Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 286
tertius europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos thraciae edonus, gygemeros, meritus, melamphyllos. flumina in hebrum cadentia bargus, syrmus. macedoniae, thraciae, hellesponti longitudo est supra dicta; quidam [dccxx] faciunt. latitudo [ccclxxxiiii] est. aegaeo mari nomen dedit scopulus inter tenedum et chium verius quam insula, aex nomine a specie caprae, quae ita graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte antandrum navigantes ab achaia, dirum ac pestiferum. aegaei pars myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur macedoniam a geraesto petentibus haut procul euboeae carysto. romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, macedonicum quacumque macedoniam aut thraciam attingit, graeciense qua graeciam adluit. nam graeci et ionium dividunt in siculum ac creticum ab insulis, item icarium, quod est inter samum et myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus.
et maria quidem gentesque in tertio europae sinu ad hunc modum se habent; insulae autem ex adverso thesprotiae a buthroto [xii] p., eadem ab acrocerauniis [l], cum urbe eiusdem nominis corcyra liberae civitatis et oppido cassiope temploque cassi iovis, [xcvii] in longitudinem patens, homero dicta scheria et phaeacia, callimacho etiam drepane. circa eam aliquot, sed ad italiam vergens othronos, ad leucadiam paxos, subotae duae, [v] discretae a corcyra. nec procul ab iis ante corcyram ericusa, marathe, elaphusa, malthace, trachie, pythionia, ptychia, tarachie et a phalacro, corcyrae promunturio, scopulus in quem mutatam vlixis navem a simili specie fabula est. ante leucadiam autem et aetoliam permultae, quarum teleboides eaedemque taphiae ab incolis ante leucadiam appellantur taphias, carnos, oxia, prinoessa, ante aetoliam echinades aegialia, cotonis, thyatira, geoaris, dionysia, cyrnus, chalcis, pinara, nystrus. ante eas in alto cephallania, zacynthus, utraque libera, ithaca, dulichium, same, crocyle. a paxo cephallania, quondam melaena dicta, [x] p. abest, circuitu patet [xciii]. same diruta a romanis adhuc tamen oppida tria habet. inter hanc et achaiam cum oppido magnifica et fertilitate praecipua zacynthus, aliquando appellata hyrie, a cephallaniae meridiana parte [xxv] abest. mons elatus ibi nobilis; ipsa circuitu colligit [xxxvi]. ab ea ithaca [xv] distat, in qua mons neritus; tota vero circuitu patet [xxv]. ab ea araxum, peloponnesi promunturium, [xv]. ante hanc in alto asteris, prote, ante zacynthum [xxxv] in eurum ventum strophades duae, ab aliis plotae dictae, ante cephallaniam letoia, ante pylum iii sphagiae, totidem ante messenen oenussae. in asinaeo sinu tres thyrides, in laconico theganusa, cothon, cythera cum oppido, antea porphyris appellata. haec sita est a maleae promunturio [v] passuum, ancipiti propter angustias ibi navium ambitu. in argolico pityusa, arine, ephyre. contra hermionium agrum tricarenus, aperopia, colonis, aristera, contra troezenium calauria, [l] distans plateis, belbina, lasia, baucidias, contra epidaurum cecryphalos, pityonesos [vi] a continente. ab hac aegina liberae condicionis [xv], cuius [xviiii] praenavigatio est; eadem autem a piraeo atheniensium portu [xx] abest, ante oenone vocitata. spiraeo promunturio obiacent eleusa, adendros, craugiae duae, caeciae duae, selacosa; et a cenchreis aspis [vii] et in megarico sinu methurides [iiii], aegila autem [xv] a cythera, eademque a cretae phalasarna oppido [xxv].
