by Plautus
Quid tua agit uxor? ut valet?
Meg.
Plus quam ego volo.
Cal.
Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
Meg.
15 Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
Cal.
Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
Meg.
Eho tu, tua uxor quid agit?
Cal.
Immortalis est,
vivit victuraque est.
Meg.
Bene hercle nuntias,
deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Cal.
20 Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
Meg.
Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
Cal.
Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
Meg.
Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
Cal.
25 Habeas ut nanctu’s: nota mala res optumast.
nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
Meg.
Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.
sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;
nam ego dedita opera huc ad te advenio.
Cal.
Quid venis?
Meg.
30 Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
Cal.
Men?
Meg.
Numquis est hic alius praeter me atque te?
Cal.
Nemost.
Meg.
Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?
nisi tu me mihimet censes dicturum male.
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
35 sin immutare vis ingenium moribus
aut si demutant mores ingenium tuom
neque eos antiquos servas, ast captas novos
omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
ut te videre audireque aegroti sient.
Cal.
40 Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?
Meg.
Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,
suspicionem et culpam ut ab se segregent.
Cal.
Non potest utrumque fieri.
Meg.
Quapropter?
Cal.
Rogas?
ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
45 suspicio est in pectore alieno sita.
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
Iovi coronam de capite ex Capitolio,
qui in columine astat summo: si id non feceris
atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
50 qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
sed istúc negoti cupio scire quid siet.
Meg.
Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
quoi pectus sapiat?
Cal.
Edepol haud dicam dolo:
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
55 sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
ad amici partem an ad inimici pervenant;
sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
si quid scis me fecisse inscite aut improbe,
†si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es.
Meg.
Scio;
60 et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.
Cal.
Expecto si quid dicas.
Meg.
Primumdum omnium,
male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
turpilucricupidum te vocant cives tui;
tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
65 hostisne an civis comedis, parvi pendere.
haec cum audio in te dici, discrucior miser.
Cal.
Est atque non est mi in manu, Megaronides:
quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.
Meg.
Fuitne híc tibi amicus Charmides?
Cal.
Est et fuit.
70 id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
nam postquam hic eius rem confregit filius
videtque ípse ad paupertatem protractum esse se
suamque filiam esse adultam virginem,
simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
75 quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
mihi conmendavit virginem gnatam suam
et rem suam omnem et illúm corruptum filium.
haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.
Meg.
Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
80 qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,
si qui probiorem facere posses, non uti
in eandem tute accederes infamiam
85 malumque ut eius cum tuo mísceres malo.
C.
Quid feci?
M.
Quod homo nequam.
C.
Non istuc meumst.
Meg.
Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)
ubi nunc tute habitas?
Cal.
Emi atque argentum dedi,
minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.
Meg.
90 Dedistín argentum?
Cal.
Factum, neque facti piget.
Meg.
Edepol fide adulescentem mandatum malae.
dedistíne hoc facto ei gladium, qui se occideret?
quid secus est aut quid interest dare te in manus
argentum amanti homini adulescenti, animi impoti,
95 qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
Cal.
Non ego illi argentum redderem?
Meg.
Non redderes,
neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,
nec qui deterior esset faceres copiam.
inconciliastin eum qui mandatust tibi,
100 ille quí mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
edepol mandatum pulchre et curatum probe;
crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.
Cal.
Subigis maledictis me tuis, Megaronides,
novo modo adeo, ut quod meae concreditumst
105 taciturnitati clam, fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
Meg.
Mihi quod credideris sumes ubi posiveris.
Cal.
Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter
110 nobis, et quaeso identidem circumspice.
Meg.
Ausculto si quid dicas.
Cal.
Si taceas, loquar.
quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,
thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus,
hic in conclavi quodam — sed circumspice.
Meg.
115 Nemost.
Cal.
Nummorum Philippeum ad tria milia.
id solus solum per amicitiam et per fidem
flens me obsecravit suo ne gnato crederem
neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
120 si quid eo fuerit, certe illius filiae,
quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
Meg.
Pro di immortales, verbis paucis quam cito
alium fecisti me, alius ad te veneram.
125 sed ut occepisti, perge porro proloqui.
Cal.
Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam
et meam fidelitatem et celata omnia
paene ille ignavos funditus pe
ssum dedit.
Meg.
Quidum?
Cal.
Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
130 me apsente atque insciente, inconsultu meo,
aedis venalis hasce inscripsit litteris.
Meg.
Adesurivit magis et ínhiavit acrius
lupus, observavit dum dormitarent canes:
gregem universum voluit totum avortere.
Cal.
135 Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
sed nunc rogare ego vicissim te volo:
quid fuit officium meum me facere? face sciam;
utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
adversum quam eius me opsecravisset pater,
140 an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
qui emisset, eius essetne ea pecunia?
emi egomet potius aedis, argentum dedi
thensauri causa, ut salvom amico traderem.
neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
145 illi redemi rusum, a me argentum dedi.
haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
ego me fecisse confiteor, Megaronides.
em mea malefacta, em meam aváritiam tibi;
hascine propter res maledicas famas ferunt.
Meg.
150 παῦσαι, vicisti castigatorem tuom:
occlusti linguam, nihil est quod respondeam.
Cal.
Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
communicesque hanc mecum meam provinciam.
Meg.
Polliceor operam.
Cal.
Ergo ubi eris paulo post?
