Delphi Complete Works of Petronius
Page 76
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
ad coelum fugisse reor, peneque fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia coeli <. . .>
Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto, vulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde convicium verens, abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaveram cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam expectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege siccatis.” Quid porro tu, inquit, me absente fecisti, aut ubi est faba?” Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium eui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. Confusus itaque et novitate facinoris attonitus, quaerebam quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
[CXXXVII] At illa complosis manibus: “Scelerate, inquit, etiam loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse; si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.
— Rogo, inquam, noli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam.” Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae, et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus: “Rogo, inquam, expiare manus pretio licet? <. . .>si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.”. Quos ut vidit Oenothea: “Ignosce, inquit, adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.”
Quisquis habet nummos, secura naviget aura
fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaen ipsumque licebit
Acrisium iubeat credere quod Danaen.
Carmina componat, declamet, concrepet omnes
et peragat causas sitque Catone prior.
Iurisconsultus ‘parret, non parret’ habeto,
atque esto quicquid Servius et Labeo.
Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta,
et veniet. Clausum possidet arca Iovem.
<. . .> Infra manus meas camellam vini posuit et cum digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, avellanas nuces cum precatione mersit in vinum. Et sive in summum redierant, sive subsderant, ex hoc coniecturam ducebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fortissimum iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit, epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit. Volabant inter haec potiones meracae.
[CXXXVIII] Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo. Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea. Nasturcii sucum cum habrotono miscet, perfusisque inguinibus meis, viridis urticae fascem comprehendit, omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere. <. . .>
Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem!” clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis. <. . .>
“Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat”. <. . .>
“Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum libidinantium iudex, si hanc in comparatione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti, forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat”.
[CXXXIX] Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem <. . .>
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur. Prius Inachia Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma
Laomedon, gemini satiavit numinis iram
Telephus, et regnum Neptuni pavit Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi.
<. . .> Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo, inquit, hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querela perseverasset.” <. . .>
Nondum querelam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et: “Teneo te, inquit, qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine extinxeris.” <. . .>
Vnus ex noviciis
[CXL] Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris extincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et, per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique <. . .>credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem audirent: quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit, simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non dislulit puellam invitare ad pygesiaca sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lente parebat imperio, puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit. <. . .>
“Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum. Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam, Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat. <. . .>
[CXLI]
Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. Gorgias paratus erat exsequi.
“De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos, et finge te non humana viscera, sed centies sestertium comesse. Accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur, et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis vis quoque probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec hereditatem expectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora.”
CETERA DESVNT.
FRAGMENTA
Frag. I.
Candida sidereis ardescunt lumina flammis,
Fundunt colla rosas, et cedit crinibus aurum,
Mellea purpureum depromunt ora ruborem,
Lactaneaque admixtus sublimat pectora sanguis,
Ac totus tibi seruit honor, formaque dearum
Fulges, et Venerem coelesti corpore vincis.
Argento stat facta manus, dugutusque tenellis
Serica fila trahens, pretioso stamine ludis.
Planta decens modicos nescit calcare lapillos,
Et dura laedi scelus est vestigia terra:
Ipsa tuos cum ferre velis per lilia gressus,
Nulli sternuatur leuiori pondere flores.
Guttura nunc aliae magnis monilibus ornent,
Aut gemmas aptent capiti: tu sola placere,
Vel spoliata, potes. Nulli laudabile totum,
In te cuncta probat, si quisquam cernere possit.
Sireneum cantus, et dulcia plectra Thaliae
Ad vocem tacuisse, reor, quae mella propagas
Dulcia, et in miseros telum iacularis amoris.
Cor graue vulnus alit, nullo sanabile ferro,
Sed tua labra meo saeuum de corde dolorem
Depellant, morbumque animae medicaminis huius
Cura fuget, nec tanta putres violentia neruos
Dificiet, atque tuae moriar pro crimine caussae.
Sed, si hoc grande putas, saltem concede precanti,
Vt iam defuncturum niueis ambire lacertis
Digneris, vitamque mihi post fata reducas.
Frag II.
Albutia.
Memphitides, puellae,
Sacris Deum paratae,
Tinctus colore noctis
Manu puer loquaci,
Aeguptias choreas —
Frag. III.
Balneatricem — Pollice vsque ad periculum roso.
Frag. IV.
Anus recocta vino,
Trementibus labellis.
Frag. V.
Iuuerunt segetes meum laborem.
Frag. VI.
Triplici vides, vt ortu
Triuiae rotetur ignis,
Volucrique Phoebus axe
Rapidum pererret orbem.
Frag. VII.
Non bene olet, qui bene semper olet.
Frag. VIII.
Animam nostro amplexam in corpore.
Frag. IX.
Qui vultur iecor intimum pererrat,
Et pectus trahit, intimasque fibras,
Non est, quem lepidi vocant poetae;
Sed cordis mala, liuor atque luctus.
Frag. X.
Ad libidinis incitamentum, myrrhinum se poculum bibisse — In armarium memet conieci — Obtorto valgiter labello — Totus fere mundus mimum videtur implere — Non duco contentonis funem, dum constet inter nos, quod fere totus mundus exerceat histrioniam.
Frag. XI.
O maxima rerum,
Et merito pietas homini tutissima virtus!
Frag. XII.
— Horrificoque infestant murmure tigres.
Frag. XIII.
Nam comtum me vernales alucitae molestabant — Postquam ferculum allatum est — Tot regum manubiae penes fugitiuum repertae — Satis constat, eos nisi inclinatos, non solere transire cryptam Neapolitanam — Petauroque iubente modo superior — Adfer nobis alabastrum Cosmianum — Suppes — Tullia.
Frag. XIV.
— Ineluctabile fatum.
Frag. XV.
— Tremebunda superuolat hasta.
Frag. XVI.
— Qui praeesse cupit, prodesse recusat.
Magnus in exemplo est, cui non suffecerat orbis.
Frag. XVII.
— Exciso defossa marmore petra.
Frag. XVIII.
Quinque pedum fabricata domus, qua nobile corpus
Exigua requieuit humo. —
Atque, vt araneoli, tenuem formauimus orsum.
Frag. XIX.
Mille saporatam medicatis frugibus offam.
Frag. XX.
Non est forma satis; nec, quae vult bella videri,
Debet vulgari more placere sibi.
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus,
Vindicunt naturae candidioris opus.
Condit enim formam, quidquid consumitur artis,
Et, nisi velle subest, gratia tota perit.
Frag. XXI.
Non satis est, quod non mergis, furiosa iuuentus:
Transuersosque rapit fama sepulta probris?
Anne etiam famuli cognata faece sepulti,
In testa mersas luxuriantur opes?
Vilis seruus habet regni bona: cellaque capti
Deridet festram, Romuleamque casam.
Idcirco virtus medio iacet obruta coeno:
Nequitiae classes candida vela ferunt.
Frag. XXII.
Primus in orbe deos fecit timor: ardua coelo
Fulmina cum caderent, discussaque moenia flammis,
Atquew ictu flagraret Athos: Mox Phoebus ad ortus,
Lustrata deiectus humo: Lunaeque senectus,
Et reparatus honos: Hinc signa effusa per orbem,
Et permutatis didiunctus mensibus annus
Proiecit vitium hoc: atque error iussit inanis
Agricolas primos Cereri dare messis honores:
Palmitibus plenis Bacchum vincire: Palemque
Pastorum gaudere manu. Natat obrutus, omni
Neptunus demersis aqua: Pallasque tabernas
Vindicat. Et voti reus, et qui vendidit orbem,
Iam sibi quisque deos auido certamine fingit.
Frag. XXIII.
Nolo ego semper idem capiti suffundere costum,
Nec toto stomachum conciliare mero.
Taurus amat gramen mutata carpere velle,
Et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipse dies ideo nos grato perluit haustu,
Quod permutatis hora equis.
Frag. XXIV.
Vxor legitimus debet quasi census amari:
Nec censum vellem
semper amare meum.
Frag. XXV.
Inuenias, quod quisque velit. Non omnibus vnum est,
Quod placet. Hic spinas colligit, ille rosas.
Frag. XXVI.
Nam nihil est, quod non mortalibus afferat vsum.
Rebus in aduersis, quae iacuere, iuuant.
Sic, rate demersa, fuluum deponderat aurum;
Remorum leuitas naufraga membra vehit.
Cum sonuere tubae; iugulo stat diuite ferrum;
Barbara contemtu praelia pannus habet.
Frag. XXVII.
Linque tuas sedes, alienaque littora quaere,
O iuuenis! maior rerum tibi nascitur ordo.
Ne succumbe malis: te nouerit ultimus Ister,
Te Boreas gelidus, securaque regna Canopi,
Quique renascentem Phoebum, cernuntque cadentem.
Maior in externas Ithacus descendat arenas.
Frag. XXVIII.
Nam citius flammas mortales ore tenebunt,
Quam secreta tegant. Quidquid dimittis in aula,
Effluit, et subitis rumoribus oppida pulsat.
Nec satis est, vulgasse fidem: simulatius exit
Proditionis opus, famamque onerare laborat.
Sic commissa verens, auidus referare minister,
Fodit humum , regisque latentes prodidit aures.
Concepit nam terra sonos, calamique loquentes
Inuenere Midam, qualem narrauerat iudex.
Frag. XXIX.