ipsa creta, altero latere ad austrum, altero ad septentrionem versa, inter ortum occasumque porrigitur centum urbium clara fama. dosiades eam a crete nympha, hesperidis filia, anaximander a rege curetum, philistides mallotes et crates primum ae+riam dictam, deinde postea curetim; et macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimavere. latitudine nusquam [l] excedens et circa mediam sui partem maxime patens longitudine implet [cclxx], circuitu [dlxxxviiii], flectensque se in creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem promunturium samonium adversum rhodo, ad occidentem criu metopon cyrenas versus expellit. oppida eius insignia phalasarna, elaea, cisamon, pergamum, cydonea, minoium apteron, pantomatrium, amphimala, rhithymna, panhormum, cytaeum, apollonia, matium, heraclea, miletos, ampelos, hierapytna, lebena, hierapolis, et in mediterraneo gortyna, phaestum, gnosus, polyrrhenum, myrina, lycastos, rhamnus, lyctus, dium, asium, pyloros, rhytion, elatos, pherae, olopyxos, lasos, eleuthernae, therapnae, marathusa, tylisos; et aliorum circiter lx oppidorum memoria extat. montes cadistus, idaeus, dictynnaeus, corycus. ipsa abest promunturio suo, quod vocatur criu metopon, ut prodit agrippa, a cyrenarum promunturio phycunte [cxxv], item cadisto ... a malea peloponnesi [lxxx], a carpatho insula promunturio samonio [lx] in favonium ventum. haec inter eam et rhodum interiacet; reliquae circa eam ante peloponnesum duae corycoe, totidem mylae, et latere septentrionali dextra cretam habenti contra cydoneam leuce et duae budroe, contra matium dia, contra itanum promunturium onysia, leuce, contra hierapytnam chrysea, gaudos. eodem tractu ophiussa, butoa, ramnus circumvectisque criu metopon tres acusagorus appellatae. ante samonium promunturium phocoe, platiae, syrnides, naulochos, harmedon, zephyre.
at in hellade, etiamnum in aegaeo, lichades, scarphia, corese, phocasia conpluresque aliae ex adverso atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra eleusina clara salamis. ante eam psyttalia, a sunio vero helene [v] distans. dein ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere ceam, graeci et hydrusam, avolsam euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad boeotiam vergebant, eodem mari devoratis oppida habet reliqua iulida, carthaeam; intercidere coresus, poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis vestem auctor est Varro.
euboea, et ipsa avolsa boeotiae, tam modico interfluente euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, geraesto ad atticam vergente et ad hellespontum caphereo, insignis, a septentrione cenaeo, nusquam latitudinem ultra [xl] extendit, nusquam intra mm contrahit, sed in longitudinem universae boeotiae ab attica ad thessaliam usque praetenta in [cl], circuitu vero [ccclxv]. abest ab hellesponto parte capherei [ccxxv], urbibus quondam pyrrha, porthmo, neso, cerintho, oreo, dio, aedepso, oechalia, nunc chalcide, cuius ex adverso in continente aulis est, geraesto, eretria, carysto, oritano, artemisio, fonte arethusa, flumine lelanto aquisque calidis quae ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore carystio. antea vocitata est chalcodontis aut macris, ut dionysius et ephorus tradunt, ut aristides, macra, ut callidemus, chalcis aere ibi primum reperto, ut menaechmus, abantias, ut poetae vulgo, asopis.
extra eam in myrtoo multae, sed maxime inlustres glauconnesos et aegilia et a promunturio geraesto circa delum in orbem sitae, unde et nomen traxere, cyclades. prima earum andrus cum oppido abest a geraesto [x], a ceo [xxxviii]. ipsam myrsilus cauron, deinde antandron cognominatam tradit, callimachus lasiam, alii nonagriam, hydrusam, epagrim; patet circuitu [lxxxxiii]. ab eadem andro passus mille et a delo [xv] tenos cum oppido in [xv] porrecta, quam propter aquarum abundantiam aristoteles hydrusam appellatam ait, aliqui ophiusam. ceterae myconus cum monte dimasto a delo [xv], siphnus, ante meropia et acis appellata, circuitu [xxviii], seriphus [xv] prepesinthus, cythnos ipsaque longe clarissima et cycladum media ac templo apollinis et mercatu celebrata delos, quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; mucianus prodidit bis concussam. hanc aristoteles ita appellatam tradit, quoniam repente apparuerit enata, aglaosthenes cynthiam, alii ortygiam, asteriam, lagiam, chlamydiam, cynethum, pyrpylen igne ibi primum reperto. cingitur [v] passuum, adsurgit cynthio monte. proxima ei rhene, quam anticlides celadusam vocat, item artemiten, celadinen. syros, quam circuitu patere [xx] prodiderunt veteres, mucianus [clx], olearos, paros cum oppido, ab delo [xxxviii], marmore nobilis, quam primo platean, postea minoida vocarunt. ab ea [vii] d naxus, a delo [xviii], cum oppido, quam strongylen, deinde dian, mox dionysiada a vinearum fertilitate, alii siciliam minorem aut callipolim appellarunt. patet circuitu [lxxv] p. dimidioque maior est quam parus.