Meg.
Domi.
Cal.
155 Numquid vis?
Meg.
Cures tuam fidem.
Cal.
Fíet sedulo.
Me.
Sed quid ais?
Ca.
Quid vis?
Me.
Vbi nunc adulescens habet?
Cal.
Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.
Meg.
Istuc volebam scire. i sane nunciam.
sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést?
Cal.
Itast,
160 iuxtaque eam cúro cum mea.
Meg.
Recte facis.
Cal.
Numquid, prius quam abeo, me rogaturu’s? —
Meg.
Vale.
nihil est profecto stultius neque stolidius
neque mendaciloquius neque argutum magis,
neque confidentiloquius neque peiurius,
165 quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,
qui illorum verbis falsis acceptor fui,
qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt,
170 sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit,
sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.
falson an vero laudent, culpent quem velint,
non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
175 omnes mortales hunc aiebant Calliclem
indignum civitate hac esse et vivere,
bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
ego de eórum verbis famigeratorum insciens
prosilui amicum castigatum innoxium.
180 quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat,
famigeratori res sit cum damno et malo,
hoc ita si fiat, publico fiat bono,
pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
185 occlusioremque habeant stultiloquentiam. —
ACT II.
Lysiteles
Multás res simítu in meó corde vórso,
multum ín cogitándo dolórem indipíscor:
egomét me coquo ét macero ét defetígo,
magíster mihi éxercitór animus núnc est.
5 sed hóc non liquét neque satís cogitátumst,
utrám potius hárum mihi ártem expetéssam,
utram aétati agúndae arbitrér firmiórem:
amórin med án rei opsequí potius pár sit,
utra ín parte plús sit volúptatis vítae
10 ad aetatem agundam.
de hac ré mihi satis haú liquet; nisi hóc sic faciam, opínor,
ut utrámque rem simul éxputem, iudéx sim reusque ad eám rem.
ita fáciam, ita placet; omniúm primum
Amóris artis eloquar quem ad modum expediant.
15 numquam Ámor quemquam nisi cúpidum hominem
postulát se in plagas conícere:
eos cúpit, eos consectátur;
súbdole blanditur ab re cónsulit,
blandíloquentulus, harpagó, mendax,
20 cuppés, avarus, élegans, despoliator,
latebrícolarum hominum córruptor,
blandus inops célatum indagátor.
nam quí amat quod amat quom éxtemplo
saviís sagittatis pérculsust,
25 ílico rés foras lábitur, líquitur.
‘dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes’.
ibi ille cuculus: “ocelle mi, fiat:
ét istuc et si ámplius vís dari, dábitur.”
ibi ílla pendentém ferit: iam amplius orat;
30 nón satis id ést mali, ni ámplius étiam,
quód ecbibit, quód comest, quód facit súmpti.
nóx datur: dúcitur fámilia tóta,
véstiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,
cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii,
35 raptóres panis et peni;
fit ípse, dum illis comis est, inóps amator.
haec égo quom ago cúm meo animo ét recolo,
ubi quí eget, quam preti sít parvi:
apagé te, Amor, nón places níl te utor;
40 quamquam íllud est dúlce, esse ét bibere,
Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:
fugit fórum, fugitat suos cógnatos,
fugat ípsus se ab suo cóntutu,
neque eúm sibi amicum vólunt dici.
45 millé modis, Amor, ignórandu’s,
procul abhibendu’s atque abstandu’s,
nam qui ín amorem praecípitavit,
peiús perit quasi saxó saliat:
apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto,
50 Amor, míhi amicus ne fúas umquam;
sunt támen quos miseros máleque habeas,
quos tíbi obnoxios fecísti.
certúmst ad frugem adplicáre animum,
quamquam íbi labos grandis cápitur.
55 boni síbi haec expetúnt, rem, fídem, honorem,
gloriam ét gratiam: hoc probis prétiumst.
eo míhi magis lubet cum próbis potius
quam cum ímprobis vivere vánidicis.
Philto
Quo illíc homo foras se pénetravit ex
aedíbus?
Lys.
Pater, adsum, imperá quidvis,
neque tíbi ero in mora neque látebrose
me abs tuó conspectu occúltabo.
Ph.
5 Féceris pár tuis ceteris fáctis,
patrém tuom si pércoles per pietatem.
nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,
neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi
nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:
10 malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;
turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus
sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.
haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies
noctésque tibi canto út caveas.
15 quod mánu non queunt tangére
tantum fas hábent quo manus abstíneant,
cetéra: rape trahe, fuge láte — lacrumas
haec míhi quom video elíciunt,
quia ego ád hoc genus hominum dúravi.
quin príus me ad plures pénetravi?
20 nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.
hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.
meo módo et moribus vivito ántiquis,
quae ego tíbi praecipio, ea fácito.
nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.
25 haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.
Lys.
Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis et praeceptis, pater.
pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
Phil.
30 Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
35 tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet:
qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
Lys.
Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
40 neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
Phil.
Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
45 is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
Lys.
Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
50 ego me abs te exorare.
Phil.
Quid id est? dare iam veniam gestio.
Lys.
Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis.
Phil.
Nempe dé tuo?
Lys.
De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Phil.
55 Quid is? egetne?
Lys.
Eget.
Phil.
Habuitne rem?
Lys.
Habuit.
Phil.
Quí eam perdidit?
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?