Book Read Free

Complete Works of Samuel Johnson

Page 613

by Samuel Johnson


  Verte solum, fient causa timoris opes;

  Paupertas misera est; multae, cum conjuge, lites

  Tecta ineunt; coelebs omnia solus ages.

  Proles aucta gravat, rapta orbat; caeca juventae est

  Virtus; canities cauta vigore caret.

  Ergo optent homines, aut nunquam in luminis oras

  Venisse, aut visa luce repente mori.

  Elige iter vitae, ut mavis: prudenua, lausque,

  Permeat omne forum; vita quieta domi est;

  Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum,

  Verte solum, donat plena crumena decus;

  Pauperies latitat; cum conjuge, gaudia multa

  Tecta ineunt; coelebs impediere minus;

  Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus;

  Praecellit juvenis vi, pietate senex.

  Nemo optet, nunquam venisse in luminis oras,

  Aut periisse; scatet vita benigna bonis.

  Br. 27.

  Vita omnis scena est ludusque: aut ludere disce

  Seria seponens, aut mala dura pati.

  Br. 27.

  Quae, sine morte, fuga est vitae, quam turba malorum

  Non vitanda gravem, non toleranda facit?

  Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras,

  Lunaque quas, et sol, itque reditque vias.

  Terror inest aliis, moerorque, et siquid habebis,

  Forte, boni, ultrices experiere vices.

  Br. 27.

  Terram adii nudus, de terra nudus abibo.

  Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.

  Br. 27.

  Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:

  Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.

  Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,

  Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

  Br. 29.

  Quisquis adit lectos, elata uxore, secundos,

  Naufragus iratas ille retentat aquas.

  Br. 30.

  Foelix ante alios nullius debitor aeris;

  Hunc sequitur coelebs; tertius, orbe, venis.

  Nee male res cessit, subito si funere sponsam,

  Didatus magna dote, recondis humo.

  His sapiens lectis, Epicurum quaerere frustra

  Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

  Br. 31.

  Optarit quicunque senex sibi longius aevum,

  Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.

  Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,

  Incusat, semper spe meliora videt.

  Br. 46.

  Omnis vita nimis brevis est felicibus, una

  Nox miseris longi temporis instar habet.

  Br. 55.

  Gratia ter grata est velox, sin forte moretur,

  Gratia vix restat nomine digna suo.

  Br. 56.

  Seu prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne,

  Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.

  Br. 60.

  Me, cane vitato, canis excipit alter; eodem

  In me animo tellus gignit et unda feras,

  Nec mirum; restat lepori conscendere coelum,

  Sidereus tamen hie territat, ecce canis!

  Br. 70.

  Telluri arboribus ver frondens, sidera coelo,

  Graeciae et urbs, urbi est ista propago, decus.

  Br. 75.

  Impia facta patrans, homines fortasse latebis,

  Non poteris, meditans prava, latere deos.

  Br. 75.

  Antiope satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,

  Et cycnum fecit Leda petita, Jovem.

  Br. 92.

  Aevi sat novi quam sim brevis; astra tuenti,

  Per certas; stabili lege, voluta vices,

  Tangitur haud pedibus tellus: conviva deorum

  Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.

  Br. 96.

  Quod nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores,

  Et melli nimio fellis amaror inest.

  Br. 103.

  Puppe gubernatrix sedisti, audacia, prima

  Divitiis acuens aspera corda virum;

  Sola rates struis infidas, et dulcis amorem

  Lucri ulciscendum mox nece sola doces.

  Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis

  E longinquo itidem pontus et orcus erat.

  Br. 126.

  Ditescis, credo, quid restat? quicquid habebis

  In tumulum tecum, morte jubente, trahes?

  Divitias cumulas, pereuntes negligis horas;

  Incrementa aevi non cumulare potes.

  Br. 120.

  Mater adulantum, prolesque, pecunia, curae,

  Teque frui timer est, teque carere dolor.

  Br. 126.

  Me miserum sors omnis habet; florentibus annis,

  Pauper eram, nummis diffluit area senis;

  Queis uti poteram quondam, fortuna negavit,

  Queis uti nequeo, nunc mihi praebet, opes.

  Br. 127.

