Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 283

by Pliny the Elder


  in prima regione praeterea fuere in latio clara oppida satricum, pometia, scaptia, politorium, tellena, tifata, caenina, ficana, crustumeria, ameriola, medullum, corniculum, saturnia ubi nunc roma est, antipolis quod nunc ianiculum in parte romae, antemnae, camerium, collatia, amitinum, norbe, sulmo, et cum iis carnem in monte albano soliti accipere populi albenses: albani, aesolani, accienses, abolani, bubetani, bolani, cusuetani, coriolani, fidenates, foreti, hortenses, latinienses, longani, manates, macrales, munienses, numinienses, olliculani, octulani, pedani, poletaurini, querquetulani, sicani, sisolenses, tolerienses, tutienses, vimitellari, velienses, venetulani, vitellenses. ita ex antiquo latio liii populi interiere sine vestigiis. in campano autem agro stabiae oppidum fuere usque ad cn. pompeium l. catonem cos. pr. kal. mai., quo die l. sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit. intercidit ibi et taurania. sunt morientes casilini reliquiae. praeterea auctor est antias oppidum latinorum apiolas captum a l. tarquinio rege, ex cuius praeda capitolium is inchoaverit. a surrentino ad silerum amnem xxx m. p. ager picentinus fuit tuscorum, templo iunonis argivae ab iasone condito insignis. intus oppidum salerni, picentia.

  a silero regio tertia et ager lucanus bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum pelasgi, oenotri, itali, morgetes, siculi, graeciae maxime populi, novissime lucani samnitibus orti duce lucio. oppidum paestum, graecis posidonia appellatum, sinus paestanus, oppidum elea quae nunc velia, promunturium palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad columnam regiam c m. p. proximum autem flumen melpes, oppidum buxentum, graeciae pyxus, laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. ab eo bruttium litus, oppidum blanda, flumen baletum, portus parthenius phocensium et sinus vibonensis, locus clampetiae, oppidum tempsa, a graecis temese dictum, et crotoniensium terina sinusque ingens terinaeus. oppidum consentia intus. in paeninsula fluvius acheron, a quo oppidani aceruntini. hippo, quod nunc vibonem valentiam appellamus, portus herculis, metaurus amnis, tauroentum oppidum, portus orestis et medma. oppidum scyllaeum, crataeis fluvius, mater, ut dixere, scyllae. dein columna regia, siculum fretum ac duo adversa promunturia, ex italia caenus, e sicilia pelorum, xii stadiorum intervallo, unde regium xciv. inde appennini silva sila, promunturium leucopetra [xv] p., ab ea [li] locri, cognominati a promunturio zephyrio. absunt a silero [ccciii].

  et includitur europae sinus primus. in eo maria nuncupantur: unde inrumpit, atlanticum, ab aliis magnum; qua intrat, porthmos a graecis, a nobis gaditanum fretum; cum intravit, hispanum quatenus hispanias adluit, ab aliis hibericum aut baliaricum; mox gallicum ante narbonensem provinciam; hinc ligusticum; ab eo ad siciliam insulam tuscum, quod ex graecis alii notium, alii tyrrenum, e nostris plurimi inferum vocant. ultra siciliam quod est ad sallentinos, ausonium polybius appellat, eratosthenes autem inter ostium oceani et sardiniam quicquid est sardoum, inde ad siciliam tyrrenum, ab hac cretam usque siculum, ab ea creticum.

  insulae per haec maria primae omnium pityussae graecis dictae a frutice pineo; nunc ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente. patent [xlvi], absunt ab dianio dcc stadia, totidem dianium per continentem a carthagine nova, tantundem a pityussis in altum baliares duae et sucronem versus colubraria. baliares funda bellicosas graeci gymnasias dixere. maior [c] p. est longitudine, circuitu vero [cccclxxv]. oppida habet civium romanorum palmam et pollentiam, latina guium et tucim, et foederatum bocchorum fuit. ab ea [xxx] distat minor, longitudine [xl], circuitu [cl]. civitates habet iamonem, saniseram, magonem. a maiore [xii] in altum abest capraria, insidiosa naufragiis, et e regione palmae urbis menariae ac tiquadra et parva Hannibalis. ebusi terra serpentes fugat, colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi ebusitanam terram inferentibus; graeci ophiussam dixere. nec cuniculos ebusus gignit, populantes baliarium messes.

  sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso, galliae autem ora in rhodani ostio metina, mox quae blascorum vocatur, et tres stoechades a vicinis massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt. nomina singulis prote, mese, quae et pomponiana vocatur, tertia hypaea, ab iis sturium, phoenice, phila, lero et lerina adversum antipolim, in qua berconi oppidi memoria.

  in ligustico mari est corsica, quam graeci cyrnon appellavere, sed tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum [cl], lata maiore ex parte [l], circuitu [cccxxv]. abest a vadis volaterranis [lxii], civitates habet xxxii et colonias marianam, a c. mario deductam, aleriam, a dictatore sulla. citra est oglasa, intra vero, et [lx] p. a corsica, planasia a specie dicta, aequalis freto ideoque navigiis fallax. amplior vrgo et capraria, quam graeci aegilion dixere, item igilium et dianium, quam artemisiam, ambae contra cosanum litus, et barpana, menaria, columbaria, venaria, ilva cum ferri metallis, circuitus [c], a populonio [x], a graecis aethalia dicta. ab ea planasia [xxviii]. ab iis ultra tiberina ostia in antiano astura, mox palmaria, sinonia, adversum formias pontiae. in puteolano autem sinu pandateria, prochyta, non ab aeneae nutrice, sed quia profusa ab aenaria erat, aenaria a statione navium aeneae, homero inarime dicta, pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere, sed a figlinis doliorum. inter pausilypum et neapolim megaris, mox a surrento [viii] distantes tiberi principis arce nobiles capreae circuitu xi m, leucothea extraque conspectum pelagus africum attingens sardinia, minus [viii] p. a corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quae cuniculariae appellantur, itemque phintonis et fossae, a quibus fretum ipsum taphros nominatur.

  sardinia ab oriente patens [clxxxviii] p., ab occidente [clxxv], a meridie [lxxvii], a septentrione [cxxv], circuitu [dlxv], abest ab africa caralitano promunturio [cc], a gadibus [30xii]30 l. habet et a gorditano promunturio duas insulas quae vocantur herculis, a sulcensi enosim, a caralitano ficariam. quidam haut procul ab ea et leberidas ponunt et callode et quam vocant heras lutra. celeberrimi in ea populorum ilienses, balari, corsi, oppidorum xviii sulcitani, valentini, neapolitani, bitienses, caralitani civium r. et norenses, colonia autem una, quae vocatur ad turrem libisonis. sardiniam ipsam timaeus sandaliotim appellavit ab effigie soleae, myrsilus ichnusam a similitudine vestigii. contra paestanum sinum leucosia est, a sirene ibi sepulta appellata, contra veliam pontia et isacia, utraeque uno nomine oenotrides, argumentum possessae ab oenotris italiae, contra vibonem parvae quae vocantur ithacesiae ab ulixis specula.