et hactenus quidem cycladas servant, ceteras quae secuntur sporadas. sunt autem helene, phacusa, nicasia, schinusa, pholegandros et a naxo [xxxviii] p. icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata doliche et macris et ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali deli [l] eademque a samo [xxxv], inter euboeam et andrum [x] passuum freto, ab ea geraestum [cxii] d passuum. nec deinde servari potest ordo; acerva
tim ergo ponentur reliquae. scyros, ios a naxo [xviii], homeri sepulchro veneranda, longitudine [xxii], antea phoenice appellata, odia, oletandros. gyara cum oppido, circuitu [xv] p., abest ab andro [lxii], ab ea syrnos [lxxx], cynethus, telos unguento nobilis, a callimacho agathusa appellata, donusa, patmus circuitu [xxx], corassiae, lebinthus, gyrus, cinara, sicinus quae antea oenoe, heraclia quae onus, casos quae astrabe, cimolos quae echinusa, melos cum oppido, quam aristides mimblida appellat, aristoteles zephyriam, callimachus mimallida, heraclides siphin et acytan; haec insularum rotundissima est. buporthmos, machia, hypere, quondam patage, ut alii, platage, nunc amorgos, polyaegas, sapyle, thera, cum primum emersit, calliste dicta. ex ea avolsa postea therasia, atque inter duas enata mox automate, eadem hiera, et in nostro aevo thia iuxta easdem enata. distat ios a thera [xxv] p. secuntur lea, ascania, anaphe, hippuris. astypalaea, liberae civitatis, circuitus [lxxxviii], abest a cadisto cretae [cxxv], ab ea platea [lx], unde caminia [xxxviii], azibintha, lamse, atragia, pharmacusa, thetaedia, chalcia, calymna, in qua oppidum, coos, eulimna, a qua carpathum, quae nomen carpathio mari dedit, [xxv]. inde rhodum africo vento [l], a carpatho casum [vii], a caso samonium, cretae promunturium, [xxx]. in euripo autem euboico primo fere introitu petaliae iiii insulae et in exitu atalante. cyclades et sporades ab oriente litoribus icariis asiae, ab occidente myrtois atticae, a septentrione aegaeo mari, a meridie cretico et carpathio inclusae per [dcc] in longitudinem et per [cc] in latitudinem iacent.
pagasicus sinus ante se habet euthiam, cicynethum, scyrum supra dictam, sed cycladum et sporadum extimam, gerontiam, scandiram, thermaeus iresiam, solymniam, eudemiam, neam, quae minervae sacra est, athos ante se iiii, peparethum cum oppido, quondam euoenon dictam, novem milia, sciathum [xv], imbrum cum oppido [lxxxviii]. eadem abest a mastusia cherronesi [xxii] p., ipsa circuitur [lxii] d; perfunditur amne ilisso. ab ea lemnos [xxii], quae ab atho [lxxxvii]; circuitu patet [cxv] d p., oppida habet hephaestiam et myrinam, in cuius forum solstitio athos eiaculatur umbram. ab ea thasos libera [vi] p., olim ae+ria vel aethria dicta. inde abdera continentis [xxii], athos [lxii] d, tantundem insula samothrace libera ante hebrum, ab imbro [xxxii], a lemno [xxii] d p., a thraciae ora [xxxviii]; circuitur [xxxv], attollitur monte saoce [x] p. altitudinis, vel inportuosissima omnium. callimachus eam antiquo nomine dardaniam vocat. inter cherronesum et samothracen, utrimque fere [xv], halonesos, ultra gethone, lamponia, alopeconnesus haud procul a coelo, cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inveniri potuere nomina: avesticos, sarnos, cissyros, charbrusa, calathusa, scyllia, dialeon, dictaea, melanthia, dracanon, arconesos, diethusa, ascapos, capheris, mesate, aeantion, pateronnesos, pateria, calathe, neriphus, pelendos.
