Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 315
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 315

by Pliny the Elder


  italiam ex africa maxime coortae infestant, saepe populo romano ad sibyllina coacto remedia confugere inopiae metu. in cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi eas, primo ova obterendo, dein fetum, postremo adultas, desertoris poena in eum qui cessaverit. et in lemno insula certa mensura praefinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. graculos quoque ob id colunt adverso volatu occurrentes earum exitio. necare et in syria militari imperio coguntur. tot orbis partibus vagatur id malum. parthis et hae in cibo gratae.

  vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares.

  plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et formicae similem ovis vere, ... et hae communicantes laborem ut apes, sed illae faciunt cibos, hae condunt. ac si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et his rei publicae ratio, memoria, cura. semina adrosa condunt, ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eaedem interlunio cessant. iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. quae tunc earum concursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio! silices itinere earum adtritos videmus et opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se viventium solae praeter hominem. non sunt in sicilia pinnatae.

  indicae formicae cornua erythris in aede herculis fixa miraculo fuere. aurum hae cavernis egerunt terra in regione septentrionalium indorum qui dardae vocantur. ipsis color felium, magnitudo aegypti luporum. erutum hoc ab iis tempore hiberno indi furantur aestivo fervore, conditis propter vaporem in cuniculos formicis, quae tamen odore sollicitatae provolant crebroque lacerant quamvis praevelocibus camelis fugientes. tanta pernicitas feritasque est cum amore auri.

  multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice volat papilio.

  sic quaedam ex imbri generantur in terra, quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed etiam tabani ex eo nascuntur et alias, ubicumque umor est nimius, sicut intra hominem taeniae tricenum pedum, aliquando et plurium longitudine. iam in carne exanima et viventium quoque hominum et capillo, qua foeditate et sulla dictator et alcman ex clarissimis graeciae poetis obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero interemit nisi pulverantes sese; pilos habentium asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovium. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium minimum existimatur. alia rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lascivia crurum petauristae, alia pulvere umido in cavernis volucria.

  est animal eiusdem temporis, infixo semper sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium, cui cibi non sit exitus, dehiscit in nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt.

  idem pulvis in lanis et veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur. sitiens enim et omnem umorem absorbens ariditatem ampliat. hoc et in chartis nascitur. est earum genus tunicas suas trahentium quo cocleae modo; sed harum pedes cernuntur. spoliatae exspirant. si adcrevere, faciunt chrysallidem. ficarios culices caprificus generat, cantharidas vermiculi ficorum et piri et peuces et cynacanthae et rosae. venenum hoc remedia secum habet: alae medentur, quibus demptis letale est. rursus alia genera culicum acescens natura gignit, quippe cum et in nive inveniantur vetustiore vermiculi rutili - nam et ipsa nix vetustate rufescit - hirti pilis, in media quidem candidi, grandiores torpentesque.

  gignit aliqua et contrarium naturae elementum. siquidem in cypri aerariis fornacibus et medio igni maioris muscae magnitudinis volat pinnatum quadrupes; appellatur pyrallis, a quibusdam pyrotocon. quamdiu est in igni, vivit; cum evasit longiore paulo volatu, emoritur.

  hypanis fluvius in ponto circa solstitium defert acinorum effigie tenues membranas, quibus erumpit volucre quadrupes supra dicti modo, nec ultra unum diem vivit, unde hemerobion vocatur. reliquis talium ab initio ad finem septenarii sunt numeri, culici et vermiculis ter septeni, corpus parientibus quater septeni; mutationes et in alias figuras transitus trinis aut quadrinis diebus. cetera ex his pinnata autumno fere moriuntur tabe alarum, tabani quidem etiam caecitate. muscis umore exanimatis, si cinere condantur, redit vita.

  nunc per singulas corporum partes praeter iam dicta membratim tractetur historia.

  caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae corniculis, praeterea parvae avi, quae, ab illo galerita appellata quondam, postea gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque martio et grui balearicae, sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui viderit, non reperitur.

  cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi; actaeonem enim et cipum etiam in latia historia fabulosos reor. nec alibi maior naturae lascivia. lusit animalium armis, sparsit haec in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris - in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus - , rupicapris in dorsum adunca, dammis in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, quem addacem africa appellat; mobilia eadem, ut aures, phrygiae armentis, trogodytarum in terram derecta, qua de causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec medio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa, omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum iter, corporea haec, sicut cerastis; his aliquando singula, cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant.

  vrorum cornibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur. - (omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) - boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant.

  tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ovium nulla nec cervorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino indico, qui uno armatus est cornu. bisul
cis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quae nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhaerent, cervorum tantum cutibus enascuntur.

  capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur. ostrearum generi nulla nec spongeis nec aliis fere, quibus solus ex sensibus tactus est. quibusdam indiscretum caput, ut cancris.

  in capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo capillatis alpium incolis, galliae comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe myconii carentes eo gignuntur, sicut in cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud graecos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus non visum, nec in ullo ante veneris usum nec infra cerebrum aut infra verticem aut circa tempora atque aures. calvitium uni tantum animalium homini praeterquam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices bini hominum tantum aliquis.

  capitis ossa plana, tenuia, sine medullis, serratis pectinatim structa conpagibus. perfracta non queunt solidari, sed exempta modice non sunt letalia, in vicem eorum succedente corporea cicatrice. infirmissima esse ursis, durissima psittacis suo diximus loco.

  cerebrum omnia habent animalia quae sanguinem, etiam in mari quae mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypus. sed homo portione maximum et umidissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. cetero viri quam feminae maius. omnibus hoc sine sanguine, sine venis, et sebosis sine pingui. aliud esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva. uni homini in infantia palpitat nec corroboratur ante primum sermonis exordium. hoc est viscerum excelsissimum ... que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc habent sensus arcem, huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dormiunt. - cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero xx produntur. -

  aures homini tantum inmobiles. ab his flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in oriente quidem et viris aurum eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, aliis minores; cervis tantum scissae ac velut divisae, sorici pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilaginea appellavimus et viperis: haec cavernas tantum habent aurium loco praeter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capiuntur attoniti sono. quanam audiant mirum. iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinnatorum animalium buboni tantum et oto plumae velut aures, ceteris cavernae ad auditum; simili modo squamigeris atque serpentibus. in equis et omni iumentorum genere indicia animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris.

  facies homini tantum, ceteris os aut rostra. frons et aliis, sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis index. in assensu eius supercilia homini et pariter et alterna mobilia. et in his pars animi: negamus iis, annuimus. haec maxime indicant fastum, superbiam. aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet; in corde nascitur, huc subit, hic pendet. nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset.

  subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et quae lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, contrahuntur ut videntes, et solenes fugiunt admota ferramenta. quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahat membranam. et inter aves ardiolarum in genere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent septentrionemve: solvi enim pericula et metus narrant. nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vicem cornicula bina praetemptatu inplent. nec lumbricis ulli sunt vermiumve generi.

  oculi homini tantum diverso colore, ceteris in suo cuique genere similes. et equorum quibusdam glauci, sed in homine numerosissimae varietatis atque differentiae: grandiores, modici, parvi; prominentes quos hebetiores putant, conditi quos clarissime cernere, sicuti colore caprinos.

  praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admota non cernunt. multorum visus fulgore solis constat, nubilo die non cernentium nec post occasus. alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pupillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii in tenebris clariores. ferunt ti. caesari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; claudio caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi, gaio principi rigentes, neroni ... at, nisi cum coniveret ad prope admota, hebetes. [xx] gladiatorum in gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. oculus unicolor nulli; communi candore omnibus medius colos differens. neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. contuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus habitat. ardent, intenduntur, umectant, conivent. hinc illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum videmur attingere, hinc fletus et rigantes ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus aut ubi reliquo tempore animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quos κορυβαντιᾶν graeci dicunt. tenuibus multisque membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo tunicis, quas subinde purificat lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia et mobiles.

  media eorum cornua fenestravit pupilla, cuius angustiae non sinunt vagari incertam aciem ac velut canali dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. ea causa est, ut pleraeque alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes velut ad cognata desideria sua tendunt. veterina tantum quaedam ad incrementa lunae morbos sentiunt. sed homo solus emisso umore caecitate liberatur. post vicensimum annum multis restitutus est visus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo oculorum vitio, multis repente ablatus simili modo nulla praecedente iniuria. venas ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim: certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. morientibus illos operire rursusque in rogo patefacere quiritium magno ritu sacrum est, ita more condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et caelo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur, unde cognomina strabonum et paetorum. ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur coclites vocabantur; qui parvis utrisque, ocellae; luscini iniuriae cognomen habuerunt. nocturnorum animalium veluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae lupoque splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyaenae in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices putresque vetustate. non conivere diximus quae non obliquis oculis, sed circuma
cto capite cernerent. chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. locustis, squillis magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi. serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat, renasci tradunt. insectorum omnium et testacei operimenti oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilia operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana vitri modo tralucida obtenditur.

  palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus fuco etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia aut alia fortuito incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadripedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.

 

‹ Prev