Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 58
Complete Works of Bede Page 58

by Bede


  Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: ‘Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.’

  II. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diuersae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?

  Respondit Gregorius papa: Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet ut, siue in Romana, siue in Galliarum, seu in qualibet ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc ad fidem noua est, institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt, elige; et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

  III. Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia furtu abstulerit?

  Respondit Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.

  Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore; quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt; et quae possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur. Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, quae furtu de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus uidetur amittere, et lucra de uanis quaerere.

  IIII. Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?

  Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet; nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur.

  V. Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio copulari? et nouercis et cognatis si liceat copulari coniugio?

  Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Unde necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat;

  nam secunda, quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum nouerca autem miscere graue est facinus, quia et in lege scriptum est: ‘Turpitudinem patris tui non reuelabis.’ Neque enim patris turpitudinem filius reuelare potest. Sed quia scriptum est: ‘Erunt duo in carne una,’ qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: ‘Ego sum ueritas’; quia pro ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit.

  Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione priuandi sunt, ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibus se per ignorantiam ante lauacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis Domini communione priuandi sunt; quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.

  VI. Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari?

  Respondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?

  VII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum atque Brittaniarum episcopis agere?

  Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma; quia scriptum est in lege: ‘Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare.’ Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri uidetur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica uitiorum suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo, quasi mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.

  VIII. Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier debeat baptizari?

  aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare?

  aut etiam, ne morte praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi? aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut uir suae coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare? uel etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi conperta.

  Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum redd
idisse me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse uideatur.

  Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur; uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus.

  Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: ‘In doloribus paries.’ Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est; ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.

  Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum; quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri;

  quippe quia et sine partus causa, cum in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, siquis uir ad menstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari; et per hoc, quod inuita patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesiae priuetur. Nouimus namque, quod mulier, quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: Illam infirmitas conpulit; has uero, de quibus loquimur, consuetudo constringit.

  Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminae itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit, quae uestimentum Domini in langore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio infirmantur?

  Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa;

  unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, uidelicet quae naturaliter accedit.

  Sed tamen quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus. Atque ideo feminae cum semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut inmunda manducare prohibeat, in euangelio tamen Dominus dicit: ‘Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant hominem.’ Atque paulo post subiecit exponens: ‘Ex corde exeunt cogitationes malae.’ Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: ‘Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.’ Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia.’ Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens inmunda non fuerit; cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?

  Uir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem ueteri populo praecepit, ut mixtus uir mulieri, et lauari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.’

  Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat; quia portat in ramo umorem uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non amixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam uidelicet uoluntatem amixtionis. Sunt etenim multa, quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur;

  sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus; et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo animus perturbatur. Contra uitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui diccbat: ‘Turbatus est prae ira oculus meus.’ Quia cnim non ualet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat; quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra uitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non uoluntatis; et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uitiorum. Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non am
or ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: ‘Qui se continere non potest, habeat uxorem suam,’ statim subiungere curauit: ‘Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.’ Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.

  Uigilanti uero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus praecipit. Et si illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mystcrii magnitudine grauentur? Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.

  VIIII. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem, quae per somnium solet accedere, uel corpus Domini quislibet accipere ualeat: uel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?

  Respondit Gregorius: Hunc quidem testamentum ueteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad uesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus; quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet, ex qua re accedat menti dormientis;

 

‹ Prev