Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 74
Complete Works of Bede Page 74

by Bede


  [20] Uidetur oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.

  Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas, Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.

  Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus; Munera nos Christi, bella Maro resonet.

  Carmina casta mihi, fedae non raptus Helenae; Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.

  Dona superna loquar, miserae non proelia Troiae; Terra quibus gaudet, dona superna loquar.

  En Deus altus adit uenerandae uirginis aluum, Liberet ut homines, en Deus altus adit.

  Femina uirgo parit mundi deuota parentem, Porta Maria Dei, femina uirgo parit.

  Gaudet amica cohors de uirgine matre tonantis; Uirginitate micans gaudet amica cohors.

  Huius honor genuit casto de germine plures, Uirgineos flores huius honor genuit.

  Ignibus usta feris, uirgo non cessit Agathe, Eulalia et perfert, ignibus usta feris.

  Kasta feras superat mentis pro culmine Tecla, Eufemia sacras kasta feras superat.

  Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes, Caecilia infestos laeta ridet gladios.

  Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget.

  Nostra quoque egregia iam tempora uirgo beauit; Aedilthryda nitet nostra quoque egregia.

  Orta patre eximio, regali et stemmate clara, Nobilior Domino est, orta patre eximio.

  Percipit inde decus reginae, et sceptra sub astris, Plus super astra manens, percipit inde decus.

  Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo? Sponsus adest Christus; quid petis, alma, uirum?

  Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris, Tu quoque sis mater regis ut aetherei.

  Sponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis, Inque monasterio est sponsa dicata Deo.

  Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Reddidit atque animam tota sacrata polo.

  Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro.

  Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro Inuiolata nitet: Xriste, tui est operis.

  Ydros et ater abit sacrae pro uestis honore, Morbi diffugiunt, ydros et ater abit.

  Zelus in hoste furit, quondam qui uicerat Euam; Uirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.

  Aspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris; Quae maneat caelis, aspice, nupta Deo.

  Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.

  Et noua dulcisono modularis carmina plectro, Sponsa hymno exultas et noua dulcisono.

  Nullus ab altithroni comitatu segregat agni, Quam affectu tulerat nullus ab altithroni.

  [21] Anno regni Ecgfridi nono, conserto graui proelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluuium Treanta, occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuuenis circiter X et VIII annorum, utrique prouinciae multum amabilis. Nam et sororem eius, quae dicebatur Osthryd, rex Aedilred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium; adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur. Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.

  [22] In praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum. Occisus est ibi inter alios de militia eius iuuenis, uocabulo Imma; qui cum die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu reuixit, ac residens, sua uulnera, prout potuit, ipse alligauit; dein modicum requietus, leuauit se, et coepit abire, sicubi amicos, qui sui curam agerent, posset inuenire. Quod dum faceret, inuentus est, et captus a uiris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem uidelicet Aedilredi regis, adductus. A quo interrogatus, qui esset, timuit se militem fuisse confiteri; rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo uinculo conligatum fuisse respondit; et propter uictum militibus adferendum in expeditionem se cum sui similibus uenisse testatus est. At ille suscipiens eum, curam uulneribus egit; et ubi sanescere coepit, noctu eum, ne aufugeret, uinciri praecepit. Nec tamen uinciri potuit; nam mox, ut abiere, qui uinxerant, eadem eius sunt uincula soluta.

  Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in ciuitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur; qui cum eum in pugna peremtum audiret, uenit quaerere, si forte corpus eius inuenire posset, inuentumque alium illi per omnia simillimum, putauit ipsum esse; quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepeliuit, et pro absolutione animae eius sepius missas facere curauit. Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset uincire, quin continuo solueretur. Interea comes, qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an forte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset. At ille respondit nil se talium artium nosse; ‘Sed habeo fratrem,’ inquit, ‘presbyterum in mea prouincia, et scio, quia ille me interfectum putans pro me missas crebras facit; et si nunc in alia uita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solueretur a poenis.’ Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animaduerterunt, qui eum diligentius considerabant, ex uultu et habitu et sermonibus eius, quia non erat de paupere uulgo, ut dixerat, sed de nobilibus. Tune secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet. Quod dum ille faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit: ‘Et ego per singula tua responsa cognoueram, quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti; nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praeuaricer.’

  Ut ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam; sed nec ab illo, nec cum illuc duceretur, ullatinus potuit alligari. Uerum cum alia atque alia uinculorum ei genera hostes inponerent, cumque uidisset, qui emerat, uinculis eum non potuisse cohiberi, donauit ei facultatem sese redimendi, si posset. A tertia autem hora, quando missae fieri solebant, sepissime uincula soluebantur. At ille dato iure iurando, ut rediret, uel pecuniam illi pro se mitteret, uenit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, de qua supra dictum est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat; petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit.

  Qui post haec patriam reuersus, atque ad suum fratrem perueniens, replicauit ex ordine cuncta, quae sibi aduersa, quaeue in aduersis solacia prouenissent; cognouitque, referente eo, illis maxime temporibus sua fuisse uincula soluta, quibus pro se missarum fuerant celebrata sollemnia. Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam, et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit.

  Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant; intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.

  Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso uiro, in quo facta est, audiere, narrarunt; unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.