  verum ante omnes claritate sicilia, sicania thucydidi dicta, trinacria pluribus aut trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est agrippa, [dcxviii] p., quondam bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa, [xv] in longitudinem freto, in latitudinem autem m d p. iuxta columnam regiam. ab hoc dehiscendi argumento rhegium graeci nomen dedere oppido in margine italiae sito. in eo freto est scopulus scylla, item charybdis mare verticosum, ambae clarae saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium pelorum vocatur adversus scyllam vergens in italiam, pachynum in graeciam, [ccccxl] ab eo distante peloponneso, lilybaeum in africam [clxxx] intervallo a mercuri promunturio et a caralitano sardiniae [cxc]. inter se autem promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a peloro pachynum [clxxvi], inde lilybaeum [cc], unde pelorum [ccxlii], coloniae ibi v, urbes aut civitates lxiii. a peloro mare ionium ora spectante oppidum messana civium r., qui mamertini vocantur, promunturium drepanum, colonia tauromenium, quae antea naxos, flumen asines, mons aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu stadia viginti; favilla tauromenium et catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad maroneum et gemellos colles. scopuli tres cyclopum, portus vlixis, colonia catina, flumina symaethum, terias. intus laestrygoni campi. oppida leontini, megaris, amnis pantagies, colonia syracusae cum fonte arethusa, quamquam et temenitis et archidemia et magea et cyane et milichie fontes in syracusano potantur agro, portus naustathmus, flumen elorum, promunturium pachynum, a quo ... fronte siciliae flumen hyrminum, oppidum camarina, fluvius gelas, oppidum agragas, quod agrigentum nostri dixere, thermae colonia, amnes achates, mazara, hypsa, selinuus, oppidum lilybaeum, ab eo promunturium, drepana, mons eryx, oppida panhormum, soluus, himera cum fluvio, cephaloedis, haluntium, agathyrnum, tyndaris colonia, oppidum mylae et, unde coep
imus, pelorias. intus autem latinae condicionis centuripini, netini, segestani, stipendiarii assorini, aetnenses, agyrini, acestaei, acrenses, bidini, citarini, drepanitani, ergetini, echetlienses, erycini, entellini, egguini, gelani, galacteni, halaesini, hennenses, hyblenses, herbitenses, herbessenses, herbulenses, halicuenses, hadranitani, imacarenses, ichanenses, iaetenses, mutustratini, magellini, murgentini, mutycenses, menaini, naxi, noini, petrini, paropini, phintienses, semelitani, scherini, selinunti, symaethii, talarenses, tissienses, triocalini, tyracinenses. zanclaei messeniorum in siculo freto sunt.

  insulae in africam versae gaulos, melita a camarina [lxxxvii], a lilybaeo [cxiii], cossyra, hieronnesos, caene, galata, lopadusa, aethusa, quam alii aegusam scripserunt, bucinna et a solunte [lxxv] osteodes contraque paropinos vstica. citra vero siciliam ex adverso metauri amnis [xxv] ferme p. ab italia septem aeoliae appellatae, eaedem liparaeorum, hephaestiades a graecis, a nostris volcaniae, aeoliae, quod aeolus iliacis temporibus ibi regnavit. lipara cum civium romanorum oppido, dicta a liparo rege, qui successit aeolo, antea milogonis vel meligunis vocitata, abest [xxv] ab italia, ipsa circuitu paulo minor [v]. inter hanc et siciliam altera, antea therasia appellata, nunc hiera, quia sacra volcano est, colle in ea nocturnas evomente flammas. tertia strongyle, a lipara [vi] p. ad exortum solis vergens, in qua regnavit aeolus; quae a lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae traduntur; unde ventos aeolo paruisse existimatum. quarta didyme, minor quam lipara. quinta ericusa, sexta phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eademque minima euonymos. hactenus de primo europae sinu.

  a locris italiae frons incipit, magna graecia appellata, in tris sinus recedens ausonii maris, quoniam ausones tenuere primi. patet [lxxxvi], ut auctor est Varro; plerique [lxxv] fecere. in ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a locris sagra et vestigia oppidi caulonis, mustiae, consilinum castrum, cocynthum, quod esse longissimum italiae promunturium aliqui existimant. dein sinus et oppidum scolacium, scylaceum et scylletium atheniensibus, cum conderent, dictum, quem locum occurrens terinaeus sinus paeninsulam efficit, et in ea portus qui vocatur castra Hannibalis, nusquam angustiore italia: [xl] p. latitudo est; itaque dionysius maior intercisam eo loco adicere siciliae voluit. amnes ibi navigabiles carcinus, crotalus, semirus, arogas, thagines, oppidum intus petelia, mons clibanus, promunturium lacinium, cuius ante oram insula [x] a terra dioscoron, altera calypsus, quam ogygiam appellasse homerus existimatur, praeterea tyris, eranusa, meloessa. ipsum a caulone abesse [lxx] prodit agrippa.

