Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 313
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 313

by Pliny the Elder


  somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt, plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus quidem admotis excitentur.

  homo genitus premitur somno per aliquot menses, dein longior in dies vigilia. somniat statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium invenimus exempla. magnus hic in vita locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino et a cibis proxima atque in redormitione vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese recessus. praeter hominem somniare equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc creditur et in omnibus quae animal pariant. de iis quae ova gignunt incertum est, sed dormire ea certum.

  verum et ad insecta transeamus; haec namque restant inmensae subtilitatis animalia.

  LIBER XI

  restant inmensae subtilitatis animalia, quando aliqui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt. multa haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia ... pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicium loco, nunc pectorum atque alvi, praecincta separant membra, tenui modo fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente ruga, sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili vertebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit ubi gustatum adplicavit ubi odoratum inseruit ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit qua subtilitate pinnas adnexuit, praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam caveam uti alvum, avidam sanguinis et potissimum humani sitim accendit! telum vero perfodiendo tergori quo spiculavit ingenio atque, ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, reciproca generavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda robora terebrarum sono teste dentes adfixit potissimumque e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum miramur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum.

  insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non inessent. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur. iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non trahere animam talia et vivere quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris. volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia, habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit sanguinem non esse iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum optineat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existimatio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum manifestas indicare, non causas indagare dubias.

  insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam marina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum. itaque divolsis praecipua vivacitas et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e sensibus et tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum.

  sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publicam habent, consilia privatim quoque, at duces gregatim et, quod maxime mirum sit, mores habent praeter cetera, cum sint neque mansueti generis neque feri. tanta est natura rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos, quas vires quos ratione medius fidius iis viros, hoc certe praestantioribus, quod nihil novere nisi commune non sit de anima quaestio, constet et de sanguine, quantulum tamen esse in tantulis potest aestimemus post ea ingenium.

  hieme conduntur - unde enim firmae pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre vires - sane et insecta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et latent ultra exortum - adeo non ad veris initium, ut dixere, nec quisquam in italia de alvis existimat ante fabas florentes - , exeunt ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos construunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco, cummi, resina. his primum alvum ipsam intus in totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque latiores circumstruunt.

  prima fundamenta commosin vocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque, magni ad medicamina usus. commosis crusta est prima, saporis amari. pissoceros super eam venit, picantium modo, ceu dilutior cera. e vitium populorumque mitiore cummi propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnum gravi, ut qua plerique pro galbano utantur.

  praeter haec convehitur erithace, quam aliqui sandaracam, alii cerinthum vocant. hic erit apium dum operantur cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, et ipse amari saporis. gignitur autem rore verno et arborum suco cummium modo, capitur in ficis minor, austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus in graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit, sed nemo praeter eum.

  ceras ex omnium arborum satorumque floribus confingunt excepta rumice et echinopode; herbarum haec genera. falso excipitur et spartum, quippe cum in hispania multa in spartariis mella herbam eam sapiant. falso et oleas excipi arbitror, quippe olivae proventu plurima examina gigni certum est. fructibus nullis nocetur. mortuis ne floribus quidem, non modo corporibus, insidunt. operantur intra lx p. et subinde consumptis in proximo floribus speculatores ad pabula ulteriora mittunt. noctu deprehensae in expeditione excubant supinae, ut alas a rore protegant, ne quis miretu
r amore earum captos aristomachum solensem duodesexaginta annis nihil aliud egisse, philiscum vero thasium in desertis apes colentem agrium cognominatum, qui ambo scripsere de iis.

  ratio operis mire divisi: statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos imbresque, cum se continent tectis; itaque temperie caeli otium hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adulescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. excipiunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent et pendent; ima alvum non contingunt, oblongi aut rotundi, qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem; novissimi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi eximuntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans, et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt.

  domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimaeque a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia puniunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc maior fit et examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur. fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ceteris adimit. regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes, quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulae omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alterove summum die cellas replent.

  venit hoc ex ae+re et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendescente, nec omnino prius vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam siderum saliva sive purgantis se ae+ris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium - ore enim eum vomunt - , ad hoc suco florum corruptus et alvi vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert. ibi optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur. fit atticae regionis hoc et siculae hymetto et hybla locis, mox calydna insula. est autem initio mel ut aqua dilutum et primis diebus fervet ut musta seque purgat, vicensimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris ipsius spuma concrescit. sorbetur optimum et minime fronde infectum e quercus, tiliae, harundinum foliis.

  summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera spectabiles gignuntur, ut in sicilia, paelignis, aliubi copia mellis, ut in creta, cypro, africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus, viso iam in germania octo pedum longitudinis favo in cava parte nigro. in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo diligentiores ex hac vindemia xv partem apibus relinquunt. dies status inchoandae, ut quadam lege naturae, si scire aut observare homines vellent, tricensimus ab educto examine, fereque maio mense includitur haec vindemia.

  alterum genus est mellis aestivi, quod ideo vocatur horaeon a tempestivitate praecipua, ipso sirio exsplendescente post solstitium diebus xxx fere. inmensa circa hoc subtilitas naturae mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. namque ab exortu sideris cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona caelestia. quod si servetur hoc sirio exoriente casuque congruat in eundem diem, ut saepe, veneris aut iovis mercurive exortus, non alia suavitas visque mortalium malis a morte revocandis quam divini nectaris fiat.

  mel plenilunio uberius capitur, sereno die pinguius. in omni melle quod per se fluxit ut mustum oleumque, appellatur acetum. maxime laudabile est aestivum omne rutilum, ut siccioribus confectum diebus. album mel non fit ubi thymum est, sed oculis et ulceribus aptissimum existimatur. e thymo coloris aurei, saporis gratissimi, quo fit palam; ... doliolis pingue, e marino rore spissum. quod concrescit autem, minime laudatur. thymosum non coit et tactu praetenuia fila mittit, quod primum bonitatis argumentum est; abrumpi statim et resilire guttas vilitatis indicium habetur. sequens probatio ut sit odoratum et ex dulci acre, glutinosum, perlucidum. aestiva mellatione x partem cassio dionysio apibus relinqui placet, si plenae fuerint alvi; si minus, pro rata portione aut, si inanes, omnino non attingi. huic vindemiae attici signum dedere initium caprifici, alii diem volcano sacrum.

  tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. septembres. quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies xiiii, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus xxxxviii plurima sit erice. athenienses eam tetralicen appellant, euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus novembribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus lx somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. in italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella. faetorem mulierumque menses odere. cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo nimio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo contact
u roris acescentia. et ob id inter genera servatur quod acapnum vocant.

  fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi floribus compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus inperfectos generet alios propior vero prior existimatio fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens, si ipsae fingunt quod certum est, gallinarum modo incubant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci serenes aut cephenes. si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. spectatum hoc romae consularis cuiusdam surburbano, alvis cornu lanternae tralucido factis. fetus intra xlv diem peragitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amarae duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ignavia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges plures inchoantur, ne desint. postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus, deterior niger variusque. omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans. multum etiam nitore a volgo differunt.

 

‹ Prev