Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 299
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 299

by Pliny the Elder


  in Divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupet, si diligenter aestimentur cuncta, magna sortis humanae reperiantur volumina: repulsa in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem eius praelatus lepidus, proscriptionis invidia ob collegium in triumviratu pessimorum civium, nec aequa saltem portione, sed praegravi antonio, philippensi proelio morbi, fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur agrippa ac maecenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in navali fuga urguente hostium manu preces proculeio mortis admotae, cura perusinae contentionis, sollicitudo martis actiaci, pannonicis bellis ruina e turri, tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta marcelli vota, pudenda agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, incusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristis, adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, contumeliosus privigni neronis secessus, aliud in nepte adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio illyrici, servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia urbis, fames italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta; iuxta haec variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio postumi agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem, inde suspicio in fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis sui filio excessit.

  subeunt in hac reputatione delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo sunt haec: “pedium felicissimum, qui pro patria proxime occubuisset;” iterum a gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: “aglaum psophidium esse feliciorem.” senior hic in angustissimo arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat, numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere manifestum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.

  consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussu et iovis deorum summi adstipulatu euthymus pycta, semper olympiae victor et semel victus. patria ei locri in italia; ibi imaginem eius et olympiae alteram eodem die tactam fulmine callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.

  de spatio atque longinquitate vitae hominum non locorum modo situs, verum et tempora ac sua cuique sors nascendi incertum fecere. hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum aevo praeferens, cornici novem nostras attribuit aetates, quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua fabulosius in phoenice ac nymphis. anacreon poeta arganthonio tartesiorum regi cl tribuit annos, cinyrae cypriorum decem annis amplius, aegimio cc, theopompus epimenidi gnosio clvii; hellanicus quosdam in aetolia epiorum gentis ducenos explere, cui adstipulatur damastes memorans pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque etiam ccc vixisse, ephorus arcadum reges tricenis annis, alexander cornelius dandonem quendam in illyrico d vixisse, xenophon in periplo lutmiorum insulae regem dc atque, ut parce mentitus, filium eius dccc. quae omnia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus, sicut arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam lunae senio, ut aegyptii. itaque apud eos et singula milia annorum vixisse produntur. sed ut ad confessa transeamus, arganthonium gaditanum lxxx annis regnasse prope certum est; putant quadragensimo coepisse. masinissam lx annis regnasse indubitatum est, gorgian siculum cviii vixisse. q. fabius maximus lxiii annis augur fuit. m. perpenna et nuper l. volusius saturninus omnium, quos in consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. perpenna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos lxxxxviii. qua in re et illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, cum flaccus et albinus censores lustrum condidere, usque ad proximos censores, ab anno urbis dlxxviiii. m. valerius corvinus centum annos inplevit, cuius inter primum et sextum consulatum xlvi anni fuere. idem sella curuli semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius vitae spatia metellus pontifex.

  et ex feminis livia rutili lxxxxvii annos excessit, statilia claudio principe ex nobili domo lxxxxviiii, terentia ciceronis ciii, clodia ofili cxv, haec quidem etiam enixa quindeciens. lucceia mima c annis in scaena pronuntiavit. galeria copiola emboliaria reducta est in scaenam c. poppaeo q. sulpicio cos. ludis pro salute Divi Augusti votivis annum ciiii agens; producta fuerat tirocinio a m. pomponio aedile plebis c. mario cn. carbone cos. ante annos xci, a magno pompeio magni theatri dedicatione anus pro miraculo reducta. sammullam quoque cx annis vixisse auctor est pedianus asconius. minus miror stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque saecularibus ludis saltivisse, Divi Augusti et quos claudius caesar consulatu suo quarto fecit, quando lxiii non amplius anni interfuere, quamquam et postea diu vixit. in tmoli montis cacumine, quod vocant tempsin, cl annis vivere mucianus auctor est, totidem annorum censum claudi caesaris censura t. fullonium bononiensem, idque collatis censibus, quos ante detulerat, vitaeque argumentis - etenim curae principi id erat - verum apparuit.

  poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. epigenes cxii annos inpleri negavit posse, berosus excedi cxvi. durat et ea ratio, quam petosiris ac necepsos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in italiae tractu cxxiiii annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam lxxxx partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. aesculapi rursus secta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae dierum, ut vii atque xv, quae nocte ac die observantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis liiii annum excedentibus.

  primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadriennium imperatores caesares vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria excutienda; mediae tantum partis inter appenninum padumque ponemus exempla: cxx annos parmae tres edidere, brixilli unus, cxxv parmae duo, cxxx placentiae unus, faventiae una mulier, cxxxv bononiae l. terentius m. filius, arimini vero m. aponius cxl, tertulla cxxxvii. citra placentiam in collibus oppidum est veleiatium, in quo cx annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, unus cxl, m. mucius m. filius galeria felix. ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione italiae octava centenum annorum censi sunt homines liiii, centenum denum homines xiiii, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres.

