Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 298
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 298

by Pliny the Elder


  verum ad decus imperii romani, non solum ad viri unius, pertinet victoriarum pompei magni titulos omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non modo alexandri magni rerum fulgore, sed etiam herculis prope ac liberi patris. igitur sicilia recuperata, unde primum sullanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est, africa vero tota subacta et in dicionem redacta magnique nomine in spolium inde capto, eques romanus, id quod antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis occasum transgressus, excitatis in pyrenaeo tropaeis, oppida dccclxxvi ab alpibus ad fines hispaniae ulterioris in dicionem redacta victoriae suae adscripsit et maiore animo sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa conciebat, extincto iterum triumphales currus eques r. induxit, totiens imperator ante quam miles. postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris certaminibus vincentium - neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant - , hos ergo honores urbi tribuit in delubro minervae, quod ex manubiis dicabat:

  hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero, quem duxit a. d. iii kal. oct. m. pisone m. messala cos., praefatio haec fuit:

  “cvm oram maritimam praedonibvs liberasset et imperivm maris popvlo romano restitvisset ex asia ponto armenia paphlagonia cappadocia cilicia syria scythis ivdaeis albanis hiberia insvla creta basternis et svper haec de rege mithridate atqve tigrane trivmphavit”.

  summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in contione dixit, cum de rebus suis disseret) asiam ultimam provinciarum accepisse eandemque mediam patriae reddidisse. si quis e contrario simili modo velit percensere caesaris res, qui maior illo apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret, quod infinitum esse conveniet.

  ceteris virtutum generibus varie et multi fuere praestantes. cato primus porciae gentis tres summas in homine res praestitisse existimatur, ut esset optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi omnia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in scipione aemiliano videntur, dempto praeterea plurimorum odio, quo cato laboravit. itaque sit proprium catonis quater et quadragiens causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum.

  fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. q. ennius t. caecilium teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. l. siccius dentatus, qui tribunus plebei fuit sp. tarpeio a. aternio cos. haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo. idem spolia cepit xxxiiii, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis clx, coronis xxvi, in iis civicis xiiii, aureis octo, muralibus, tribus, obsidionali una, fisco aeris, x captivis et viginti simul bubus, imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno ex ducibus t. romilio ex consulatu ad populum convicto male imperatae rei militaris.

  haut minora forent capitolini decora, ni perdidisset illa exitu vitae. ante decem et septem annos bina ceperat spolia. primus omnium eques muralem acceperat coronam, sex civicas, xxxvii dona, xxiii cicatrices adverso corpore exceperat, p. servilium magistrum equitum servaverat, ipse vulneratus umerum, femur. super omnia capitolium summamque rem in eo solus a gallis servaverat, si non regno suo servasset.

  verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. m. sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendiis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus, plurimis postea stipendiis debilis miles. bis ab Hannibale captus - neque enim cum quolibet hoste res fuit - , bis vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. sinistra manu sola quater pugnavit, uno die duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus cremonam obsidione exemit, placentiam tutatus est, duodena castra hostium in gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur a collegis ut debilis, quos hic coronarum acervos constructurus hoste mutato! etenim plurimum refert, in quae cuiusque virtus tempora inciderit. quas trebia ticinusve aut trasimennus civicas dedere quae cannis corona merita, unde fugisse virtutis summum opus fuit ceteri profecto victores hominum fuere, sergius vicit etiam fortunam.

  ingeniorum gloriae quis possit agere dilectum per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque varietatem, nisi forte homero vate graeco nullum felicius extitisse convenit, sive operis forma sive materie aestimetur itaque alexander magnus - etenim insignibus iudiciis optime citraque invidiam tam superba censura peragetur - inter spolia darii persarum regis unguentorum scrinio capto, quod erat auro, margaritis gemmisque pretiosum, varios eius usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti bellatorem et militia sordidum: “immo hercule,” inquit, “librorum homeri custodiae detur,” ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime diviti opere servaretur. idem pindari vatis familiae penatibusque iussit parci, cum thebas raperet, aristotelis philosophi patriam suam credidit tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit. archilochi poetae interfectores apollo arguit delphis. sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire liber pater iussit, obsidentibus moenia lacedaemoniis, lysandro eorum rege in quiete saepius admonito ut pateretur humari delicias suas. requisivit rex, qui supremum diem athenis obissent, nec difficulter ex his quem deus significasset intellexit pacemque funeri dedit.

