Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 59
Complete Works of Bede Page 59

by Bede


  aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate uel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi; cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen uel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit in ingluuiem cecidisse. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus; uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hocpertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus consensit; et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat; nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: ‘Uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.’ Si autem captiuus erat, minimc pugnabat; sed et pugnabat; quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.

  [28] Hucusque responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini. Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Uergilium Aetherii successorem dederat; cuius haec forma est:

  ‘Reuerentissimo et sanctissimo fratri Uergilio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.

  Quantus sit affectus uenientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent caritatis causa inuitari, cognoscitur. Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sacpius euenit, ut hi, qui longe sunt positi, prius ab aliis, quae sunt emendanda, cognoscant; siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.

  Data die X Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.’

  [29] Praeterea idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros; in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus; et per eos generaliter uniuersa, quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria, uasa uidelicet sacra, et uestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia uel clericilia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset;

  quarum litterarum iste est textus: ‘Reuerentissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.

  Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterm regni praemia reseruari; nobis tamen eis necessc est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare. Et quia noua Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuae subiaceant dicioni, quatinus Lundoniensis ciuitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore descruio, sedc percipiat. Ad Eburacam uero ciuitatem te uolumus episcopum mittere, quem ipse iudicaucris ordinare; ita duntaxat, ut, si eadem ciuitas cum finitimis locis uerbum Dei receperit, ipse quoque XII episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur;

  quia ei quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere; post obitum uero tuum ita episcopis, quos ordinauerit, praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo dicioni subiaceat. Sit uero inter Lundoniae et Eburacae ciuitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit ordinatus; communi autem consilio, et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter; recte sentiant, et ea, quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.

  Tua uero fraternitas non solum eos episcopos, quos ordinauerit, neque hos tantummodo, qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo auctore subiectos; quatinus ex lingua et uita tuae sanctitatis et recte credendi, et bene uiuendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum Dominus uoluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.

  Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.

  [30] Abeuntibus autem praefatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:

  ‘Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius seruus seruorum Dei.

  Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens uos ad reuerentissimum uirum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractaui; uidelicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa, quae in eis sunt, idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur. Quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio ueri Dei debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non uidet destrui, de corde errorem deponat, et Deum uerum cognoscens ac adorans, ad loca, quae consueuit, familiarius
concurrat. Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari; ut die dedicationis, uel natalicii sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conuiuiis sollemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius ualeant.

  Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuatur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet; quatinus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent; ut etsi ipsa essent animalia, quae offerre consueuerant, uero tamen Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.

  Data die XV. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.

  [31] Quo in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis, quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his uerbis hortatur:

  Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerent: ‘Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt,’ protinus audierunt: ‘Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.’ In priuata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: ‘In hoc gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.’ Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.

  Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, siue per operam reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam reuoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.

  [32] Misit idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura;

  temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis suo labore et industria notitiam prouenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae epistulae hoc est:

  Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum Gregorius episcopus.

  Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibus.

  Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus reuocans omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suac reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

  Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri.

  Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis;

  quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant.

  Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta.

  Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat, domine fili.

  Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.

  [33] At Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atque ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum
Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit.

  Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae; sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.

  [34] His temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem uastauit Brettonum; ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis conparandus uideretur, excepto dumtaxat hoc, quod diuinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari: ‘Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam et uespere diuidet spolia.’

  Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis uictus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastann, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Aedilfridi cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu peremtus est. Quod uidelicet bellum Aedilfrid anno ab incarnatione Domini DCIII, regni autem sui, quod XX et IIII annis tenuit, anno XI, perfecit; porro anno Focatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania aduersus gentem Anglorum usque ad hanc diem in proelium uenire audebat.

 

‹ Prev