  alia mortalitatis inconstantia: homerus eadem nocte natos hectorem et polydamanta tradidit, tam diversae sortis viros. c. mario cn. carbone iii cos. a. d. v kal. iunias m. caelius rufus et c. licinius calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, reges et inopes.

  p. cornelius rufus, qui consul cum m’. curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso pheraeus iason deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. q. fabius maximus consul apud flumen isaram proelio commisso adversus allobrogum arvernorumque gentes a. d. vi idus augustas, [cxxx] perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent,
praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum xenophili musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. at hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori. morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere; aliis pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses. iam signa letalia in furoris morbo risum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum, praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu, quaeque alia hippocrati principi medicinae observata sunt. et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt, quippe cum censorius cato ad filium de validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam praematurae mortis esse signum. morborum vero tam infinita est multitudo, ut pherecydes syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit. quibusdam perpetua febris est, sicut c. maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. antipater sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.

  aviola consularis in rogo revixit et, quoniam subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus est. similis causa in l. lamia praetorio viro traditur. nam c. aelium tuberonem praetura functum a rogo relatum messala rufus et plerique tradunt. haec est condicio mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur, uti de homine ne morti quidem debeat credi. reperimus inter exempla hermotimi clazomenii animam relicto corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnuntiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui cantharidae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint; aristeae etiam visam evolantem ex ore in proconneso corvi effigie, magna quae sequitur hanc fabulositate. quam equidem et in gnosio epimenide simili modo accipio, puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae si corrigatur, spiritus restituitur, huc pertinet nobile illud apud graecos volumen heraclidis septem diebus feminae exanimis ad vitam revocatae. Varro quoque auctor est xxviro se agros dividente capuae quendam, qui efferretur foro, domum remeasse pedibus. hoc idem aquini accidisse. romae quoque corfidium, materterae suae maritum, funere locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum. adicit miracula, quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus equestris ordinis corfidiis maiori accidisse ut videretur expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri institisse; interim eum, qui videbatur exstinctus, plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se venisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. hoc eo narrante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum illum, et aurum ubi dixerat repertum est. plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello siculo gabienus caesaris classium fortissimus, captus a sexto pompeio, iussu eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto die. deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit uti pompeius ad se veniret aut aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum habere quae nuntiaret. misit plures pompeius ex amicis, quibus gabienus dixit inferis dis placere pompei causas et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit. post sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae opera, non prodigia, consectamur.

  in primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinae - hoc est summa vitae felicitas - , quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere praeter chilonem, de quo diximus, sophocles et dionysius siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione stilponis dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris caesaris pater - hic pisis exanimatus est, ille romae - , q. fabius maximus in consulatu suo pridie kal. ian., in cuius locum c. rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit, item c. volcatius gurges senator, omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, q. aemilius lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi, c. aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in comitio. legatus quoque, qui rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae protinus expiravit progredi volens, cn. baebius tamphilus, praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, aulus pompeius in capitolio, cum deos salutasset, m’. iuventius thalna consul, cum sacrificaret, c. servilius pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in p. fratrem innixus, baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, m. terentius corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques romanus ante apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes c. iulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, a. manlius torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, l. tuccius medicus valla, dum mulsi potionem haurit, appius saufeius, e balineo reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, p. quintius scapula, cum apud aquilium gallum cenaret, decimus saufeius scriba, cum domi suae pranderet. cornelius gallus praetorius et t. hetereius eques romanus in venere obiere et, quos nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo mystico, tum forma praecellente. operosissima tamen securitas mortis in m. ofilio hilaro ab antiquis traditur. comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proximus tepescere potionem admoneret.

  haec felicia exempla, at contra miseriarum innumera: l. domitius clarissimae gentis apud massiliam victus, corfinii captus ab eodem caesare, veneno poto propter taedium vitae, postquam biberat, omni opere ut viveret adnisus est. invenitur in actis, felice russei auriga elato, in rogum eius unum e faventibus iecisse se, frivolum dictu, ne hoc gloriae artificis daretur, adversis studiis copia odorum corruptum criminantibus. cum ante non multo m. lepidus nobilissimae stirpis, quem diverti anxietate diximus mortuum, flammae vi e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset, iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.

  ipsum cremare apud romanos non fuit veteris instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae familiae priscos servavere ritus, sicut in cornelia nemo ante sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum talionem eruto c. mari cadavere. sepultus vero intellegatur quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus.

  post sepulturam vanae manium ambages. omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensu
m inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. quod autem corpus animae per se quae materia ubi cogitatio illi quo modo visus, auditus aut qui tangit quis usus ex iis aut quod sine iis bonum quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso democriti vanitas, qui non revixit ipse. quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!

 

‹ Prev