Complete Works of Frontinus

Home > Other > Complete Works of Frontinus > Page 24
Complete Works of Frontinus Page 24

by Frontinus


  [2] Q. Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus adversus Etruscos, omnes hostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superiora loca velut fugiens recessit effuseque subeuntes adgressus non acie tantum superavit, sed etiam castris exuit.

  [3] Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit exercitum; emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim pedem referret, evocavit hostes. Deinde inordinatos adgressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet.

  [4] L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt. Quo ut primum illati sunt, partim magnitudine telorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbaverunt. Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et adgressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est.

  [5] Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi, repente converso agmine, natura loci adiuta devicit.

  [6] Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias hostes evocaverunt, qui rapidius per ignota invecti loca limo inhaeserunt circumventique sunt.

  [7] Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit et, cum ipse per solidos ac notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo cecidit.

  [8] Fulvius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecisset, avide insequentibus Cimbris, animadvertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custodita consuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit vallum et castra cepit.

  [9] Cn. Fulvius, cum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostro maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia succendit, ut Falisci suos id fecisse credentes spe praedae diffunderentur.

  [10] Alexander Epirotes adversus Illyrios conlocata in insidiis manu quosdam ex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit vastare suam [id est Epiroticam] regionem. Quod cum Illyrii viderent fieri, ipsi passim praedari coeperunt eo securius, quod praecedentes veluti pro exploratoribus habebant; a quibus ex industria in loca iniqua deducti caesi fugatique sunt.

  [11] Leptines quoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos agros et incendi villas castellaque quaedam imperavit. Carthaginienses, a suis id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique ab insidiatoribus fusi sunt.

  [12] Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, cum sciret gentem avidam esse vini, magnum eius modum mandragora permiscuit, cuius inter venenum ac soporem media vis est. Tum proelio levi commisso ex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et omni vino infecto fugam simulavit; cumque barbari occupatis castris in gaudium effusi avide medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.

  [13] Hannibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quae lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra vallum reliquit, qua velut praeda Romani potiti in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis oneraverunt. Hannibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne maiorem in modum vexavit.

  [14] Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit; quae adeptum hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subito oppressit.

  [15] Chii, qui adversus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edito deprehensum occiderunt et vestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit.

  [16] Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur; qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorari adventum suum, avidius ingressi oppressique sunt.

  [17] Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes excitarent speciemque praeberent totius exercitus; ipse per avias regiones circumducta manu hostem superiore adgressus loco depulit.

  [18] Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonis tam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.

  [19] Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet. Ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt; quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugavitque.

  [20] T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere. Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.

  [21] Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit; quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.

  [22] Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat, posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad evocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent. Ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius periclitantibus subvenisset.

  [23] Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni credulitatem adequitare vallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Hos consul et adortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit. Mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo foverat; nec defuit partibus Mago, quin terga hostium in hoc ordinatus caederet.

  [24] Idem ad Trasumennum, cum arta quaedam via inter lacum et radices montis in campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad patentia evasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibus et per collem, qui imminebat, et in lateribus angustiarum prima luce, nebula quoque adiutus, aciem direxit. Flaminius velut fugientem insequens, cum angustias esset ing
ressus, non ante providit insidias, quam simul a fronte, lateribus, tergo circumfusus ad internicionem cum exercitu caederetur.

  [25] Idem Hannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equitibus imperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent. Ita tota nocte Romanis in vallo statione ac pluvia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum mane Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit.

  [26] Epaminondas Thebanus in eundem modum, cum Lacedaemonii ad Isthmon vallo ducto Peloponeson tuerentur, paucorum opera levis armaturae tota nocte inquietavit hostem. Ac deinde prima luce revocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito universum exercitum, quem quietum habuerat, admovit et per ipsa munimenta destituta propugnatoribus irrupit.

  [27] Hannibal directa acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere iussit, qui ad fidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus quos occultaverant gladiis, scutis iacentium assumptis, Romanorum aciem ceciderunt.

