Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 72
Complete Works of Bede Page 72

by Bede


  nam mea lux, incipiente aurora, mihi aduentura est.’ Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam uir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius ueritas uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.

  [9] Cum autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat. Cuius ut uirtus, iuxta apostolum, in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo, et per annos VIIII pia Redemtoris nostri prouisione multum fatigata; uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit, quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta, amplius ab illa uideri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona, quae fecisset, opera, quasi per funes aureos leuanda esset ad caelos; quod re uera ita contigit. Nam non multis interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis educta est; cuius talem fuisse constat uitam, ut nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus.

  In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis, et ad saeculi huius dignitatem nobilis, et in amore futuri saeculi nobilior; quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem mouere ipsa membrum ualeret. Haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognouit, postulauit se illo adferri, et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. Nec multo tardius exaudita est; nam post dies XII et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutauit.

  Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut uix ossibus hereret; ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito uisione spiritali recreata, os et oculos aperuit; aspectansque in caelum, sic ad eam, quam intuebatur, uisionem coepit loqui: ‘Gratus mihi est multum aduentus tuus, et bene uenisti.’ Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans.

  Rursumque, quasi leuiter indignata, subiunxit: ‘Nequaquam hoc laeta ferre queo.’ Rursumque modicum silens, tertio dixit: ‘Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro, ne sit longum spatium in medio.’ Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: ‘Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.’ Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: ‘Cum carissima,’

  inquit, ‘mea matre Aedilburge.’ Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis proximum nuntiare uenisset. Nam et ita, ut rogabat, transacta una die et nocte, soluta carnis simul et infirmitatis uinculis ad aeternae gaudia salutis intrauit.

  [10] Successit autem Aedilburgi in officio abbatissae deuota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, et in obseruantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad communes usus pertinent, rerum prouidentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in loco; quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.

  Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere. Cui, dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente uenit in mentem, quia, si ad monasterium delata uirginum sanctimonalium, ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere lucem. Nec distulit, quin continuo, quod mente conceperat, expleret. Perducta namque a puellis suis ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, introducta est ad cymiterium; et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit;

  et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut, quanta sanctos Christi lux in caelis, quae gratia uirtutis possideret, sua sanatione demonstraret.

  [11] Eo tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret.

  Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat;

  et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

  Qui cum ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Uidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod ita utrumque, ut ex uisione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

  Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum.

  Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerer
e loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi; a parte uero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.

  [12] Quartus Occidentalium Saxonum antistes Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et diuisum inter se tenuerunt annis circiter X; ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia. Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante; ac Romam abiens, ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latius dicendum est.

  Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis uel diuini timoris fedaret, ciuitatem quoque Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit. Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens; quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo seruiens, et ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae carmina diuertens. Pro quo Theodorus in ciuitate Hrofi Cuichelmum consecrauit episcopum. Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.

  Anno dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa;

  et tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reuerentissimum antistitem Uilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent; Bosa uidelicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum prouinciam gubernaret; hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et Eadhaed in prouinciam Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia proprium accepit praesulem, II Ediluini, III Eadgarum, IIII Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit; unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos, horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad prouinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedilred prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.

  [13] Pulsus est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi;

  siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat; huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. Erat autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum, praesente ac suggerente rege Uulfhere a quo etiam egressus de fonte, loco filii susceptus est; in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Uectam uidelicet insulam, et Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus, concedente, immo multum gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; uerum presbyteri Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi ceteram plebem, uel tunc uel tempore sequente baptizabant. Porro regina, nomine Eabae, in sua, id est Huicciorum prouincia fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi fratris anheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere. Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara.

  Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco, qui uocatur Bosanhamm, siluis et mari circumdatum, et in eo fratres V siue VI, in humili et paupere uita Domino famulantes. Sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari, uel praedicationem curabat audire.

  Euangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit. Denique ferunt, quia saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus obsorbendi deciderent. Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum;

  intellegentes eum, qui uerus est Deus, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. Nam et antistes cum uenisset in prouinciam, tantamque ibi famis poenam uideret, docuit eos piscando uictum quaerere. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat. Collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et diuina se iuuante gratia, mox cepere pisces diuersi generis CCC. Quibus trifariam diuisis, C pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant. Quo beneficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem, et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumserunt.

  Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido terram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo Selæseu quod dicitur Latine insula uituli marini. Est enim locus undique mari circumdatus praeter ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae;

  qualis locus a Latinis paeninsula, a Grecis solet cherronesos uocari. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Uilfrid, fundauit ibi monasterium, ac regulari uita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus; quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et uerbo exercebat et opere. Et quoniam illi rex cum praefata loci possessione omnes, qui ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donauit, omnes fide Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos, seruos et ancillas ducentos quinquaginta; quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.

  [14] In quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iamregnare coeperat; e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca sepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus.

  Eodem ferme tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae
prouincias mortalitas saeua corripiebat. Quae cum praefatum quoque monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos, uocabulo Eappa, praefuit, nutu diuinae dispensationis attingeret; multique siue de his, qui cum antistite illo uenerant, siue de illis, qui de eadem prouincia Saxonum nuper ad fidem fuerant uocati, passim de hac uita raperentur; uisum est fratribus triduanum ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.

  Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger iacebat, solum inueniri; cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque deuotione sacramenta fidei, quae susceperat, seruans. Salutantes ergo illum uerbis piissimis apostoli dicebant: ‘Noli timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es; nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleueris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi, quia Dominus exaudiuit preces uestras, et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi de uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum; quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus. Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum; et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.’

 

‹ Prev