by Frontinus
[47] Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedaemonios navali acie decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex velocissimis navibus viginti praemisit, quae omni arte varioque flexu eluderent hostem; ut primum deinde sensit minus agiliter moveri adversam partem, progressus praelassatos facile superavit.
VI. De Emittendo Hoste, ne Clausus Proelium ex
[1] Gallos eo proelio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes navigia, quibus Tiberim transirent, senatus censuit transvehendos et commeatibus quoque prosequendos.
Eiusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus via data est, quae Gallica appellatur.
[2] T. Marcius, eques Romanus, cui duobus Scipionibus occisis exercitus imperium detulit, cum circumventi ab eo Poeni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent, laxatis manipulis et concesso fugae spatio dissipatos sine periculo suorum trucidavit.
[3] C. Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantis, emitti iussit fugientisque adgressus est.
[4] Hannibal, cum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarent, diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum sanguine stravit.
[5] Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsi fame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, viam fugae dedit; atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit.
[6] Agesilaus Lacedaemonius adversus Thebanos, cum acie confligeret intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad evadendum via, rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit aversos.
[7] Cn. Manlius consul, cum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorum castra invenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut ipse in proelio caderet. Quod ut animadverterunt legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt.
[8] Themistocles victo Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam maturaret.
[9] Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam civitatem cepisset clausisque portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animadvertisset, locum illis ad fugam dedit.
[10] Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertinaciter instandum hosti fugienti, ne non solum ea re fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturos victores.
VII. De Dissimulandis Adversis
[1] Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso adversus Veientes proelio, cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiavit iussu suo Albanos id fecisse, ut hostem circumveniret. Quae res et terrorem Veientibus et Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit.
[2] L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiavit iussu suo id factum; eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit, sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmavit.
[3] Idem, cum auxiliares eius missi ab ipso circumventi ab hostibus et interfecti essent verereturque, ne propter hoc damnum universus trepidaret exercitus, pronuntiavit auxiliaris, qui ad defectionem conspirassent, consilio a se in loca iniqua deductos. Ita manifestissimam cladem ultionis simulatione velavit et militum animos hac persuasione confirmavit.
[4] Scipio, cum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nomine, ne fiducia societatis eius ex Sicilia in Africam transiret, veritus, ne confunderentur animi suorum abscisa spe peregrinae societatis, dimisit propere legatos et famam diffudit, tamquam ultro a Syphace accerseretur.
[5] Q. Sertorius, cum acie decertaret, barbarum, qui ei nuntiaverat Hirtuleium perisse, pugione traiecit, ne et in aliorum id notitiam perferret et ob hoc animi suorum infirmarentur.
[6] Alcibiades Atheniensis, cum ab Abydenis proelio urgueretur subitoque magno cursu tristem adventare animadvertisset tabellarium, prohibuit palam dicere, quid afferret. Dehinc secreto sciscitatus, a Pharnabazo regio praefecto classem suam oppugnari, celatis et hostibus et militibus proelium finit ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis.
[7] Hannibalem venientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt; quos ille, exemplo ne et ceteri moverentur, edixit a se esse dimissos et insuper in fidem eius rei paucos levissimae operae domos remisit.
[8] L. Lucullus, cum animadvertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit et turmas, quae eos sequerentur, immisit. Hostis committi proelium ratus transfugientes telis excepit. Macedones, qui viderent neque recipi se ab adversariis et premi ab his, quos deserebant, necessario ad iustum proelium conversi hostem invaserunt.
[9] Datames, dux Persarum, adversum Autophradaten in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter praecessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur. Pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant deprehensum, mutaverunt.
[10] T. Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est in altero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis victoriam rettulit.
[11] Cn. Man[i]lius adversus Etruscos, vulnerato collega M. Fabio, qui sinistrum cornu ducebat, et ob id ea parte cedente, quod etiam occisum crederent consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et collegam vivere et se dextro cornu vicisse; qua constantia redintegratis animis suorum vicit.
