Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 73
Complete Works of Bede Page 73

by Bede


  Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum sollicitus, quales essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent. Respondit: ‘Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.’ Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.

  Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probauit uera fuisse uerba, quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius uerbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo.

  Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi natalicius dies missarum celebratione uenerari.

  [15] Interea superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit; sed mox expulsus est a ducibus regis, Bercthuno et Andhuno, qui deinceps regnum prouinciae tenuerunt;

  quorum prior postea ab eodem Caedualla, cum esset rex Geuissorum, occisus est, et prouincia grauiore seruitio subacta. Sed et Ini, qui post Caeduallan regnauit, simili prouinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipauit. Quare factum est, ut toto illo tempore episcopum proprium habere nequiret; sed reuocato domum Uilfrido primo suo antistite, ipsi episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum, qui essent in Uenta ciuitate, subiacerent.

  [16] Postquam ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret. Quod ita soluit, ut hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superueniens aderat, utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum; unde data est episcopo possessio terrae CCCarum familiarum. At ipse partem, quam accepit, commendauit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui saluari uellent, uerbum ac lauacrum uitae ministraret.

  Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo saluati sunt, duo regii pueri fratres uidelicet Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia coronati.

  Siquidem inminentibus insulae hostibus, fuga lapsi sunt de insula, et in proximam Iutorum prouinciam translati; ubi, cum delati in locum, qui uocatur Ad Lapidem, occulendos se a facie regis uictoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidam et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco, qui uocatur Hreutford, id est uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a uulneribus, quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Uecta; postulauitque ab eo, ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui.

  Concessit rex, et ipse instructos eos uerbo ueritatis, ac fonte Saluatoris ablutos, de ingressu regni aeterni certos reddidit.

  Moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem, per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros.

  Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in quam tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.

  Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium milium, quod uocatur Soluente; in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat; finitoque conflictu in oceanum refusi, unde uenerant, redeunt.

  [17] His temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum; et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:

  In nomine Domini nostri Iesu Christi Saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIIIa; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno XVIIo regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, regni eius anno VIIo; praesidente Theodoro, gratia Dei archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis; una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.

  Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:

  Suscipimus sanctas et uniuersales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCX et VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli CL contra uesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Efeso primo ducentorum contra ncquissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Calcedone DCrum et XXX contra Eutychen, et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Iustiniani minoris contra Theodorum, et Theodoreti et Iba epistulas, et eorum dogmata contra Cyrillum.

  Et paulo post:

  Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus. Et glorificamus Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificauerunt; nihil addentes uel subtrahentes; et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes subscribimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.

  [18] Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius su
pra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.

  Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum;

  quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret; egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem uidelicet, ritumque canendi ac legendi uiua uoce praefati monasterii cantores edocendo, et ea, quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando; quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi inuitare curabant.

  Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit; atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodauit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multum conturbauerunt; sed Domino donante proditi iam tunc et uicti sunt. Unde uolens Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus. inuenta est in omnibus fides inuiolata catholica; datumque illi exemplar eius Romam perferendum.

  Uerum ille patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac defunctus est; corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam et benigno ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est, rogatusque multum a fratribus, ut Romam reuertens, illo itinere ueniret, atque ad eam diuerteret ecclesiam; denique ibidem adiutores itineris et iniuncti operis accepit. Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiere uel legere, gratantissime susceptum.

  [19] Accepit autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum uir habuerat uxorem, princeps uidelicet Australium Gyruiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam uenisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant; donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia uirili contactu incorrupta durauerit.

  Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum uero regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebba abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido. Post annum uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit; et tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, uel artiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducauerit; semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit.

  Rapta est autem ad Dominum in medio suorum, post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.

  Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent;

  qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur; et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.

  Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii, qui nouere, testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla; ‘Iusseruntque me,’ inquit, ‘incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem, uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere; ita ut multi putarent, quia sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare: “Sit gloria nomini Domini.” Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio papilionis; uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto uultus indumento, monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius membris esse circumdata.’ Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: ‘Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare; et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.’ Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessi
s effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent.

  Lauerunt igitur uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.

  Est autem Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis; unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi monasterium habere desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.

 

‹ Prev