  platoni sapientiae antistiti dionysius tyrannus, alias saevitiae superbiaeque natus, vittatam navem misit obviam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. viginti talentis unam orationem isocrates vendidit. aeschines atheniensis summus orator, cum accusationem, qua fuerat usus, rhodiis legisset, legit et defensionem demosthenis, qua in illud pulsus fuerat exilium, mirantibusque tum magis fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem audivissent, calamitate testis ingens factus inimici. thucydiden imperatorem athenienses in exilium egere, rerum conditorem revocavere, eloquentiam mirati cuius virtutem damnaverant. magnum et menandro in comico socco testimonium regum aegypti et macedoniae contigit classe et per legatos petito, maius ex ipso, regiae fortunae praelata litterarum conscientia.

  perhibuere et romani proceres etiam exteris testimonia. cn. pompeius confecto mithridatico bello intraturus posidonii sapientiae professione clari domum forem percuti de more a lictore vetuit et fasces litterarum ianuae summisit is cui se oriens occidensque summiserat. cato censorius in illa nobili trium sapientiae procerum ab athenis legatione audito carneade quam primum legatos eos censuit dimittendos, quoniam illo viro argumentante quid veri esset haut facile discerni posset. quanta morum commutatio! ille semper alioquin universos ex italia pellendos censuit graecos, at pronepos eius uticensis cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex cypria legatione deportavit, eandemque linguam ex duobus catonibus in illo abegisse, in hoc importasse memorabile est.

  sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior africanus q. ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus carmina vergili cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca, quae prima in orbe ab asinio pollione ex manubiis publicata romae est, unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem magnus pompeius piratico ex bello navalem dedit. innumerabilia deinde sunt exempla romana, si persequi libeat, cum plures una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, m. tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem quo potius quam universi populi illius gentium amplissimi testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus; te suadente roscio theatralis auctori legi
s ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum catilina fugit ingenium; tu m. antonium proscripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii romani terminos in tantum promovisse quam imperii.

  reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales: sapientia ob id cati, corculi apud romanos cognominati, apud graecos socrates, oraculo apollinis pythii praelatus cunctis. rursus mortales oraculorum societatem dedere chiloni lacedaemonio tria praecepta eius delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: “nosse se quemque,” et “nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam.” quin et funus eius, cum victore filio olympiae expirasset gaudio, tota graecia prosecuta est.

  divinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in sibylla fuit, ex viris in melampode apud graecos, apud romanos in marcio.

  vir optimus semel a condito aevo iudicatus est scipio nasica ab iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. in summa ei in patria mori non licuit, non hercule magis quam extra vincula illi sapientissimo ab apolline iudicato socrati.

  pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est sulpicia paterculi filia, uxor fulvi flacci, electa ex centum praeceptis quae simulacrum veneris ex sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento claudia inducta romam deum matre.

  pietatis exempla infinita quidem toto orbe extitere, sed romae unum, cui comparari cuncta non possint. humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam. quo miraculo matris salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus deae, c. quinctio m’. acilio cos. templo pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc marcelli theatrum est. gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto: “immo vero,” inquit, “meum necate, cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest.” hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. m. lepidus appuleiae uxoris caritate post repudium obiit. p. rutilius morbo levi impeditus nuntiata fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. p. catienus philotimus patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.

  variarum artium scientia innumerabiles enituere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: astrologia berosus, cui ob divinas praedictiones athenienses publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; grammatica apollodorus, cui amphictyones graeciae honorem habuere; hippocrates medicina, qui venientem ab illyriis pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos herculi decrevit graecia. eandem scientiam in cleombroto ceo ptolemaeus rex megalensibus sacris donavit centum talentis servato antiocho rege. magna et critobulo fama est extracta philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem asclepiadi prusiensi condita nova secta, spretis legatis et pollicitationibus mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur, relato e funere homine et conservato, sed maxime sponsione facta cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus ullo modo fuisset ipse. et vicit suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus.

  grande et archimedi geometricae ac machinalis scientiae testimonium m. marcelli contigit interdicto, cum syracusae caperentur, ne violaretur unus, nisi fefellisset imperium militaris inprudentia. laudatus est et chersiphron gnosius aede ephesi dianae admirabili fabricata, philon athenis armamentario cd navium, ctesibius pneumatica ratione et hydraulicis organis repertis, dinochares metatus alexandro condente in aegypto alexandriam. idem hic imperator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret, quam pyrgoteles scalperet, quam lysippus ex aere duceret. quae artes pluribus inclaruere exemplis. aristidis thebani pictoris unam tabulam centum talentis rex attalus licitus est, octoginta emit duas caesar dictator, mediam et aiacem timomachi, in templo veneris genetricis dicaturus. candaules rex bularchi picturam magnetum exitii, haut mediocris spati, rependit auro. rhodum non incendit rex demetrius expugnator cognominatus, ne tabulam protogenis cremaret a parte ea muri locatam. Praxiteles marmore nobilitatus est cnidiaque venere praecipue vesano amore cuiusdam iuvenis insigni et Nicomedis aestimatione regis grandi cnidiorum aere alieno permutare eam conati. Phidiae iuppiter olympius cotidie testimonium perhibet, mentori capitolinus et diana ephesia, quibus fuere consecrata artis eius vasa.

  pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticae artis, daphnin attio pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis iii [dcc] licente. excessere hoc in nostro aevo, nec modice, histriones, sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores roscius histrio iii [d] annua meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat armeniaci belli paulo ante propter tiridaten gesti dispensatorem, quem nero iii [30cxxx]30 manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam hercules quam libidinis, non formae, paezontem e spadonibus seiani iii [30d]30 mercante clutorio prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.

  gentium in toto orbe praestantissima una omnium virtute haud dubie romana extitit. felicitas cui praecipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determinet. si verum facere iudicium volumus ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit utinamque falsum hoc et non ut a vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius de alio iudicat dies et tantum supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec laetitia ulla minimo maerore pensanda heu vana et inprudens diligentia! numerus dierum conparatur, ubi quaeritur pondus!

  una feminarum in omni aevo lampido lacedaemonia reperitur, quae regis filia, regis uxor, regis mater fuerit, una berenice, quae filia, soror, mater olympionicarum; una familia curionum, in qua tres continua serie oratores extiterint, una fabiorum, in qua tres continui principes senatus, m. fabius ambustus, fabius rullianus filius, q. fabius gurges nepos.

  cetera exempla fortunae variantis innumera sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis servavit proscriptum a sulla m. fidustium senatorem annis xxxvi, sed iterum proscriptura. superstes sullae vixit, sed usque ad antonium, constatque nulla alia de causa ab eo proscriptum quam quia proscriptus fuisset. triumphare p. ventidium de parthis voluit quidem solum, sed eundem in triumpho asculano cn. pompei duxit puerum, quamquam masurius auctor est bis in triumpho ductum, cicero mulionem castrensis furnariae fuisse, plurimi iuventam inopem in caliga militari tolerasse. fuit et balbus cornelius maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum iudice in consilium misso, primus externorum atque etiam in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores latio quoque negaverint. est et l. fulvius inter insignia exempla, tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum transisset, exornatus confestim a populo romano, qui solus eodem anno, quo fuerat hostis, romae triumphavit ex iis quorum consul fuerat. unus hominum ad hoc aevi felicis sibi cognomen adseruit l. sulla, civili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatus. et quibus felicitati
s inductus argumentis quod proscribere tot milia civium ac trucidare potuisset o prava interpretatio et futuro tempore infelix! non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur hodie, cum sullam nemo non oderit age, non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente quod ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria victam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus est quod capitolium non dedicavisset.

  q. metellus in ea oratione, quam habuit supremis laudibus patris sui l. metelli pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, xv viri agris dandis, qui plurimos elephantos ex primo punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum: voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec contigisse ei nec ulli alii post romam conditam. longum est refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siquidem is metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis incendio, cum palladium raperet ex aede vestae, memorabili causa, sed eventu misero. quo fit ut infelix quidem dici non debeat, felix tamen non possit. tribuit ei populus romanus quod nulli alii ab condito aevo, ut, quotiens in senatum iret, curru veheretur ad curiam: magnum ei et sublime, sed pro oculis datum.

  huius quoque q. metelli, qui illa de patre dixit, filius inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter honores amplissimos cognomenque macedonici a quattuor filiis inlatus rogo, uno praetorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis contigere. in ipso tamen flore dignationis suae ab c. atinio labeone, cui cognomen fuit macerioni, tribuno plebis, quem e senatu censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo foro et capitolio ad tarpeium raptus, ut praecipitaretur, convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tamquam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi ius non esset, virtutis suae opera et censurae periturus, aegre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mortis revocatus alieno beneficio postea vixit, bonis inde etiam consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium reste intortarum, expressi per aures sanguinis poenam exactam esse. equidem et africani sequentis inimicum fuisse inter calamitates duxerim, ipso teste macedonico, siquidem dixit: “ite filii, celebrate exequias, numquam civis maioris funus videbitis.” et hoc dicebat iam baliaricis, diadematis, iam macedonicus ipse. verum ut illa sola iniuria aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec africani saltem, perire quos hostes vicisse tanti fuit aut quos non honores currusque illa sua violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto - etenim sola haec morandi ratio fuerat - , tracto in capitolium idem, in quod triumphans ipse deorum exuviis ne captivos quidem sic traxerat maius hoc scelus felicitate consecuta factum est, periclitato macedonico vel funus tantum tale perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rupit, nedum tanta. quod superest, nescio morum gloriae an indignationis dolori accedat, inter tot metellos tam sceleratam c. atini audaciam semper fuisse inultam.

 

‹ Prev