quaerat nunc aliquis, unusne hercules fuerit et quot liberi patres, et reliqua vetustatis situ obruta! ecce in re parva villisque nostris adnexa, cuius adsidue copia est, non constat inter auctores, rex nullumne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum natura, sed usum eius illi tantum negaverit. illud constat, imperatorem aculeo non uti. mira plebei circa eum obedientia. cum procedit, una est totum examen circaque eum globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. reliquo tempore, cum populus in labore est, ipse opera intus circumit, similis exhortanti, solus inmunis. circa eum satellites quidam lictoresque, adsidui custodes auctoritatis. procedit foris non nisi migraturo examine. id multo intellegitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice diem tempestivum eligentium. si quis alam ei detruncet, non fugiat examen. cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, in officio conspici gaudet. fessum umeris sublevant, validius fatigatum ex toto portant. si qua lassata defecit aut forte aberravit, odore persequitur. ubicumque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt.
tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva dependente in domibus templisque, saepe expiata magnis eventibus. sedere in ore infantis tum etiam platonis, suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in castris drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper. duce prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abigunt. quamquam et de his video dubitari propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis inter illos, sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia furtim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici. utique regem non habent. et quo modo sine aculeo nascantur in quaestione est.
vmido vere melior fetus, sicco mel copiosius; quod si defecit aliquas alvos cibus, impetum in proximas faciunt rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et, si custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit, non adpetit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocantibus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur, reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa.
apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in rotunditatem compactiles, deteriores longae et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt, circa thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. hoc infixo quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere et prodesse desinere. est in exemplis equus ab iis occisus. odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentes infestant. ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves. insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est operatio tum cum subolem faciunt; nec hae tantum quae stagna rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepentesque foribus portas sufflant: ad hoc statio provolat confestimque abripitur. nec sentire ictus apium ranae traduntur. inimicae et oves difficile se e lanis earum explicantibus. cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur.
quin et morbos suapte natura sentiunt. index eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos convehens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae multitudini. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur. sunt et operis morbi: cum favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si fetum non peragant.
inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno teredines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas pastus, nimia florum satietate verno maxime tempore alvo cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus - et quotam portionem eorum commemoro - tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.
gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt. vita iis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant, septenis annis. universas alvos numquam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mortuas, si intra tectum hieme serventur, dein sole verno torreantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent revivescere; in totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, vergilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos, mutante natura ex aliis quaedam in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quae apibus.
vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium sexangulae cellae, cerae autem e cortice, araneosae. fetus ipse inaequalis ut barbaris: alius evolat, alius in nympha est, alius in vermiculo, et autumno, non vere, omnia ea. plenilunio maxime crescunt. vespae quae ichneumones vocantur - sunt autem minores quam aliae - unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant. praeterea omnes carne vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt. crabronum silvestres in arborum cavernis degunt; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore, qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hi et clementes. nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur munere et pascunt eas. latior matrum species, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole.
quartum inter haec genus est bombycum, in assyria proveniens, maius quam supra dicta. nidos luto fingunt salis specie, adplicatos lapidi, tanta duritia, ut spiculis perforari vix possint. in iis ceras largius quam apes faciunt, dein maiorem vermiculum.
et alia horum origo. ex grandiore vermiculo gemina protendens sui generis cornuum urica fit, dein quod vocatur bombylis, ex ea necydallus, ex hoc in sex mensibus bombyx. telas araneorum modo texunt ad vestem luxumque feminarum, quae bombycina appellatur. prima eas redordiri rursusque texere invenit in coo mulier pamphile, plateae filia, non fraudanda gloria excogitatae rationis, ut denudet feminas vestis.
bombycas et in
coo insula nasci tradunt, cupressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decussum terrae halitu animante. fieri autem primo papiliones parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorrescere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentes foliorum lanuginem. in vellera hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi in tramas, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori involvi nido volubili; tum ab homine tolli fictilibusque vasis tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae vero capta sint lanifica, umore lentescere, mox in fila tenuari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam viros levitatem propter aestivam: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. assyria tamen bombyce adhuc feminis cedimus.
araneorum his non absurde iungatur natura, digna vel praecipua admiratione. plura autem sunt genera nec dictu necessaria in tanta notitia. phalangia ex iis appellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, varium, acuminatum, adsultim ingredientium. altera eorum species nigri, prioribus cruribus longissimis. omnibus internodia terna in cruribus. luporum minimi non texunt, maiores in terra, et cavernis exigua vestibula praepandunt. tertium eorundem genus erudita operatione conspicuum. orditur telas tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, sive ita corrupta alvi natura stato tempore, ut democrito placet, sive est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue, tam tereti filo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere usus. texere a medio incipit, circinato orbe subtemina adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus ex angusto dilatans indissolubili nodo inplicat. quanta arte celat pedicas a scutulato rete grassantes! quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio tramae! quam laxus ad flatus ac non respuenda quae veniant sinus! derelicta lasso praetendi summa parte arbitrere licia: at illa difficile cernuntur atque, ut in plagis, lineae offensae praecipitant in sinum. specus ipse qua concamaratur architectura! et contra frigora quanto villosior! quam remotus a medio aliudque agenti similis, inclusus vero sic, ut sit necne intus aliquis cerni non possit! age firmitas, quando rumpentibus ventis, qua pulverum mole degravante! latitudo telae saepe inter duas arbores, cum exercet artem et discit texere, longitudo fili a cacumine ac rursus a terra per illud ipsum velox reciprocatio, subitque pariter ac fila deducit. cum vero captura incidit, quam vigilans et paratus accursus! licet extrema haereat plaga, semper in medium currit, quia sic maxime totum concutiendo inplicat. scissa protinus reficit ad polituram sarciens. namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela involventes et tunc demum labra utraque morsu adprehendentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas altius tollunt. iidem sereno texunt, nubilo retexunt, ideoque multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant esse quae texat, marem qui venetur; ita paria fieri merita coniugio.
aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos ovis similes: nam nec horum differri potest genitura, quoniam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem omnia in tela, set sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat enim incubare. pariunt autem et trecenos - ceterae pauciores - et incubant triduo. consummantur aranei quater septenis diebus.
similiter his et scorpiones terrestres vermiculos ovorum specie pariunt similiterque pereunt, pestis inportuna, veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper ictu et feminis fere in totum, viris autem matutino, exeuntes cavernis prius quam aliquo fortuito ictu ieiunum egerant venenum. semper cauda in ictu est nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo ictu et inflexo. venenum ab iis candidum fundi apollodorus auctor est, in novem genera discriptis per colores maxime supervacuos, quoniam non est scire quos minime exitiales praedixerit. geminos quibusdam aculeos esse, maresque saevissimos - nam coitum iis tribuit - , intellegi autem gracilitate et longitudine. venenum omnibus medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum sitiunt, inexplebiles potus. constat et septena caudae internodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bracchia ut remigia sublevantes; apollodorus idem plane quibusdam inesse pinnas tradit. saepe psylli, qui reliquarum venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis malis implevere italiam, hos quoque importare conati sunt, sed vivere intra siculi caeli regionem non potuere. visuntur tamen aliquando in italia, sed innocui, multisque aliis in locis, ut circa pharum in aegypto. in scythia interemunt etiam sues, alioqui vivaciores contra venena talia, nigras quidem celerius, si in aquam se inmerserint. homini icto putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. magnam adversitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, innocuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum figura; aeque scorpiones in totum nullis nocere quibus non sit sanguis. quidam et ab ipsis fetum devorari arbitrantur; unum modo relinqui sollertissimum et qui se ipsius matris clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat; hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores superne conficiat. pariuntur autem undeni.
chamaeleonum stelliones hi quodam modo naturam habent, rore tantum viventes praeterque araneis.
similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem mutae. sequens est volatura earum quae canunt; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia. sed illae magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida. coitus supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae vocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia evolant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeatorum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus. de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquet iis, transeant velut folio ludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus. cicadae non nascuntur in raritate arborum - idcirco non sunt cyrenis nisi circa oppidum - nec in campis nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia. in milesia regione paucis sunt locis, sed in cephallania amnis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in regino agro silent omnes, ultra flumen in locrensi canunt. pinnarum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior.
insectorum autem quaedam binas gerunt pinnas, ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur. nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis. nullis eorum pinnae revivescunt avulsae. nullum, cui aculeus in alvo, bipinne est.
quibusdam pinnarum tutelae crusta supervenit, ut scarabaeis, quorum tenuior fragiliorque pinna. his negatus aculeus, sed in quodam genere eorum grandi cornua praelonga, bisulca dentatis forcipibus in cacumine, cum libuit, ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex cervice suspenduntur; lucavos vocat hos nigidius. aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentes pilas aversi pedibus volutant parvosque in iis contra rigorem hiemis vermiculos fetus sui nidulantur. volitant alii magno cum murmure aut mugitu, alii focos et prata crebris foraminibus excavant, nocturno stridore vocales. lucent ignium modo noctu laterum et clunium colore lampyrides, nunc pinnarum hiatu refulgentes, nunc vero conpressu obumbratae, non ante matura pabula aut post desecta conspicuae. e contrario tenebrarum alumna blattis vita, lucemque fugiunt in balinearum maxime umido vapore prognatae. fodiunt ex eodem genere rutili atque praegrandes scarabaei tellurem aridam favosque parvae et fistulosae mod
o spongiae medicato melle fingunt. in threcia iuxta olynthum locus est parvus, in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc cantharolethrus appellatus. pinnae insectis omnibus sine scissura. nulli cauda nisi scorspioni. hic eorum solus et bracchia habet et in cauda spiculum; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut asilo, sive tabanum dici placet, item culici et quibusdam muscis, omnibus autem his in ore et pro lingua. sunt hi aculei quibusdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut muscarum generi, in quo lingua evidens fistula est. nec sunt talibus dentes. aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignava, ut papilionibus. quaedam insecta carent pinnis, ut scolopendra.
insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, ut locustis.
hae pariunt, in terram demisso spinae caule, ova condensa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat. eodem tempore mares obeunt. et tam frivola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi rimosis locis. in india ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum - quod maxime miremur - fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut aliae alites credantur, solemque obumbrant sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 314