  a lacinio promunturio secundus europae sinus incipit, magno ambitu flexus et acroceraunio epiri finitus promunturio, a quo abest [lxxv]. oppidum croto, amnis neaethus, oppidum thuri inter duos amnes crathim et sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter sirim et acirim heraclea, aliquando siris vocitata. flumina talandrum, casuentum, oppidum metapontum, quo tertia italiae regio finitur. mediterranei bruttiorum aprustani tantum; lucanorum autem atinates, bantini, eburini, grumentini, potentini, sontini, sirini, tergilani, vrsentini, volcentani, quibus numestrani iunguntur. praeterea interisse thebas lucanas cato auctor est, et pandosiam lucanorum urbem fuisse theopompus, in qua alexander epirotes occubuerit.

  conectitur secunda regio amplexa hirpinos, calabriam, apuliam, sallentinos, [ccl] sinu qui tarentinus appellatur ab oppido laconum - in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, abest [cxxxvi] a lacinio promunturio - , adversam ei calabriam in paeninsulam emittens. graeci messapiam a duce appellavere et ante peucetiam a peucetio oenotri fratre in sallentino agro. inter promunturia [c] intersunt. latitudo paeninsulae a tarento brundisium terreno itinere [xxxxv] patet multoque brevius a portu sasine. oppida per continentem a tarento vria, cui cognomen ob apulam messapiae, aletium, in ora vero senum, callipolis, quae nunc est anxa, [lxxv] a tarento. inde [xxxiii] promunturium quod acran iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit italia. ab eo basta oppidum et hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen ionii et hadriatici maris, qua in graeciam brevissimus transitus, ex adverso apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti [l] non amplius. hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum pyrrus epiri rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab hydrunte soletum desertum, dein fratuentium, portus tarentinus, statio miltopes, lupia, balesium, caelia, brundisium [l] p. ab hydrunte, in primis italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti longiore, excipiente illyrici urbe durrachio [ccxxv] traiectu. brundisio conterminus poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab illyriis xii populos genuere. poediculorum oppida rudiae, gnatia, barium, amnes iapyx a daedali filio rege, a quo et iapygia amita, pactius, aufidus ex hirpinis montibus canusium praefluens. hinc apulia dauniorum cognomine a duce diomedis socero, in qua oppidum salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, sipuntum, vria, amnis cerbalus, dauniorum finis, portus aggasus, promunturium montis gargani, a sallentino sive iapygio [ccxxxiiii] ambitu gargani, portus garnae, lacus pantanus, flumen portuosum fertor. teanum apulorum itemque larinum, cliternia, tifernus amnis. inde regio frentana. ita apulorum genera tria: teani a duce e grais; lucani subacti a calchante, quae nunc loca tenent atinates; dauniorum praeter supra dicta coloniae luceria, venusia, oppida canusium, arpi, aliquando argos hippium diomede condente, mox argyripa dictum. diomedes ibi delevit gentes monadorum dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, apinam et tricam. cetera intus in secunda regione hirpinorum colonia una beneventum auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata maleventum, aeculani, aquiloni, abellinates cognomine protropi, compsani, caudini, ligures qui cognominantur corneliani et qui baebiani, vescellani. ausculani, aletrini, abellinates cognominati marsi, atrani, aecani, alfellani, atinates, arpani, borcani, collatini, corinenses et nobiles clade romana cannenses, dirini, forentani, genusini, herdonienses, irini, larinates cognomine frentani, metinates ex gargano, mateolani, neretini, natini, rubustini, silvini, strapellini, turnantini, vibinates, venusini, vlurtini. - calabrorum mediterranei aezetini, apamestini, argetini, butuntinenses, deciani, grumbestini, norbanenses, palionenses, stulnini, tutini. - sallentinorum aletini, basterbini, neretini, vzentini, veretini.

  sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum italiae. in ora frentanorum a tiferno flumen trinium portuosum, oppida histonium, buca, hortona, aternus amnis. intus anxani cognomine frentani, carecini supernates et infernates, iuanenses. - marrucinorum teatini. - paelignorum corfinienses, superaequani, sulmonenses. - marsorum anxatini, antinates, fucentes, lucenses, marruvini. - albensium alba ad fucinum lacum. - aequiculanorum cliternini, carseolani. - vestinorum angulani, pennienses, peltuinates, quibus iunguntur aufinates cismontani. - samnitium, quos sabellos et graeci saunitas dixere, coloniae bovianum vetus et alterum cognomine vndecumanorum, aufidenates, aesernini, fagifulani, ficolenses, saepinates, tereventinates. - sabinorum amiternini, curenses, forum deci, forum novum, fidenates, interamnates, nursini, nomentani, reatini, trebulani qui cognominantur mutuesci et qui suffenates, tiburtes, tarinates. in hoc situ ex aequicolis interiere comini, tadiates, caedici, alfaterni. gellianus auctor est lacu fucino haustum marsorum oppidum archippe, conditum a marsya duce lydorum; item vidicinorum in piceno deletum a romanis valerianus. sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu sebini appellati, velinos accolunt lacus, roscidis collibus. nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis tiberim ex his petens, replet e monte fiscello avens iuxta vacunae nemora et reate in eosdem conditus. at ex alia parte anio, in monte trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere sublaqueo, defert in tiberim. in agro reatino cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra sabinos latium est, a latere picenum, a tergo vmbria, appennini iugis sabinos utrimque vallantibus.

  quinta regio piceni est, quondam uberrimae multitudinis. [ccclx] picentium in fidem p. r. venere. orti sunt a sabinis voto vere sacro. tenuere ab aterno amne, ubi nunc ager hadrianus et hadria colonia a mari [vi]. flumen vomanum, ager prae
tutianus palmensisque, item castrum novum, flumen batinum, truentum cum amne, quod solum liburnorum in italia relicum est, flumina albula, tessuinum, helvinum, quo finitur praetutiana regio et picentium incipit. cupra oppidum, castellum firmanorum et super id colonia asculum, piceni nobilissima intus, novana. in ora cluana, potentia, numana a siculis condita, ab iisdem colonia ancona, adposita promunturio cunero in ipso flectentis se orae cubito, a gargano [clxxxiii]. intus auximates, beregrani, cingulani, cuprenses cognomine montani, falerienses, pausulani, planinenses, ricinenses, septempedani, tolentinates, traienses, vrbesalvia pollentini.

  iungetur his sexta regio vmbriam conplexa agrumque gallicum citra ariminum. ab ancona gallica ora incipit togatae galliae cognomine. siculi et liburni plurima eius tractus tenuere, in primis palmensem, praetutianum hadrianumque agrum. vmbri eos expulere, hos etruria, hanc galli. vmbrorum gens antiquissima italiae existimatur, ut quos ombrios a graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent. trecenta eorum oppida tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen aesis, senagallia, metaurus fluvius, coloniae fanum fortunae, pisaurum cum amne et intus hispellum, tuder. de cetero amerini, attidiates, asisinates, arnates, aesinates, camertes, casuentillani, carsulani, dolates cognomine sallentini, fulginiates, foroflaminienenses, foroiulienses cognomine concupienses, forobrentani, forosempronienses, iguini, interamnates cognomine nartes, mevanates, mevaniolenses, matilicates, narnienses, quod oppidum nequinum antea vocitatum est, nucerini cognomine favonienses et camellani, ocriculani, ostrani, pitinates cognomine pisuertes et alii mergentini, plestini, sentinates, sarsinates, spoletini, suasani, sestinates, suillates, tadinates, trebiates, tuficani, tifernates cognomine tiberini et alii metaurenses, vesinicates, vrvinates cognomine metaurenses et alii hortenses, vettonenses, vindinates, visuentani. in hoc situ interiere feliginates et qui clusiolum tenuere supra interamnam et sarranates cum oppidis acerris quae vafriae cognominabantur, turocaelo quod vettiolum, item solinates, curiates, falinates, sapinates. interiere et arinates cum crinivolo et vsidicani et plangenses, paesinates, caelestini. ameriam supra scriptam cato ante persei bellum conditam annis dcccclxiii prodit.

 

‹ Prev