by Bede
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: ‘Caedmon,’ inquit, ‘canta mihi aliquid.’ At ille respondens: ‘Nescio,’ inquit, ‘cantare; nam et ideo de conuiuio egressus huc secessi, quia cantare non poteram.’ Rursum ille, qui cum eo loquebatur, ‘Attamen,’ ait, ‘mihi cantare habes.’ ‘Quid,’
inquit, ‘debeo cantare?’ Et ille, ‘Canta,’ inquit, ‘principium creaturarum.’ Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris uersus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus: ‘Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit.’ Hic est sensus, non autem ordo ipse uerborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
Ueniensque mane ad uilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset, indicauit, atque ad abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus uiris praesentibus, indicare somnium, et dicere carmen, ut uniersorum iudicio, quid uel unde esset, quod referebat, probaretur. Uisumque est omnibus caelestem ei a Domino concessam esse gratiam. Exponebantque illi quendam sacrae historiae siue doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens, optimo carmine, quod iubebatur, conpositum reddidit.
Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in uiro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat.
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina. Item de terrore futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat; sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et solertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim uir multum religiosus, et regularibus disciplinis humiliter subditus; aduersum uero illos, qui aliter facere uolebant, zelo magni feruoris accensus; unde et pulchro uitam suam fine conclusit.
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse uidebantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet; qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse uidebatur, fecit tamen, quod dixerat. Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si eucharistiam intus haberent.
Respondebant: ‘Quid opus est eucharistia? neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris.’ Rursus ille: ‘Et tamen,’ ait, ‘afferte mihi eucharistiam.’ Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: ‘Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero.’ Sicque se caelesti muniens uiatico, uitae alterius ingressui parauit; et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent.
Respondebant: ‘Non longe est.’ At ille: ‘Bene, ergo exspectemus horam illam.’ Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit.
Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet; qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
[25] His temporibus monasterium uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum, qui maiores esse uidebantur, contigisse, omnes, qui nouere, facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
Erat namque in eodem monasterio uir de genere Scottorum, Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum Deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus, excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio uitae artioris, primo ex necessitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem uerterat.
Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi daret, quo posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: ‘Grande uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione propitium eum inuenire merearis.’ At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui: ‘Adulescentior,’ inquit, ‘sum aetate, et uegetus corpore; quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.’ Qui dixit: ‘Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam.’ Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi sui, totum se lacrimis paenitentiae, uigiliis sanctis, et continentiae mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat; et, quod causa diuini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat. Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit. At ille: ‘Cuncta,’
inquit, ‘haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in proximo est, ut ignis absumens in cinerem conuertat.’ Quod ill
e audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri congregationis, uocabulo Aebbæ, curauit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: ‘Nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis, uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus; cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem; et quasi familiari me uoce alloquens, ‘Bene facis,’
inquit, ‘qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.’ At ego: ‘Noui,’
inquit, ‘multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.’ Qui adiciens ‘Uerum,’
inquit, ‘dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi;
sed omnes prorsus, et uiri et feminae, aut somno torpent inerti, aut ad peccata uigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent. Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est.’ Dixit autem abbatissa: ‘Et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti?’ Qui respondit: ‘Timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet.’ Qua diuulgata uisione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. Uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent, ‘Pax et securitas,’ extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
[26] Anno dominicae incarnationis DCLXXXIIII. Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu inprecationibus postulabant. Et quamuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL.,
regni autem XV., die XIII. Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu reuocare cupiebant, audiret.
Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum ‘fluere ac retro sublapsa referri.’ Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli; et Scotti, qui erant in Brittania; Brettonum quoque pars nonnulla libertatem receperunt; quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat; eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo, sed et multis utilem, plurimo annorum tempore duxit; ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled, una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed, adueniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium, simul et suae uitae solacium deuota Deo doctrix inuenit. Successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid, uir in scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur; destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.
Quo uidelicet anno, qui est ab incarnatione dominica DCLXXXV.,
Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum, qui VIIII annis regnauerat, ipse XII annis regnasset, mortuus erat VIII.
Idus Februarias. Uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus. Ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnauit; quo defuncto, regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Uictred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.
[27] Ipso etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima aetate pueritiae studio religiosae uitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit, et habitum.
Intrauit autem primo monasterium Mailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata, uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus, regebat, qui postea episcopus Hagustaldensis siue Lindisfarnensis ecclesiae factus est, ut supra memorauimus; cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. Huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo scripturarum, et bonorum operum sumsit exempla.
Qui postquam migrauit ad Dominum, Cudberct eidem monasterio factus propositus, plures et auctoritate magistri, et exemplo suae actionis regularem instituebat ad uitam. Nec solum ipsi monasterio regularis uitae monita, simul et exempla praebebat, sed et uulgus circumpositum longe lateque a uita stultae consuetudinis ad caelestium gaudiorum conuertere curabat amorem. Nam et multi fidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus; et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant; quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent. Ad utrorumque ergo corrigendum errorem, crebro ipse de monasterio egressus, aliquoties equo sedens, sed saepius pedes incedens, circumpositas ueniebat ad uillas, et uiam ueritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueuerat. Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico uel presbytero, cuncti ad eius imperium uerbum audituri confluerent; libenter ea, quae dicerentur, audirent; libentius, quae audire et intellegere poterant, operando sequerentur. Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale uultus angelici lumen, ut nullus praesent
ium latebras ei sui cordis celare praesumeret; omnes palam, quae gesserant, confitendo proferrent, quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant; et confessa dignis, ut imperabat, poenitentiae fructibus abstergerent.
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum. Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinae solertis excolebat industria, ut de monasterio egressus, saepe ebdomade integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret; sed demoratus in montanis, plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis ad caelestia uocaret.
Cum ergo uenerabilis Domini famulus multos in Mailronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret. Nam et ipsum locum tunc idem reuerentissimus pater abbatis iure regebat. Siquidem a temporibus ibidem antiquis, et episcopus cum clero, et abbas solebat manere cum monachis; qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. Quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adueniens monachicam in eo conuersationem instituit; quomodo et prius beatus pater Augustinus in Cantia fecisse noscitur, scribente ei reuerentissimo papa Gregorio, quod et supra posuimus. ‘Sed quia tua fraternitas,’ inquit, ‘monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quae nuper auctore Deo ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.’