nominis ac tituli, quantum ~in~ Leucade, quantum
Thessaliae campis Octauius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat 245
poscere mercedes alieno lassus aratro;
nodosam post haec frangebat uertice uitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra.
hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
excipit et solus trepidantem protegit urbem, 250
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque uolabant
qui numquam attigerant maiora cadauera corui,
nobilis ornatur lauro collega secunda.
plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro 255
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti.
[pluris enim Decii quam quae seruantur ab illis.]
ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum. 260
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuuenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
imperii finis Tiberinum uirgo natauit. 265
occulta ad patres produxit crimina seruus
matronis lugendus; at illos uerbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.
malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas, 270
quam te Thersitae similem producat Achilles.
et tamen, ut longe repetas longeque reuoluas
nomen, ab infami gentem deducis asylo;
maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
SATVRA IX
Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.
quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat
Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
[nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.] 5
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non inuenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus 10
et salibus uehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae
silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. 15
quid macies aegri ueteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies. igitur flexisse uideris 20
propositum et uitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et aduectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare solebas, 25
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‘utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli 30
accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nerui,
quamuis te nudum spumanti Virro labello 35
uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, autos gar ephelketai andra kinaidos.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?
“haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.”
computat et ceuet. ponatur calculus, adsint 40
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
an facile et pronum est agere intra uiscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
seruus erit minus ille miser qui foderit agrum 45
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.
uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?
en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas 50
grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.
dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas
Apula, tot miluos intra tua pascua lassas? 55
te Trifolinus ager fecundis uitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis —
nam quis plura linit uicturo dolia musto? —
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans 60
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
“improbus es cum poscis” ait. sed pensio clamat
“posce,” sed appellat puer unicus ut Polyphemi
lata acies per quam sollers euasit Vlixes. 65
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? “durate atque expectate cicadas”?
uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto 70
metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
et quae pollicitus. fugientem saepe puellam
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam 75
signabat; tota uix hoc ego nocte redemi
te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
coniugium in multis domibus seruauit adulter. 80
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
argumenta uiri. foribus suspende coronas: 85
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
iura parentis habes, propter me scriberis heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
si numerum, si tres impleuero.’ iusta doloris, 90
Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas;
nam res mortifera est inimicus pumice leuis. 95
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere ualuis
non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
his opibus numquam cara est annona ueneni. 100
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum
esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur
e
t canis et postes et marmora. claude fenestras,
uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, 105
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius, archimagiri,
carptores. quod enim dubitant componere crimen 110
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt 115
arcanum quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
uiuendum recte, cum propter plurima, ~tunc est~
idcirco ut possis linguam contemnere serui.
[praecipue causis, ut linguas mancipiorum 120
contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.
deterior tamen hic qui liber non erit illis
quorum animas et farre suo custodit et aere.]
‘utile consilium modo, sed commune, dedisti.
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125
deceptas? festinat enim decurrere uelox
flosculus angustae miseraeque breuissima uitae
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus 130
stantibus et saluis his collibus; undique ad illos
conuenient et carpentis et nauibus omnes
qui digito scalpunt uno caput. altera maior
spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
[gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.] 134a
‘haec exempla para felicibus; at mea Clotho
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.
o parui nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
a tegete et baculo? uiginti milia fenus 140
pigneribus positis, argenti uascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum, qui me ceruice locata
securum iubeant clamoso insistere circo;
sit mihi praeterea curuus caelator, et alter 145
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,
adfixit ceras illa de naue petitas
quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
SATVRA X
Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
uera bona atque illis multum diuersa, remota
erroris nebula. quid enim ratione timemus
aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te 5
conatus non paeniteat uotique peracti?
euertere domos totas optantibus ipsis
di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia; uiribus ille 10
confisus periit admirandisque lacertis;
sed pluris nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
temporibus diris igitur iussuque Neronis 15
Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus uenit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti uascula puri
nocte iter ingressus, gladium contumque timebis 20
et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
cantabit uacuus coram latrone uiator.
prima fere uota et cunctis notissima templis
diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur 25
fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine mouerat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? 30
sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. 35
quid si uidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem puluere circi
in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? 40
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru seruus portatur eodem.
da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
agminis officia et niueos ad frena Quirites, 45
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
tum quoque materiam risus inuenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse uiros et magna exempla daturos
ueruecum in patria crassoque sub aere nasci. 50
ridebat curas nec non et gaudia uolgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur?
propter quae fas est genua incerare deorum? 55
quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
inuidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina. descendunt statuae restemque secuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
caedit et inmeritis franguntur crura caballis. 60
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum 65
cretatumque bouem: Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes. ‘quae labra, quis illi
uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
delator quibus indicibus, quo teste probauit?’ 70
‘nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit
a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’ sed quid
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
fauisset, si oppressa foret secura senectus 75
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
continet atque duas tantum res anxius optat, 80
panem et circenses. ‘perituros audio multos.’
‘nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;
quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax
ut male defensus. curramus praecipites et, 85
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius
ceruice obstricta dominum trahat.’ hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi.
uisne salutari sicut Seianus, habere 90
tantundem atque illi summas donare curules,
illum exerciti
bus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis,
egregios equites et castra domestica; quidni 95
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
huius qui trahitur praetextam sumere mauis
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas 100
et de mensura ius dicere, uasa minora
frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat 105
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
summus nempe locus nulla non arte petitus 110
magnaque numinibus uota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
incipit optare et totis quinquatribus optat 115
quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,
quem sequitur custos angustae uernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam 120
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
‘o fortunatam natam me consule Romam:’
Antoni gladios potuit contemnere si sic
omnia dixisset. ridenda poemata malo
quam te, conspicuae diuina Philippica famae, 125
uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,
quem pater ardentis massae fuligine lippus 130
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
et curtum temone iugum uictaeque triremis 135
aplustre et summo tristis captiuos in arcu
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
inde habuit: tanto maior famae sitis est quam 140
uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
Delphi Complete Works of Juvena Page 20