Book Read Free

RB 1980- The Rule Of St Benedict

Page 26

by Saint Benedict


  III. DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS

  1 Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, 2et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. 3Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. 4Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, 5 *et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. 6Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere.

  7In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. 8Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, 9neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. 10Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. 11 *Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum.

  12 * Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, 13sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis.

  IV. QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM

  1 * * In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute; 2 deinde proximum tamquam seipsum. 3Deinde non occidere, 4non adulterare, 5non facere furtum, 6non concupiscere, 7non falsum testimonium dicere, 8honorare omnes homines, 9 *et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat.

  10 *Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum. 11Corpus castigare, 12delicias non amplecti, 13 *ieiunium amare. 14Pauperes recreare, 15nudum vestire, 16 *infirmum visitare, 17 *mortuum sepelire. 18In tribulatione subvenire, 19dolentem consolari.

  20 * Saeculi actibus se facere alienum, 21 * nihil amori Christi praeponere. 22 *Iram non perficere, 23 iracundiae tempus non reservare. 24Dolum in corde non tenere, 25 *pacem falsam non dare. 26 *Caritatem non derelinquere. 27 *Non iurare ne forte periuret, 28veritatem ex corde et ore proferre.

  29 *Malum pro malo non reddere. 30 *Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre. 31 *Inimicos diligere. 32 *Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. 33Persecutionem pro iustitia sustinere.

  34Non esse superbum, 35non vinolentum, 36non multum edacem, 37non somnulentum, 38non pigrum, 39non murmuriosum, 40 non detractorem.

  41 Spem suam Deo committere. 42 *Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi; 43 malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet.

  44 Diem iudicii timere, 45gehennam expavescere, 46vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, 47 * mortem cotidie ante oculos suspectam habere. 48Actus vitae suae omni hora custodire, 49 *in omni loco Deum se respicere pro certo scire. 50 *Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere, 51os suum a malo vel pravo eloquio custodire, 52 *multum loqui non amare, 53 *verba vana aut risui apta non loqui, 54 *risum multum aut excussum non amare.

  55 * Lectiones sanctas libenter audire, 56 *orationi frequenter incumbere, 57 *mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri, 58de ipsis malis de cetero emendare.

  59Desideria carnis non efficere, 60* voluntatem propriam odire, 61* praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter—quod absit—agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.

  62* * Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur. 63Praecepta Dei factis cotidie adimplere, 64castitatem amare, 65 *nullum odire, 66 *zelum non habere, 67invidiam non exercere, 68contentionem non amare, 69elationem fugere. 70 * *Et seniores venerare, 71iuniores diligere. 72 *In Christi amore pro inimicis orare; 73cum discordante ante solis occasum in pacem redire.

  74 * Et de Dei misericordia numquam desperare.

  *75 Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. 76Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit: 77Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum.

  78 Officina vera ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione.

  V. DE OBOEDIENTIA

  1 Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. 2 Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. 3 Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, 4 *mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. 5De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi. 6Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit. 7 * * Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, 8mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, 9et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur.

  10 * Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, 11ideo angustam viam arripiunt—unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam— 12 *ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. 13 *Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me.

  14 * Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, 15quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur—ipse enim dixit: Qui vos audit me audit. 16Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus. 17 *Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, 18etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem, 19et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

  VI. DE TACITURNITATE

  1Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. 2Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari. 3 *Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, 4quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum, 5et alibi: Mors et vita in manibus linguae. 6 *Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit.

  7Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur. 8Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus.

  VII. DE HUMILITATE

  1Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. 2Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. 3Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. 4Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? — sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam.

  5 *Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire, 6 *actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio Iacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. 7Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. 8Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum. 9 *Latera enim eius scalae dicimu
s nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit.

  10 * *Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat 11 et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat. 12Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis, 13 * *aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari.

  14 Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus; 15et item: Dominus novit cogitationes hominum; 16et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe; 17et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi. 18Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.

  19Voluntatem vera propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. 20 *Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. 21 *Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit, 22et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.

  23 *In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum. 24 *Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est. 25Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas.

  26 *Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos 27et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum, 28 *et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, 29cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus 30et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui.

  31 * *Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, 32 *sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit. 33 *Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam.

  34 *Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus oboediens usque ad mortem.

  35 *Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur 36et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; 37item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. 38Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. 39Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 40Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorsa nostro. 41Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra. 42 *Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo, 43 *cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent.

  44 *Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum. 45Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum. 46Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 47Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. 48Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

  49 *Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum, 50dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi; ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum.

  51 *Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, 52humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 53Exaltatus sum et humiliatus et confusus. 54Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua.

  55 *Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.

  56 *Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, 57monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum, 58et quia vir linguosus non dirigitur super terram.

  59 *Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.

  60 *Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, 61 *sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.

  62 *Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, 63 *id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, 64reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, 65 *dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad caelos. 66Et item cum propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque.

  67 *Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem, 68per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, 69 *non iam timore gehennae, sed amore Christiet consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum. 70Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.

  VIII. DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS

  1Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, 2 *ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. 3Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur.

  4 *A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

  IX. QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS

  1Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. 2Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria. 3Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum. 4Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.

  5Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur: 6duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam. 7Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant,
ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis. 8 *Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt.

  9Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. 10Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison. 11 *Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

  X. QUALITER AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS

  1A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, 2excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. 3 *Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.

  XI. QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR

  1Dominico die temperius surgatur ad vigilias. 2In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. 3Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant.

 

‹ Prev