  [23] Anno post hunc sequente, hoc est anno dominicae incarnationis DCLXXX, religiosissima Christi famula Hild, abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia vitae caelestis de terris ablata transivit die XV. Kalen
darum Decembrium, cum esset annorum LXVI; quibus aequa partione divisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conversata conplevit, et totidem sequentes nobilius in monachica vita Domino consecravit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Edwini regis, vocabulo Hererici; cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius visionem pervenire meruit, intemerata servavit.

  Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli seruire decreuisset, secessit ad prouinciam Orientalium Anglorum, erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam peruenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino uitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam expectabat aeternam; cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est; deinde ab Aidano episcopo patriam reuocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Uiuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis uitam agebat.

  Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod uocatur Heruteu;

  quod uidelicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in prouincia Nordanhymbrorum propositum uestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kalcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit. Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari uita per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare curabat; nam et episcopus Aidan, et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.

  Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis uitae regularis instituit; et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis, et castimoniae, ceterarumque uirtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit; ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium. Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea consilium quaererent, et inuenirent. Tantum lectioni diuinarum scripturarum suos uacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse repperiri.

  Denique V ex eodem monasterio postea episcopos uidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis uiros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes, et Uilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes; de secundo breuiter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestra fuerit ordinatus; de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus. De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum; ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur; et inde cum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit; ibique uerbum fidei praedicans, simul et exemplum uiuendi sese uidentibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. Quo tempore antistes prouinciae illius, uocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se inplere non posset;

  propter quod omnium iudicio praefatus uir in episcopatum pro eo electus, ac iubente Aedilredo rege per Uilfridum beatae memoriae antistitem, qui tunc temporis Mediterraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est; pro eo, quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat, et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. In quam uidelicet prouinciam paulo ante, hoc est ante praefatum uirum Dei Boselum, uir strenuissimus ac doctissimus atque excellentis ingenii uocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes; sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.

  Non solum ergo praefata Christi ancella et abbatissa Hild, quam omnes, qui nouerant, ob insigne pietatis et gratiae matrem uocare consuerant, in suo monasterio uitae exemplo praesentibus extitit;

  sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac uirtutis eius rumor peruenit, occasionem salutis et correctionis ministrauit. Oportebat namque inpleri somnium, quod mater eius Bregusuid in infantia eius uidit. Quae cum uir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et ueneno periit, uidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumque eius uspiam uestigium apparuerit. Uerum cum solertissime illum quaesierit, extemplo se repperire sub ueste sua monile pretiosissimum; quod, dum attentius consideraret, tantifulgore luminis refulgere uidebatur, ut omnes Brittaniae fines illius gratia splendoris inpleret. Quod nimirum somnium ueraciter in filia eius, de qua loquimur, expletum est; cuius uita non sibi solummodo, sed multis bene uiuere uolentibus exempla operum lucis praebuit.

  Uerum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio prouisori salutis nostrae sanctam eius animam longa etiam infirmitate carnis examinari, ut, iuxta exemplum apostoli, uirtus eius in infirmitate perficeretur. Percussa etenim febribus acri coepit ardore fatigari, et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat; in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere, uel commissum sibi gregem et puplice et priuatim docere praetermittebat. Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis Domino obtemperanter seruiendum, et in aduersis rerum siue infirmitatibus membrorum fideliter Domino esse gratias semper agendas. VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret;

  inter uerba exhortationis laeta mortem uidit, immo, ut uerbis Domini loquar, de morte transiuit ad uitam.

  Qua uidelicet nocte Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem anno construxerat, et appellatur Hacanos, manifesta uisione reuelare dignatus est. Erat in ipso monasterio quaedam sanctimonialis femina, nomine Begu, quae XXX et amplius annos dedicata Domino uirginitate, in monachica conuersatione seruiebat. Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus; apertisque, ut sibi uidebatur, oculis, aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia repleuisse; cui uidelicet luci dum sollicita intenderet, uidit animam praefatae Dei famulae in ipsa luce, comitantibus ac ducentibus angelis, ad caelum ferri.

  Cumque somno excussa uideret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio, uel in uisione mentis ostensum sibi esse, quod uiderat. Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse. Quod cum illa audisset, suscitauit cunctas sorores, et in ecclesiam conuocatas orationibus ac psalmis pro anima matris operam dare monuit. Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, uenerunt primo diluculo fratres, qui eius obitum nuntiarent, a loco, ubi defuncta est. At illae respondentes dixerunt se prius eadem cognouisse; et, cum exponerent per ordinem, quomodo haec uel quando didicissent, inuentum est
, eadem hora transitum eius illis ostensum esse per uisionem, qua illam referebant exisse de mundo. Pulchraque rerum concordia procuratum est diuinitus, ut, cum illi exitum eius de hac uita uiderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum uitam cognoscerent. Distant autem inter se monasteria haec XIII ferme milibus passuum.

  Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam uirginum Deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narrauerit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit.

  Quod ita fuisse factum mox congregationi mane facto innotuit. Erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancellis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper uenientes ad conuersationem feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur.

  [24] In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret.

  Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt uitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant; sed nullus eum aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.

 

‹ Prev