Complete Works of Horace (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)
Page 57
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
nequitia et nugis pravorum et amore gemellum
luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 245
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
aedificare casas, plostello adiungere muris,
ludere par inpar, equitare in harundine longa
siquem delectet barbatum, amentia verset.
si puerilius his ratio esse evincet amare 250
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 255
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri?
porrigis irato puero cum poma, recusat;
‘sume, catelle’: negat; si non des, optet. amator
exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 260
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
accedam? an potius mediter finire dolores?
exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
servos, non paulo sapientior ‘o ere, quae res 265
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 270
insanire paret certa ratione modoque.’
quid? cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid? cum balba feris annoso verba palato,
aedificante casas qui sanior? adde cruorem 275
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolves hominem et sceleris damnabis eundem
ex more inponens cognata vocabula rebus? 280
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
— ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 285
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo 290
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
quone malo mentem concussa? timore deorum.” 295
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.’
‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 300
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
‘stultum me fateor — liceat concedere veris — 305
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
corpore maiorem rides Turbonis in armis 310
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 315
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,
‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. 320
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem— ‘ ‘iam desine.’ ‘ — cultum
maiorem censu— ‘ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’
‘ — mille puellarum, puerorum mille furores— ‘ 325
‘o maior tandem parcas, insane, minori.’
2.4
‘Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’
‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 5
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’
‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’
‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ 10
‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
longa quibus facies ovis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
cole suburbano qui siccis crevit in agris 15
dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris vivam musto mersare Falerno:
hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 20
natura est; aliis male creditur. ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
mendose, quoniam vacuis conmittere venis 25
nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
prolueris melius. si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 30
sed non omne mare est generosae fertile testae:
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 35
non prius exacta tenui ratione saporum.
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conviva reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas 40
curvat aper lances carnem vitantis inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
vinea submittit capreas non semper edulis.
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 45
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
nequaquam satis in re una consumere curam,
ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
quali perfundat piscis securus olivo. 50
Massica si caelo suppones vina sereno,
nocturna siquid crassi
est tenuabitur aura
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 55
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem coclea; nam lactuca innatat acri
post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 60
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
quaecumque inmundis fervent allata popinis.
est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. simplex e dulci constat olivo,
quod pingui miscere mero muriaque decebit 65
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 70
nam facie praestant, venucula convenit ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale nigro
incretum puris circumposuisse catillis. 75
inmane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 80
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
ten lapides varios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
oblitum, quanto curam sumptumque minorem 85
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
‘docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 90
non tamen interpres tantundem iuveris. adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
2.5
‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut 5
nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
quando pauperiem missis ambagibus horres,
accipe qua ratione queas ditescere. turdus 10
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus 15
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo
pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo; 20
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’
‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si vafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo, 25
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
defensor; fama civem causaque priorem 30
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
“Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine molles
auriculae— “tibi me virtus tua fecit amicum.
ius anceps novi, causas defendere possum;
eripiet quivis oculos citius mihi quam te 35
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
infantis statuas, seu pingui tentus omaso 40
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
“nonne vides” aliquis cubito stantem prope tangens
inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?”
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
sicui praeterea validus male filius in re 45
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
in vacuom venias: perraro haec alea fallit. 50
qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te removere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera velit versu; solus multisne coheres,
veloci percurre oculo. plerumque recoctus 55
scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano.’
‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’
‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’ 60
‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
filia Nasicae, metuentis reddere soldum. 65
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.
illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa 70
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
laudato. scortator erit: cave te roget; ultro 75
Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?’
‘venit enim magnum donandi parca iuventus
nec tantum veneris quantum studiosa culinae. 80
sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
ex testamento sic est elata: cadaver 85
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat viventi. cautus adito
neu desis operae neve immoderatus abundes.
difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 90
‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
oppositis umeris; aurem substringe loquaci. 95
inpo
rtunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te servitio longo curaque levarit,
et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes” 100
audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus 105
egregie factum laudet vicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’
2.6
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 5
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 10
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 15
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis, 20
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt — sic dis placitum — , tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.’
sive aquilo radit terras seu bruma nivalem 25
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget
iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat, 30
ad Maecenatem memori si mente recurras.’
hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum