Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces
Heliadum crustas et inaequales berullo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, 40
qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos.
da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis.
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
a digitis, quas in uaginae fronte solebat
ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. 45
tu Beneuentani sutoris nomen habentem
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
quassatum et rupto poscentem sulpura uitro.
si stomachus domini feruet uinoque ciboque,
frigidior Geticis petitur decocta pruinis. 50
non eadem uobis poni modo uina querebar?
uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
et cui per mediam nolis occurrere noctem,
cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. 55
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
respice, cum sities. nescit tot milibus emptus 60
pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas
digna supercilio. quando ad te peruenit ille?
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
quippe indignatur ueteri parere clienti
quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65
[maxima quaeque domus seruis est plena superbis.]
ecce alius quanto porrexit murmure panem
uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
quae genuinum agitent, non admittentia morsum.
sed tener et niueus mollique siligine fictus 70
seruatur domino. dextram cohibere memento;
salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
‘uis tu consuetis, audax conuiua, canistris
impleri panisque tui nouisse colorem?’ 75
‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
aspice quam longo distinguat pectore lancem 80
quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
asparagis qua despiciat conuiuia cauda,
dum uenit excelsi manibus sublata ministri.
sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo
ponitur exigua feralis cena patella. 85
ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod
canna Micipsarum prora subuexit acuta,
propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur, 90
quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit,
retibus adsiduis penitus scrutante macello 95
proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc
quod captator emat Laenas, Aurelia uendat.
Virroni muraena datur, quae maxima uenit
gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, 100
dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
uos anguilla manet longae cognata colubrae
aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse
uernula riparum, pinguis torrente cloaca 105
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem.
nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
largiri; namque et titulis et fascibus olim 110
maior habebatur donandi gloria. solum
poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto,
esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis.
anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
altilis, et flaui dignus ferro Meleagri 115
spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer
tunc erit et facient optata tonitrua cenas
maiores. ‘tibi habe frumentum’ Alledius inquit,
‘o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.’
structorem interea, ne qua indignatio desit, 120
saltantem spectes et chironomunta uolanti
cultello, donec peragat dictata magistri
omnia; nec minimo sane discrimine refert
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus 125
et ponere foris, si quid temptaueris umquam
hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat
Virro tibi sumitue tuis contacta labellis
pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis
perditus, ut dicat regi ‘bibe’? plurima sunt quae 130
non audent homines pertusa dicere laena.
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
et melior fatis donaret homuncio, quantus
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
‘da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis 135
ilibus?’ o nummi, uobis hunc praestat honorem,
uos estis frater. dominus tamen et domini rex
si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula
luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
[iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.] 140
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit
adferri minimasque nuces assemque rogatum,
ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. 145
uilibus ancipites fungi ponentur amicis,
boletus domino, sed quales Claudius edit
ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
poma dari, quorum solo pascaris odore, 150
qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
credere quae possis subrepta sororibus Afris:
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
discit ab hirsuta iaculum torquere capella. 155
forsitan inpensae Virronem parcere credas.
hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus
quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
cogaris pressoque diu stridere molari. 160
tu tibi liber homo et regis conuiua uideris:
captum te nidore suae putat ille culinae,
nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
uel nodus tantum et signum de paupere loro? 165
spes bene cenandi uos decipit. ‘ecce dabit iam
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
ad nos iam ueniet minor altilis.’ inde parato
intactoque omnes et stricto pane tacetis.
ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre 170
si potes, et debes. pulsandum uertice raso
praebebis quandoque caput nec dura timebis
flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
SATVRA VI
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam
in terris uisamque diu, cum frigida paruas
praeber
et spelunca domos ignemque laremque
et pecus et dominos communi clauderet umbra,
siluestrem montana torum cum sterneret uxor 5
frondibus et culmo uicinarumque ferarum
pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius
turbauit nitidos extinctus passer ocellos,
sed potanda ferens infantibus ubera magnis
et saepe horridior glandem ructante marito. 10
quippe aliter tunc orbe nouo caeloque recenti
uiuebant homines, qui rupto robore nati
compositiue luto nullos habuere parentes.
multa Pudicitiae ueteris uestigia forsan
aut aliqua exstiterint et sub Ioue, sed Ioue nondum 15
barbato, nondum Graecis iurare paratis
per caput alterius, cum furem nemo timeret
caulibus ac pomis et aperto uiueret horto.
paulatim deinde ad superos Astraea recessit
hac comite, atque duae pariter fugere sorores. 20
anticum et uetus est alienum, Postume, lectum
concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
uiderunt primos argentea saecula moechos.
conuentum tamen et pactum et sponsalia nostra 25
tempestate paras iamque a tonsore magistro
pecteris et digito pignus fortasse dedisti?
certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis?
dic qua Tisiphone, quibus exagitere colubris.
ferre potes dominam saluis tot restibus ullam, 30
cum pateant altae caligantesque fenestrae,
cum tibi uicinum se praebeat Aemilius pons?
aut si de multis nullus placet exitus, illud
nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
pusio, qui noctu non litigat, exigit a te 35
nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod
et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
sed placet Vrsidio lex Iulia: tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
mullorumque iubis et captatore macello. 40
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Vrsidio? si moechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista Latini?
quid quod et antiquis uxor de moribus illi 45
quaeritur? o medici, nimiam pertundite uenam.
delicias hominis! Tarpeium limen adora
pronus et auratam Iunoni caede iuuencam,
si tibi contigerit capitis matrona pudici.
paucae adeo Cereris uittas contingere dignae, 50
quarum non timeat pater oscula. necte coronam
postibus et densos per limina tende corymbos.
unus Hiberinae uir sufficit? ocius illud
extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
magna tamen fama est cuiusdam rure paterno 55
uiuentis. uiuat Gabiis ut uixit in agro,
uiuat Fidenis, et agello cedo paterno.
quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
porticibusne tibi monstratur femina uoto 60
digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
quod securus ames quodque inde excerpere possis?
