mecum i pótatum.
Sim.
Egone éam?
Ps.
Fac quod te iúbeo:
si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.
Sim.
Eo, duc mé quo vis.
Ps.
45 Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?
Sim.
Nil profécto.
Ps.
I hac.
Bal.
Té sequor. quín vocas spéctatorés simul?
Ps.
Hércle me isti haú solent
vocáre, neque ergo ego ístos;
vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare
50 húnc gregem et fábulam,
in crástinum vos vocábo.
RUDENS
CONTENTS
PROLOGVS
ACT I.
ACT II.
ACT III.
ACT IV.
ACT V.
PROLOGVS
Arctvrvs
Qui gentes omnes mariaque et terras movet,
eius sum civis civitate caelitum.
ita sum, ut videtis, splendens stella candida,
signum quod semper tempore exoritur suo
5 hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
inter mortalis ambuló interdius.
at alia signa de caelo ad terram accidunt.
qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
10 is nos per gentis alium ália disparat,
qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
qui falsas litis falsis testimoniis
petunt quique in iure abiurant pecuniam,
15 eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;
cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
qui hic litem apisci postulant peiurio
mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
20 maiore multa multat quam litem auferunt.
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iovem sé placare posse donis, hostiis:
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
25 nihil éi acceptumst a periuris supplici;
facilius si qui pius est a dis supplicans,
quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
30 ...
retinete porro, post factum ut laetem
ini.
nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
35 in agro atque villa proxima propter mare,
senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;
neque is adeo propter malitiam patria caret,
sed dum alios servat se impedivit interim,
rem bene paratam comitate perdidit.
40 huíc filiola virgo periit parvola.
eam dé praedone vir mercatur pessumus,
is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
adulescens quidam civis huius Atticus
eam vídit ire e ludo fidicinio domum,
45 amare occepit: ad lenonem devenit,
minis triginta sibi puellam destinat
datque arrabonem et iure iurando alligat.
is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
neque quod iuratus adulescenti dixerat.
50 eí erat hospes par sui, Siculus senex
scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
is illius laudare infit formam virginis
et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
infit lenoni suadere, ut secum simul
55 eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários
dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
ibi esse quaestum maximum meretricibus.
persuadet. navis clanculum conducitur,
quidquid erat noctu in navem comportat domo
60 leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
ait sése Veneri velle votum solvere
(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico
conscendit navem, ávehit meretriculas.
65 adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:
illorum navis longe in altum abscesserat.
ego quoniam video virginem asportarier,
tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:
70 increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul
sedent eiecti: navis confracta est eis.
75 illa autem virgo atque altera itidem ancillula
de navi timidae desuluerunt in scapham.
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
ad villam illius, exul ubi habitat senex,
cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
80 et servos illic est éius, qui egreditur foras.
adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,
qui illam mercatust de lenone virginem.
valete, ut hostes vestri diffidant sibi. —
ACT I.
Sceparnio
Pro di immortales, tempestatem cuius modi
Neptunus nobis nocte hac misit proxima.
detexit ventus villam — quid verbis opust?
non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi,
5 ita omnís de tecto deturbavit tegulas;