  Mnemosyne, ut Sappho, mellita voce, canentem

  Audiit, irata est, ne nova musa foret.

  Br. 152.

  Cum tacet indoctus, sapientior esse videtur,

  Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

  Br. 155.

  Nunc huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus

  Credit, Achaemenidae nuper agellus eram.

  Quod nulli proprium versat fortuna, putabat

  Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

  Br. 156.

  Non fortuna sibi te gratum tollit in altum;

  At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

  Br. 162.

  Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit; alter ut aurum

  Non reperit, nectit quem reperit, laqueum.

  Br. 167.

  Vive tuo ex ammo: vario rumore loquetur

  De te plebs audax, hic bene, et ille male.

  Br. 168.

  Vitae rosa brevis est; properans si carpere nolis,

  Quaerenti obveniet mox sine flore rubus.

  Br. 170.

  Pulicibus morsus, restincta lampade, stultus

  Exclamat: nunc me cernere desinitis.

  Br. 202,

  Mendotum pinxit Diodorus, et exit imago,

  Praeter Menodotura, nullius absimilis.

  Br. 205.

  Haud lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti

  In mentem ut venit nominis, interii.

  Br. 210.

  Nycticorax cantat lethale; sed ipsa, canenti

  Demophilo auscultans, Nycticorax moritur.

  Br. 212.

  Hermem deorum nuncium, pennis levem,

  Quo rege gaudent Arcades, furem boum,

  Hujus palestrae qui vigil custos stetit,

  Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait:

  Praestat magistro saepe discipulus suo.

  Br. 223.

  Qui jacet hic servus vixit: nunc, lumine cassus,

  Dario magno non minus ille potest.

  Br. 227.

  Funus Alexandri mentitur fama; fidesque

  Si Phoebo, victor nescit obire diem.

  Br. 241.

  Nauta, quis hoc jaceat, ne percontere, sepulchro,

  Eveniat tantum mitior unda tibi!

  Br. 256.

  Cur opulentus eges? tua cuncta in foenore ponis:

  Sic aliis dives, tu tibi pauper agis.

  Br. 262.

  Qui pascis barbam, si crescis mente, Platoni,

  Hirce, parem nitido te tua barba facit.

  Br. 266.

  Clarus Ioannes, reginae affinis, ab alto

  Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent:

  Et pius, et recti cultor: non illa jacere

  Dicam; stat virtus non subigenda neci.

  Br. 267.

  Cunctiparens tellus, salve, levis esto pusillo

  Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.

  Br. 285.

  Naufragus hic jaceo; contra, jacet ecce colonus!r />
  Idem orcus terras, sic, pelagoque subest.

  Br. 301.

  Quid salvere jubes me, pessime? Corripe gressus;

  Est mihi quod non te rideo, plena salus.

  Br. 304.

  Et ferus est Timon sub terris; janitor orci,

  Cerbere, te morsu ne petat ille, cave.

  Br. 307.

  Vitam a terdecimo sextus mihi finiet annus,

  Astra mathematicos si modo vera docent.

  Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus aevi est,

  Et senium triplex Nestoris urna capit.

  Br. 322.

  Zosima, quae solo fuit olim corpore serva,

  Corpore nunc etiam libera facta fuit.

  Br. 326.

  Exiguum en! Priami monumentum; hand ille meretur

  Quale, sed hostiles, quale dedere manus.

  Br. 326.

  Hector dat gladium Ajaci, dat balteum et Ajax

  Hectori, et exitio munus utrique fuit.

  Br. 344.

  Ut vis, ponte minax, modo tres discesseris ulnas

  Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.

  Br. 344.

  Naufragus hic jaceo, fidens tamen utere velis;

  Tutum aliis aequor, me pereunte, fuit.

  Br. 398.

  Heraclitus ego; indoctae ne laedite liuguae

  Subtile ingenium, quaero, capaxque mei;

  Unus homo mihi pro soxcentis, turba popelli

  Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.

  Br. 399.

  Ambraciota, vale lux alma, Cleombrotus infit,

  Et saltu e muro ditis opaca petit:

  Triste nihil passus, animi at de sorte Platonis

  Scripta legens, sola vivere mente cupit.

  Br. 399.

  Servus, Epictetus, mutilato corpore, vixi,

  Pauperieque Irus, curaque summa deum.