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
Tuccia uesicae non imperat, Apula gannit,
[sicut in amplexu, subito et miserabile longum.] 65
attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant,
et uacuo clusoque sonant fora sola theatro,
atque a plebeis longe Megalesia, tristes
personam thyrsumque tenent et subligar Acci. 70
Vrbicus exodio risum mouet Atellanae
gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper.
soluitur his magno comoedi fibula, sunt quae
Chrysogonum cantare uetent, Hispulla tragoedo
gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur? 75
accipis uxorem de qua citharoedus Echion
aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
longa per angustos figamus pulpita uicos,
ornentur postes et grandi ianua lauro,
ut testudineo tibi, Lentule, conopeo 80
nobilis Euryalum murmillonem exprimat infans.
nupta senatori comitata est Eppia ludum
ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi
prodigia et mores urbis damnante Canopo.
inmemor illa domus et coniugis atque sororis 85
nil patriae indulsit, plorantisque improba natos
utque magis stupeas ludos Paridemque reliquit.
sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
et segmentatis dormisset paruula cunis,
contempsit pelagus; famam contempserat olim, 90
cuius apud molles minima est iactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
pertulit Ionium constanti pectore, quamuis
mutandum totiens esset mare. iusta pericli
si ratio est et honesta, timent pauidoque gelantur 95
pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.
si iubeat coniunx, durum est conscendere nauem,
tunc sentina grauis, tunc summus uertitur aer:
quae moechum sequitur, stomacho ualet. illa maritum 100
conuomit, haec inter nautas et prandet et errat
per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
qua tamen exarsit forma, qua capta iuuenta
Eppia? quid uidit propter quod ludia dici
sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur 105
coeperat et secto requiem sperare lacerto;
praeterea multa in facie deformia, sicut
attritus galea mediisque in naribus ingens
gibbus et acre malum semper stillantis ocelli.
sed gladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos; 110
hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
atque uiro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem
accepta rude coepisset Veiiento uideri.
quid priuata domus, quid fecerit Eppia, curas?
respice riuales diuorum, Claudius audi 115
quae tulerit. dormire uirum cum senserat uxor,
sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos 118
ausa Palatino et tegetem praeferre cubili 117
linquebat comite ancilla non amplius una. 119
sed nigrum flauo crinem abscondente galero
intrauit calidum ueteri centone lupanar
et cellam uacuam atque suam; tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
ostenditque tuum, generose Britannice, uentrem.
excepit blanda intrantis atque aera poposcit. 125
[continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.]
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine uoluae,
et lassata uiris necdum satiata recessit, 130
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem.
hippomanes carmenque loquar coctumque uenenum
priuignoque datum? faciunt grauiora coactae
imperio sexus minimumque libidine peccant. 135
‘optima sed quare Caesennia teste marito?’
bis quingena dedit. tanti uocat ille pudicam,
nec pharetris Veneris macer est aut lampade feruet:
inde faces ardent, ueniunt a dote sagittae.
libertas emitur. coram licet innuat atque 140
rescribat: uidua est, locuples quae nupsit auaro.
‘cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?’
si uerum excutias, facies non uxor
amatur.
tres rugae subeant et se cutis arida laxet,
fiant obscuri dentes oculique minores, 145
‘collige sarcinulas’ dicet libertus ‘et exi.
iam grauis es nobis et saepe emungeris. exi
ocius et propera. sicco uenit altera naso.’
interea calet et regnat poscitque maritum
pastores et ouem Canusinam ulmosque Falernas — 150
quantulum in hoc! — pueros omnes, ergastula tota,
quodque domi non est, sed habet uicinus, ematur.
mense quidem brumae, cum iam mercator Iason
clausus et armatis obstat casa candida nautis,
grandia tolluntur crystallina, maxima rursus 155
murrina, deinde adamas notissimus et Beronices
in digito factus pretiosior. hunc dedit olim
barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,
obseruant ubi festa mero pede sabbata reges
et uetus indulget senibus clementia porcis. 160
‘nullane de tantis gregibus tibi digna uidetur?’
sit formonsa, decens, diues, fecunda, uetustos
porticibus disponat auos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
rara auis in terris nigroque simillima cycno, 165
quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
malo Venustinam quam te, Cornelia, mater
Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos.
tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem 170
in castris et cum tota Carthagine migra.
‘parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
nil pueri faciunt, ipsam configite matrem’
Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum.
extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, 175
dum sibi nobilior Latonae gente uidetur
atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
quae tanti grauitas, quae forma, ut se tibi semper
inputet? huius enim rari summique uoluptas
nulla boni, quotiens animo corrupta superbo 180
plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem
usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
horreat inque diem septenis oderit horis?
quaedam parua quidem, sed non toleranda maritis.
nam quid rancidius quam quod se non putat ulla 185
formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece:
[cum sit turpe magis nostris nescire Latine.]
hoc sermone pauent, hoc iram, gaudia, curas,
hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra? 190
concumbunt Graece. dones tamen ista puellis,
tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
Delphi Complete Works of Juvena Page 16