quartus e magnis europae sinus ab hellesponto incipiens maeotis ostio finitur. sed totius ponti forma breviter conplectenda est, ut facilius partes noscantur. vastum mare, praeiacens asiae et ab europa porrecto cherronesi litore expulsum, angusto meatu inrumpit in terras, vii stadiorum, ut dictum est, intervallo europam auferens asiae. primas angustias hellespontum vocant; hac xerxes persarum rex constrato in navibus ponte duxit exercitum. porrigitur deinde tenuis euripus [lxxxvi] spatio ad priapum urbem asiae, qua magnus alexander transcendit. inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit. laxitas propontis appellatur, angustiae thracius bosporus, latitudine quingentorum passuum, qua darius pater xerxis copias ponte transvexit. tota ab hellesponto longitudo [ccxxxix]. dein vastum mare pontus euxinus, qui quondam axenus, longe refugientes occupat terras magnoque litorum flexu retro curvatus in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut sit plane arcus scythici forma. medio flexu iungitur ostio maeotii lacus. cimmerius bosporus id os vocatur, [ii] quingentorum passuum latitudine. at inter duos bosporos thracium et cimmerium derecto cursu, ut auctor est polybius, [d] intersunt. circuitus vero totius ponti viciens semel l, ut auctor est Varro et fere veteres. nepos cornelius [cccl] adicit, artemidorus vicies novies decem novem milia facit, agrippa [30xxv]30 [xl], mucianus [30xxiiii]30 [xxv]. simili modo de europae latere mensuram alii [30xiiii]30 [lxxviiii] determinavere, alii [30xi]30. M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio ponti apolloniam [clxxxvii] d p., callatim tantundem, ad ostium histri [cxxv], ad borysthenem [ccl], cherronesum heracleotarum oppidum [ccclxxv] p., ad panticapaeum, quod aliqui bosporum vocant, extremum in europae ora, [ccxii] d, quae summa efficit [30xiii]30 [xxxvii] d. agrippa a byzantio ad flumen histrum [dlx], inde panticapaeum [dcxxxviii]. lacus ipse maeotis, tanain amnem ex ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter europam asiamque finem, [30xiiii]30 [vi] circuitu patere traditur, ab aliis [30xi]30 [xxv]. ab ostio eius ad tanais ostium derecto cursu [cclxxv] esse constat. accolae sinus eius in mentione thraciae dicti sunt histropolin usque. inde ostia histri.
ortus hic in germania iugis montis abnouae ex adverso raurici galliae oppidi, multis ultra alpes milibus ac per innumeras lapsus gentes danuvi nomine, inmenso aquarum auctu et unde primum illyricum adluit hister appellatus, lx amnibus receptis, medio ferme eorum numero navigabili, in pontum vastis sex fluminibus evolvitur. primum ostium peuces, mox ipsa peuce insula, in qua proximus alveus appellatus [xix] p. magna palude sorbetur. ex eodem alveo et super histropolim lacus gignitur [lxiii] passuum ambitu; halmyrin vocant. secundum ostium naracustoma appellatur, tertium calon stoma iuxta insulam sarmaticam, quartum pseudostomon et insula conopon diabasis, postea borion stoma et psilon stoma. singula autem ora sunt tanta, ut prodatur in [xl] passuum longitudinis vinci mare dulcemque intellegi haustum.
ab eo in plenum quidem omnes scytharum sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias getae, daci romanis dicti, alias sarmatae, graecis sauromatae, eorumque hamaxobii aut aorsi, alias scythae degeneres et a servis orti aut trogodytae, mox alani et rhoxolani; superiora autem inter danuvium et hercynium saltum usque ad pannonica hiberna carnunti germanorumque ibi confinium, campos et plana iazyges sarmatae, montes vero et saltus pulsi ab iis daci ad pathissum amnem, a maro, sive duria est a suebis regnoque vanniano dirimens eos, aversa basternae tenent aliique inde germani. agrippa totum eum tractum ab histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus [cccc] in latitudinem, ad flumen vistlam a desertis sarmatiae prodidit. scytharum nomen usquequaque transiit in sarmatas atque germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt.