[12] Marius adversus Cimbros et Teutonos, cum metatores eius per imprudentiam ita castris locum cepissent, ut sub potestate barbarorum esset aqua, flagitantibus eam suis, digito hostem ostendens “illinc”, inquit, “petenda est”; quo instinctu assecutus est, ut protinus barbari tollerentur.
[13] T. Labienus post Pharsalicam pugnam, cum victis partibus Dyrrhachium refugisset, miscuit vera falsis et, non celato exitu pugnae, aequatam partium fortunam gravi vulnere Caesaris finxit; et hac assimulatione reliquiis Pompeianarum partium fiduciam fecit.
[14] M. Cato, cum Ambraciam eo tempore, quo sociae naves ab Aetolis oppugnabantur, imprudens uno lembo appulisset, quamquam nihil secum praesidii haberet, coepit signum voce gestuque dare, quo videretur subsequentis suorum navis vocare, eaque asseveratione hostem terruit, tamquam plane appropinquarent, qui quasi ex proximo citabantur. Aetoli, ne adventu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem.
VIII. De Restituenda per Constantiam Acie
[1] Servius Tullius adulescens proelio, quo rex Tarquinius adversus Sabinos conflixit, signiferis segnius dimicantibus raptum signum in hostem misit; cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnaverunt, ut et signum et victoriam rettulerint.
[2] Furius Agrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signifero in hostes Hernicos et Aequos misit. Quo facto eius proelium restitutum est; summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt.
[3] T. Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecit militesque id repetere iussit.
[4] M. Furius Camillus tribunus militum consulari potestate, cunctante exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit; ceteros puduit non sequi.
[5] Salvius Pelignus bello Persico idem fecit.
[6] M. Furius averso exercitu, cum occurrisset, affirmavit non recepturum se in castra quemquam nisi victorem, reductisque in aciem victoria potitus est.
[7] Scipio apud Numantiam, cum aversum suum videret exercitum, pronuntiavit pro hoste sibi futurum, quisquis in castra redisset.
[8] Servilius Priscus dictator, cum signa legionum ferri in hostis Faliscos iussisset, signiferum cunctantem occidi imperavit; quo exemplo perterriti hostem invaserunt.
[9] Cossus Cornelius magister equitum adversus Fid
enates idem fecit.
[10] Tarquinius adversus Sabinos cunctantes equites detractis frenis concitatisque equis perrumpere aciem iussit.
[11] M. Atilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibus aciem suorum opposuit, affirmans secum et bonis civibus dimicaturos eos, nisi cum hostibus maluissent; ea ratione universos in aciem reduxit.
[12] L. Sulla, cedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu Archelai, stricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque milites dixit, si quis quaesisset, ubi imperatorem reliquissent, responderent pugnantem in Boeotia; cuius rei pudore universi eum secuti sunt.
[13] Divus Iulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci a conspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit; milites, dum destituere imperatorem erubescunt, redintegraverunt proelium.
[14] Philippus veritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent, fidelissimos equitum a tergo posuit praecepitque, ne quem commilitonum ex acie fugere paterentur, perseverantius abeuntes trucidarent. Qua denuntiatione cum effecisset, ut etiam timidissimi mallent ab hostibus quam ab suis interfici, victoriam acquisivit. De His Quae Post Proelium Fiunt
IX. Si Res Prospere Cesserit, de Consummandis
[1] C. Marius, victis proelio Teutonis, reliquias eorum, quia nox intervenerat, circumsedens, sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territavit insomnemque hostem detinuit, ex eo assecutus, ut postero die irrequietum facilius debellaret.
[2] Claudius Nero, victis Poenis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispania traicientes exceperat, caput Hasdrubalis in castra Hannibalis eiecit; quo factum est, ut et Hannibal luctu [nam frater occisus erat] et exercitus desperatione adventantis praesidii affligerentur.
[3] L. Sulla his, qui Praeneste obsidebantur, occisorum in proelio ducum capita hastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.
[4] Arminius, dux Germanorum, capita eorum, quos occiderat, similiter praefixa ad vallum hostium admoveri iussit.
[5] Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii pertinaciter viderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos ceperat, animadvertit caputque eius ballista excussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime habebant barbari; ad cuius conspectum velut ostento consternati ad deditionem festinaverunt.
