Book Read Free

Complete Works of Frontinus

Page 22

by Frontinus


  [2] Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes tutiusque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset. Obsequentissimis inde eis usus est.

  [3] Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles. Quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus victi sunt.

  [4] Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira adgressi sunt. Quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.

  XI. Quemadmodum Incitandus Sit ad Proelium Exercitus

  [1] M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditiones detractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores redituros.

  [2] Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum. Quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria commisso statim bello parata est.

  [3] C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorum animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum. Quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.

  [4] Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis. Quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas rettulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est.

  [5] Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum.

  [6] Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eorum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere. Qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.

  [7] Leotychidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet.

  [8] Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic proelium restituit.

  [9] Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit. Quorum vestigia mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eosdem ipsis proeliantibus persuasit.

  [10] Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis coturnis et veste purpurea et coma venerabilem, in curru candidorum equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus adesse. Quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt.

  [11] L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret.

  [12] C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum eventus praediscere simulabat.

  [13] Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam divinitus imperata oboedirent.

  [Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua imperitos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.]

  [14] Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis manum, quam ille extis erat suppositurus. Litterae significabant victoriam Alexandro dari. Quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam.

  [15] Idem fecit Sudines haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.

  [16] Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant, nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent.

  [17] Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur.

  [18] Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet contemnendos.

  [19] Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent, “atqui per haec”, inquit, “ad illa perveniendum esOf; nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis”, atque ita eos ad cupiditatem proelii concitavit.

  [20] L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pirea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum.

  [21] Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.

  XII. De Dissolvendo Metu, Quem Milites ex Ominibus

  [1] Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et “plaudite”, inquit, “milites, Africam oppressi.”

  [2] C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, “teneo te, terra mater”, inquit. Qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus proficiscebatur terras videretur.

  [3] T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

  [4] Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

  [5] Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, “nolite”, inquit, “milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus; sepulchra enim funeribus ornantur.”

  [5] Idem, cum fax de caelo nocte de
lapsa eos qui animadverterunt terruisset, “lumen”, inquit, “hoc numina ostendunt.”

  [7] Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione confusi milites interpretarentur, “immo”, inquit, “vetamur sedere.”

  [8] C. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

  [9] Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris deminutione quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant, ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum naturam, non ad ipsorum propositum pertinere.

  [10] Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti fulmen.

  [11] Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, “miraris”, inquit, “ex tot milibus unum perfrixisse?”

  [12] Chabris Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus, “nunc”, inquit, “potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.”

  LIBER SECUNDUS

  Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium.

  Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt:

  I.

  De tempore ad pugnam eligendo.

  II.

  De loco ad pugnam eligendo.

  III.

  De acie ordinanda.

  IV.

  De acie hostium turbanda.

  V.

  De insidiis.

  VI.

  De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret.

  VII.

  De dissimulandis adversis.

  VIII.

  De restituenda per constantiam acie.

  Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim:

  IX.

  Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.

  X.

  Si res durius cesserit, de adversis emendandis.

  XI.

  De dubiorum animis in fide retinendis.

  XII.

  Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus copiis non habemus.

  XIII.

  De effugiendo.

  I. De Tempore ad Pugnam Eligendo

  [1] P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent; cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio vicit.

  [2] Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, cum ille oriente protinus die instructam aciem vallo eius admovisset, fervidissimo tunc tempore anni intra castra continuit suos in horam diei sextam. Atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.

  [3] Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste qui imparem se duobus credebat, pugnam detrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadvertisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.

  [4] Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus adsidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit. Quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverant incommoda, fugavit.

  [5] Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem adsidue tempore hostes cibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilominus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt. Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis adgressus est castra.

  [6] Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet et utraque pars certis temporibus adsidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit; et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit.

  [7] Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo vidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit. Tum anhelantes integris viribus exercitus sui adgressus avertit.

  [8] Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praevalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem mora fatigarent. Quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima acie, universis viribus oppressum fudit hostem.

  [9] Philippus ad Chaeroneam memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum violentum, ex industria proelium traxit, moxque languentibus iam Atheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit.

  [10] Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt.

  [11] C. Caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus, quod adversarios ira et desperatio incenderet.

  [12] Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere, elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret. Atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna praestringeret, suis autem inlustrem et conspicuum praeberet hostem.

  [13] Iugurtham constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitiscendum.

  [14] Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia Maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita protinus dissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent.

  [15] Ti. Nero adversus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari. Ac deinde, ubi fessum stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato adortus superavit.

  [16] C. Caesar in Gallia, quia compererat Ariovisto Germanorum regi institutum et quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes vicit.

  [17] Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est quicquam seriae rei agere, adortus superavit.

  [18] Lysander Lacedaemonius adversus Athenienses apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare classem. Ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit. Tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos ad
ortus occidit et universas naves cepit.

  II. De Loco ad Pugnam Eligendo

  [1] M’. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento.

  [2] Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum. Unde adiuvante proclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superavit.

  [3] C. Caesar adversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxit aciem; quae res expeditam ei victoriam fecit, nam pila ex edito in subeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.

  [4] Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia Maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit; aversumque et eorundem protinus pedites proturbantem insecutus clarissimam victoriam rettulit.

  [5] Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentis non amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus eluderet. Quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit.

  [6] Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et praeruptas vias obiecit a latere, ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimum ducem vicit.

  [7] Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorum naturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret. Quibus incommodis mire hosti adversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.

 

‹ Prev