verum ab histro oppida cremniscoe, aepolium, montes macrocremni, clarus amnis tyra, oppido nomen inponens ubi antea ophiusa dicebatur. in eodem insulam spatiosam incolunt tyragetae; abest a pseudostomo histri ostio [cxxx]. mox axiacae cognomines flumini, ultra quos crobyzi, flumen rhode, sinus saggarius, portus ordesos et a tyra [cxx] flumen borysthenes lacusque et gens eodem nomine et oppidum ab mari recedens [xv] passuum, olbiopolis et miletopolis antiquis nominibus. rursus litore portus achaeorum, insula achillis, tumulo eius viri clara, et ab ea [cxxv] passuum paeninsula ad formam gladii in transversum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata dromos achilleos, cuius longitudinem [lxxx] tradidit agrippa. totum eum tractum tenent sardi scythae et siraci. inde silvestris regio hylaeum mare, quo adluitur, cognominavit; enoecadioe vocantur incolae. ultra panticapes amnis, qui nomadas et georgos disterminat, mox acesinus. quidam panticapen confluere intra olbiam cum borysthene tradunt, diligentiores hypanim, tanto errore eorum, qui illum in asiae parte prodidere.
mare subit magno recessu, donec [v] passuum intervallo absit a maeotide, vasta ambiens spatia multasque gentes. sinus carcinites appellatur. flumen pacyris; oppida navarum, carcine. a tergo lacus buces, fossa emissus in mare. ipse buces a coreto, maeoti lacus sinu, petroso discluditur dorso. recipit amnes bucem, gerrhum. hypanim, ex diverso venientes tractu. nam gerrhus basilidas et nomadas separat, hypanis per nomadas et hylaeos fluit, manu facto alveo in bucen, naturali in coretum. regio scythiae sindica nominatur.
sed a carcinite taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei xxiii; vi oppida orgocini, characeni, assyrani, stactari, acisalitae, ca
liordi. iugum ipsum scythotauri tenent; cluduntur ab occidente cherroneso nea, ab ortu scythis satarcis. in ora a carcine oppida taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox heraclea cherronesus, libertate a romanis donatum; megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis graeciae moribus, [v] passuum ambiente muro. inde parthenium promunturium, taurorum civitas placia, symbolum portus, promunturium criu metopon adversum carambico asiae promunturio, per medium euxinum procurrens [clxx] intervallo, quae maxime ratio scythici arcus formam efficit. ab eo taurorum portus multi et lacus. oppidum theodosia a criu metopo [cxxv] p., a cherroneso vero [clxv]. ultra fuere oppida cytae, zephyrium, acrae, nymphaeum, dia. restat longe validissimum in ipso bospori introitu panticapaeum milesiorum, a theodosia [lxxxvii] d p., a cimmerio vero oppido trans fretum sito mm d, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo asiam ab europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. bospori cimmerii longitudo [xii] d passuum. oppida habet hermisium, myrmecium et intus insulam alopecen. per maeotim autem ab extremo isthmo, qui locus taphrae vocatur, ad os bospori [cclx] longitudo colligit.
a taphris per continentem introrsus tenent auchetae, apud quos hypanis oritur, neuroe, apud quos borysthenes, geloni, thyssagetae, budini, basilidae et caeruleo capillo agathyrsi. super eos nomades, deinde anthropophagi, a buce vero super maeotim sauromatae et essedones. at per oram ad tanain usque maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum arimaspi. mox ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque aquilonis conceptaculis.
pone eos montes ultraque aquilonem gens felix, si credimus, quos hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce et una die solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam eos in prima parte asiae litorum posuere, non in europa, quia sunt ibi similitudine et situs attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos delum mittere apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita delum usque. mox et hoc ipsum exolevit. sarmatiae, scythiae, tauricae omnisque a borysthene amne tractus longitudo [dcccclxxx], latitudo [dccxvi] a m. agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.