[6] Hermocrates Syracusanus superatis acie Carthaginiensibus veritus, ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quia eventus dimicationis in epulas et securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum. Qua exspectatione assecutus, ut solito attentius vigiliae agerentur.
[7] Idem, rebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatem somnoque et mero pressis, in castra hostium transfugam misit, qui praemoneret de fuga: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias. Quarum metu illi continuerunt se intra castra. Hermocrates detentos eos postero die habilioribus iam suis tradidit bellumque confecit.
[8] Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat; cumque praecucurrisset implessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiam repetierunt.
[9] Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis. Qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renavigantibus effuse obvii inermesque rursus oppressi sunt.
[10] Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostem navigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et navigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt. Subito itaque oppressi eodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.
X. Si Res Durius Cesserit, de Adversis Emendandis
[1] T. Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones imperatoris descenderunt.
[2] T. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohortatus milites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem victoriae fiducia incompositum adgressus ne nuntios quidem cladis reliquisset, brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra invasit. Ita bis simili usus eventu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit.
XI. De Dubiorum Animis in Fide Retinendis
[1] P. Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidii habebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparavit. Quo cum omnis fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet.
[2] Cn. Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et vereretur, ne praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici paterentur; fortissimis deinde habitu languentium missis civitatem occupavit continuitque.
[3] Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.
[4] Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus est, et hac adseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.
[5] Scipio Africanus in Hispania, cum inter captivas eximiae formae virgo nubilis [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumque oculos in se converteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insuperque aurum, quod parentes eius redempturi captivam donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit. Qua multiplici magnificentia universa gens victa imperio populi Romani accessit.
[6] Alexandrum quoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis virgini captivae, cum finitimae gentis principi fuisset desponsa, summa abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem. Qua mox ad sponsum remissa, universae gentis per hoc beneficium animos conciliavit sibi.
[7] Imperator Caesar Augustus Germanicus eo bello, quo victis hostibus cognomen Germanici meruit, cum in finibus Cubiorum castella poneret, pro fructibus locorum, quae vallo comprehendebat, pretium solvi iussit; atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit.
XII. Quae Facienda Sint pro Castrorum Defensione, si Satis Fiduciae in Praesentibus Copiis non Habeamus
[1] T. Quintius consul, cum Volsci castra eius adgressuri forent, cohortem tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quiescendum dimisit. Aeneatoribus praecepit, ut vallum insidentes equis circumirent concinerentque. Qua facie et simulatione cum et propulsasset et detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia repente facta eruptione facile superavit.
[2] Q. Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime impar, qui usque ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit et ante eos aciem direxit. Cum deinde turmales secundum consuetudinem adventarent, recepit aciem; persecuti aciem in fossas deciderunt et eo modo victi sunt.
[3] Chares,
dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et vereretur, ne interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, complures ex eis quos habebat per aversam partem nocte emissos iussit, qua praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium novarum virium speciem praebere; atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instrueretur exspectatis.
[4] Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explorassetque Thracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diripienda castra venturos, clam eduxit exercitum et in utraque viae latera, per quam transituri Thraces erant, distributum conlocavit; hostemque decurrentem in castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis servabant, a lateribus adortus oppressit.
XIII. De Effugiendo
[1] Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibus tradiderunt, a quibus, si acie fusi essent, spargeretur, quo facilius colligenda praeda hostem impeditum effugerent.
[2] Tryphon Syriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et sectanda ea Antiochi equites moratus effugit.
[3] Q. Sertorius, pulsus acie a Q. Metello Pio, ne fugam quidem sibi tutam arbitratus, abire dispersos milites iussit, admonitos in quem locum vellet convenire.
[4] Viriathus, dux Lusitanorum, copias nostras locorumque iniquitatem evasit eadem qua Sertorius ratione, sparso exercitu, dein recollecto.
[5] Horatius Cocles,º urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. Quod dum efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit. Audito deinde fragore pontis abrupti, deiecit se in alveum eumque et armis et vulneribus oneratus tranavit.