  [28] Iapydes P. Licinio proconsuli paganos quoque sub specie deditionis obtulerunt, qui recepti et in postrema acie conlocati terga Romanorum ceciderunt.

  [29] Scipio Africanus, cum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant, adgredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Utrumque ex sententia cessit, nam tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit.

  [30] Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeret et fide parta hosti facinus perpetraret; quod is strenue quidem, sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit. Cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare vellet et pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, veritus, ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem refugit irritus.

  [31] Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem oppidum vicina castra Pompei castris haberet et duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in propinquo erat subinde a levi armatura infestari, ulteriorem autem vetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis, tutiorem esse quae erat remotior. Quam cum petissent Pompeiani, Octavium Graecinium cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levis armaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt. Explorata enim locorum natura, in vicina silva nocte praedictas copias abscondunt ita, ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent, paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu eorum cogitata proderentur; quiescere omnes silentio servato in horam tertiam diei iubent. Cum deinde Pompeiani securi oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi quoque, qui in statione fuerant, quiete invitati ad pabulum colligendum dilaberentur, emissi primum Hispani velocitate gentili in palantes effunduntur et convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes. Prius deinde quam resisti his inciperet, scutati erumpunt e saltu et redeuntes in ordinem consternant avertuntque; fugientibus equites immissi toto eos spatio, quo rediebatur in castra, persecuti caedunt. Curatum quoque, ne quis effugeret, nam reliqui CCL equites praemissi facile per compendia itinerum effusis habenis, antequam ad castra Pompei perveniretur, conversi occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D. Laelio in praesidium suorum, subducti in dextrum latus velut cesserunt equites, deinde circumita legione hanc quoque a tergo infestaverunt, cum iam et a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent; sic legio quoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos instructos ostendit effecitque, ne Pompeius expediret; ita praeter duplex damnum, eadem sollertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit; X milia hominum de Pompei exercitu amissa et omnia impedimenta Livius auctor est.

  [32] Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto adgrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa; deinde, ubi res poposcit, conversus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna.

  [33] Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praevalentem, tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostium emisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatus proelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantem cecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit. Eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.

  [34] Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris vallavit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L. Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat. Quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.

  [35] C. Cassius in Syria adversus Parthos ducemque Osacen equitem ostendit a fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset. Dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum et cecidit.

  [36] Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua deductos adgressus per obreptionem adeo debellavit, ut destituto Labieno provincia excederent Parthi.

  [37] Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum conlocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit; qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.

  [38] C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque propter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere. Quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.

  [39] Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eius excepit fuditque et ipsum eo vulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur.

  [40] Iuba rex in Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit in vanam alacritatem; cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam fugientem Sabboram regium praef
ectum persequitur, devenit in patentes campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit.

  [41] Melanthus, dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, “inique”, inquit, “Xanthe, et contra pactum facis; adversus solum enim cum altero processisti.” Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, aversum uno ictu confecit.

  [42] Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis conlocavit, naves autem omni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit; ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque.

  [43] Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, implicatam vado ceperunt.

  [44] Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto adversus Mindarum, Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naves haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque navium post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut contemptu sui hostem invitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas insidias perduceret. Aversum deinde et egredientem in terram per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit.

  [45] Idem, navali proelio decertaturus, constituit malos quosdam in promunturio praecepitque his quos ibi relinquebat, ut, cum commissum proelium sensissent, panderent vela. Quo facto consecutus est, ut hostes aliam classem in auxilium ei supervenire arbitrati verterentur.

  [46] Memnon Rhodius navali proelio, cum haberet ducentarum navium classem et hostium naves elicere ad proelium vellet, ita ordinavit suos, ut paucarum navium malos erigeret easque primas agi iuberet; hostes procul conspicati numerum arborum et ex eo navium quoque coniectantes obtulerunt se certamini et a pluribus occupati superatique sunt.

 

‹ Prev