Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 78
Complete Works of Bede Page 78

by Bede


  Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. Aio: “Etiam; tu es enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.

  At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: ‘Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare.’ Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia ‘propter me est tempestas haec,’ subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.

  At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silentio uacare Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat.

  [10] Ut autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens; unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.

  Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam uterque eorum appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.

  Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt; Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione; quos interemtos in Rheno proiecerunt. Quod cum satrapa ille, quem uidere uolebant, audisset, iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit uicanos illos omnes, uicumque incendio consumsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum Octobrium die.

  Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra impetum fluuii decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus, atque ad caelum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, uiro inlustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; indicans, quod eo loci corpora eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret.

  Quod ita conpletum est. Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus. Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum. Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.

  [11] Primis sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret; simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat, uel ibi discere uel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui uoti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.

  Quo tempore fratres, qui erant in Fresia uerbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinauit reuerentissimus Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum
Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reuerso.

  Qui uidelicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant; ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum uocatur In litore; in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.

  Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans. ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI.

  Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, inposito sibi a papa memorato nomine Clementis; ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem uenerat.

  Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur; in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui uel secum, uel post se illo ad praedicandum uenerant; ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.

  [12] His temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia iam uere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.’

  Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit;

  et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.

  Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: ‘Lucidus,’ inquiens, ‘aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissim huc inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui. Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: “Non hoc,”

  inquiens, “suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem putas.”

  ‘At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, uidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat. Et cum progrederemur ‘sola sub nocte per umbras,’ ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem. Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda. Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret; audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras; e quibus uidelicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis;

  factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant; forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adueniret, apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti.

  ‘Ille autem, qui adueniens eos fugauit, erat ipse, qui me ante ducebat; qui mox conuersus ad dextrum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenae lucis eduxit; cumque me in luce aperta duceret, uidi ante nos murum permaximum, cuius neque longitudini hinc uel inde, neque altitudini ullus esse terminus uideretur. Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate eius. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris. Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior.

  Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi, quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de qu
o praedicari saepius audiui. Respondit ille cogitatui meo: “Non,” inquiens, “non hoc est regnum caelorum, quod autumas.”

  ‘Cumque procedentes transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam uocem cantantium dulcissimam audiui; sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor uideretur; sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in conparatione eius, quae nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus uidebatur, et parua. In cuius amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.

  ‘Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: “Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti?” Respondi ego: “Non.” Et ait: “Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum caelorum perueniunt.

  Multos autem preces uiuentium, et elimosynae, et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum. Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem.” Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere cerno.’

 

‹ Prev