  Br. 445.

  Unde hic Praxiteles? nudam vidistis, Adoni,

  Et Pari, et Anchisa, non alius, Venerem.

  Br. 451.

  Sufflato accendis quisquis carbone lucernam,

  Corde meo accendens; ardeo totus ego.

  Br. 486.

  Jupiter hoc templum, ut, siquando relinquit Olympum,

  Atthide non alius desit Olympus, habet.

  Br. 487.

  Civis et externus grati; domus hospita nescit

  Quaerere, quis, cujus, quis pater, unde venis.

  POMPEII.

  Br. 487.

  Cum fugere haud possit, fractis victoria pennis

  Te manet, imperii, Roma, perenne decus.

  Br. 488.

  Latrones, alibi locupletum quaerite tecta,

  Assidet huic, custos, strenua pauperies.

  Fortunae malim adversae tolerare procellas;

  Quam domini ingentis ferre supercilium.

  En, Sexto, Sexti meditatur imago, silente;

  Orator statua est, statuaeque orator imago.

  Pulchra est virgiuitas intacta, at vita periret,

  Omnes si vellent virginitate frui;

  Nequitiam fugiens, servata contrahe lege

  Conjugium, ut pro te des hominem patriae.

  Fert humeris, venerabile onus, Cythereius heros

  Per Trojae flammas, densaque tela, patrem:

  Clamat et Argivis, vetuli, ne tangite; vita

  Exiguum est Marti, sed mihi grande, lucrum.

  Forma animos hominum capit, at, si gratia desit,

  Non tenet; esca natat pulchra, sed hamus abest,

  Cogitat aut loquitur nil vir, nil cogitat uxor,

  Felici thalamo non, puto, rixa strepit.

  Buccina disjecit Thebarum moenia, struxit

  Quae lyra, quam sibi non concinit harmonia!

  Mente senes olim juvenis, Faustine, premebas,

  Nunc juvenum terres robore corda senex.

  Laevum at utrumque decus, juveni quod praebuit olim

  Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.

  Exceptae hospitio, musae tribuere libellos

  Herodoto, hospitii praemia, quaeque suum.

  Stella mea, observans stellas, dii me aethera faxint

  Multis ut te oculis sim potis aspicere.

  Clara Cheroneae soboles, Plutarche, dicavit

  Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.

  Das bene collatos, quos Roma et Graecia jactat,

  Ad divos, paribus passibus, ire duces;

  Sed similem, Plutarche, tuae describere vitam

  Non poteras, regio non tulit ulla parem.

  Dat tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere

  Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.

  Prolem Hippi, et sua qua meliorem secula nullum

  Videre, Archidicen, haec tumulavit humus;

  Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem

  Fecerunt nulli sors titulique gravem.

  Cecropidis gravis hic ponor, Martique dicatus,

  Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis.

  Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,

  Omnia dum Macedum gloria et arma premunt.

  Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce,

  Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis.

  Floribus in pratis, legi quos ipse, coronam

  Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi:

  Hic anemone humet, confert narcissus odores

  Cum violis; spirant lilia mista rosis.

  His redimita comas, mores depone superbos,

  Haec peritura nitent; tu peritura nites!

  Murem Asclepiades sub tecto ut vidit avarus,

  Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi?

  Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem:

  Hic, bone vir, sedem, nori alimenta, peto.

  Saepe tuum in tumulum lacrymarum decidit imber,

  Quem fundit blando junctus amore dolor;

  Charus enim cunctis, tanquam, dum vita manebat,

  Cuique esses natus, cuique sodalis, eras.

  Heu quam dura preces sprevit, quam surda querelas

  Parca, juventutem non miserata tuam!

  Arti ignis lucem tribui, tamen artis et ignis

  Nunc ope, supplicii vivit imago mei.

  Gratia nulla hominum mentes tenet, ista Promethei

  Munera muneribus, si retulere fabri.

  Illa triumphatrix Graium consueta procorum

  Ante suas agmen Lais habere fores,

  Hoc Veneri speculum; nolo me cernere qualis

  Sum nunc, nec possum cernere qualis eram.

  Crethida fabellas dulces garrire peritam

  Prosequitur lacrymis filia moesta Sami:

  Blandam lanifici sociam sine fine loquacem,

  Quam tenet hic, cunctas quae manet, alta quies.

  Dicite, Causidici, gelido nunc marmore magni

  Mugitum tumulus comprimit Amphiloci.

  Si forsan tumulum quo conditur Eumarus aufers,

  Nil lucri facies; ossa habet et cinerem.

  EPICTETI.

  Me, rex deorum, tuque, due, necessitas,

  Quo, lege vestra, vita me feret mea.

  Sequar libenter, sin reluctari velim,

  Fiam scelestus, nec tamen minus sequar.

  E THEOCRITO.

  Poeta, lector, hic quiescit Hipponax,

  Si sis scelestus, praeteri, procul, marmor:

  At te bonum si noris, et bonis natum,

  Tutum hic sedile, et si placet, sopor tutus.

  EUR. MED. 193 — 203.

  Non immerito culpanda venit

  Proavum vecors insipientia,

  Qui convivia, lautasque dapes,

  Hilarare suis jussere modis

  Cantum, vitae dulce levamen.

  At nemo feras iras hominum

  Domibus claris exitiales,

  Voce aut fidibus pellere docuit;

  Queis tamen aptam ferre medelam

  Utile cunctis hoc opus esset;

  Namque, ubi mensas onerant epulae,

  Quorsum dulcis luxuria soni?

  Sat laetitia sine subsidi
is,

  Pectora molli mulcet dubiae

  Copia coenae.

  [Greek:]

  Tois Araes brotoloighos enhi ptolemoisi memaene,

  Kahi toios Paphiaen plaesen eroti thean.

  The above is a version of a Latin epigram on the famous John duke of

  Marlborough, by the abbé Salvini, which is as follows:

  Haud alio vultu fremuit Mars acer in armis:

  Haud alio Cypriam percutit ore deam.

  The duke was, it seems, remarkably handsome in his person, to which the second line has reference.

  SEPTEM AETATES.

  Prima parit terras aetas; siccatque secunda;

  Evocat Abramum dein tertia; quarta relinquit

  Aegyptum; templo Solomonis quinta supersit;

  Cyrum sexta timet; laetatur septima Christo.

  His Tempelmanni numeris descripseris orbem,

  Cum sex ceiituriis Judaeo millia septem.

  Myrias AEgypto cessit his septima pingui.

  Myrias adsciscit sibi nonagesima septem

  Imperium qua Turca ferox exercet iniquum.

  Undecies binas decadas et millia septem

  Sortitur Pelopis tellus quae nomine gaudet.

  Myriadas decies septem numerare jubebit

  Pastor Arabs: decies octo sibi Persa requirit.

  Myriades sibi pulchra duas, duo millia poscit

  Parthenope. Novies vult tellus mille Sicana.

  Papa suo regit imperio ter millia quinque.

  Cum sex centuriis numerat sex millia Tuscus.

  Centuria Ligures augent duo millia quarta.

  Centuriae octavam decadem addit Lucca secundae.

  Ut dicas, spatiis quam latis imperet orbi

  Russia, myriadas ter denas adde trecentis.

  Sardiniam cum sexcentis sex millia complent.

  Cum sexagenis, dum plura recluserit aetas,

  Myriadas ter mille homini dat terra colendas.

  Vult sibi vicenas millesima myrias addi,

  Vicenis quinas, Asiam metata celebrem.

  Se quinquagenis octingentesima jungit

  Myrias, ut menti pateat tota Africa doctae.

  Myriadas septem decies Europa ducentis

  Et quadragenis quoque ter tria millia jungit.

  Myriadas denas dat, quinque et millia, sexque

  Centurias, et tres decades Europa Britannis.

  Ter tria myriadi conjungit millia quartae,

  Centuriae quartae decades quinque Anglia nectit.

  Millia myriadi septem foecunda secundae

  Et quadragenis decades quinque addit Ierne.

  Quingentis quadragenis socialis adauget

  Millia Belga novem.

  Ter sex centurias Hollandia jactat opima.

  Undecimum Camber vult septem millibus addi.

  To the above lines, (which are unfinished, and can, therefore, be

  only offered as a fragment,) in the doctor’s manuscript, are

 

‹ Prev