Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 323
alexander cornelius arborem leonem appellavit, ex qua facta esset argo, similem robori viscum ferenti, quae neque aqua neque igni posset corrumpi, sicuti nec viscum, nulli alii cognitam, quod equidem sciam.
andrachlen omnes fere graecis porcillacae nomine interpretantur, cum sit herba et andrachne vocetur unius litterae diversitate. cetero andrachle est silvestris arbor neque in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore et numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui circumgelatus videri possit: tam tristis aspectus est. similis et coccygia folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine (pappum vocant), quod nulli alii arbori evenit. similis et apharce, bifera aeque quam andrachle. priorem fructum incipiente pubescere uva peragunt, alterum initio hiemis, quales eos non traditur.
et ferulam inter externas dixisse conveniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci, quaedam vero inanitatem ut harundines. ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca graeci vocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.
semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt. quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. alii folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos. nero caesar claritatem ei dedit initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie inlinens id cum ture ceraque et secuto die contra famam cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime servari certum est easque in aegypto praecellere.
vbi et cappari, firmioris ligni frutex seminisque et cibis vulgati, caule quoque una plerumque decerpto. cavenda eius genera peregrina, si quidem arabium pestilens, africum gingivis inimicum, marmaricum vulvis et omnibus inflationibus. apulum vomitus facit, stomachum et alvum solvit. quidam id cynosbaton vocant, alii ophiostaphylen.
frutectosi est generis et saripha, circa nilum nascens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo, radice ferrariis officinis praecipua carbonis usu propter duritiam.
non omittendum est et quod babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in arboribus, sed illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est - inicitur autem ipso canis ortu - et celerrime arborem occupat. condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et athenis in longis muris.
frutex est et cytisus, ab amphilocho atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua hs mm vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet - firmiores excelsioresque infantes fore - , viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt democritus atque aristomachus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est. inventus est hic frutex in cythno insula, inde tralatus in omnes cycladas, mox in urbes graecas, magno casei proventu. praeterea - quo maxime miror rarum esse in italia - non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.
nascuntur etiam in mari frutices arboresque - minores in nostro - , rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua latia nomen quod graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera. alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrumque verno, et interit autumno. circa cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami. aliud genus fruticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens, in alto vero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. naufragis haec deprehensa urinantibusque; ea et aliae traduntur praegrandes circa scionen. vitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur.
at in oriente mirum est statim a copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc raram admodum, in mari vero rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus. qui navigavere ex indo alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte. eodem tractu insularum silvas operit aestus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili. iuba tradit circa trogodytarum insulas fruticem in alto vocari isidis crinem, curalio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.
LIBER XIV
externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi coepere et quae in alienas non commeant terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest italia. noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas, quamquam et colendi maxima in natura portio est. illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam atque etiam nominum quae auctores prodidere notitiam. quis enim non communicato orbe terrarum maiestate romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta fuerant, in promiscuo usu facta at hercules non reperiuntur qui norint mu
lta ab antiquis prodita. tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum inter principia litterarum hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta. cuius vitii causas quis alias quam publicas mundi invenerit nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiae tantum artes coluntur. antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera vitae. posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici coeptum. hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente voto. passim vero etiam egregii aliena vitia quam bona sua colere malle. ergo hercules voluptas vivere coepit, vita ipsa desiit. sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam videmus vergilium praecellentissimum vatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque gratiae quindecim omnino generibus uvarum nominatis, tribus oleae, totidem pirorum, malo vero tantum assyrio, ceteris omnibus neglectis.
vnde autem potius incipiamus quam a vitibus quarum principatus in tantum peculiaris italiae est, ut vel hoc uno omnia gentium vicisse etiam odorifera possit videri bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla suavitas praefertur.
vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur. iovis simulacrum in urbe populonio ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item massiliae pateram. metaponti templum iunonis vitigineis columnis stetit. etiam nunc scalis tectum ephesiae dianae scanditur una vite cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum ista ex silvestribus facta crediderim; hae vites tonsura annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex iis petitur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, vidique iam porticus, villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter prima valerianus quoque cornelius existimavit, una vitis romae in liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda. ulmos quidem ubique exuperant, miratumque altitudinem earum ariciae ferunt legatum regis pyrrhi cineam facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. rumpotinus vocatur et alio nomine opulus arbor italiae padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula replent puroque perductae dracone in palmam eius inde sub rectos ramorum digitos flagella dispergunt. eaedem modici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent, vineamque faciunt aliae inprobo reptatu pampinorumque per inania omnia discursu atria media conplentes. tot differentias vel sola tantum italia recipit. stat provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, arcus suos in se colligens et brevitate crassitudinem pascens. vetant hoc aliubi venti, ut in africa et narbonensis provinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohibitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte africae exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior callo, unde possit invenisse nomen durus acinus. namque genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiamnum multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vulgares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut praegrandibus adhaereant parvi comites, suavitate certantes; leptorragas has vocant. durant aliae per hiemes, pensili concamaratae nodo. aliae in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert, fabrilisque in eo gloriam praecipuam fornacibus africae tiberi caesaris auctoritas fecit; ante eum raeticis prior mensa erat uvis ex veroniensium agro. quin et patientia nomen acinis dat passis. conduntur et musto uvae ipsaeque vino suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae vero subolem novam in ipsa matre expectant tralucidae vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo. iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, viennensem agrum nobilitans taburno sotanoque et helvico generibus, non pridem haec inlustrata atque vergili vatis aetate incognita, a cuius obitu xc aguntur anni. quid, quod inserta castris summam rerum imperiumque continet centurionum in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas atque etiam in delictis poenam ipsam honorat nec non vineae oppugnationum dedere rationem. nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese vino ipso remedia sint.
genera vitium numero conprehendi posse unus existimavit democritus, cuncta sibi graeciae cognita professus; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod verius apparebit ex vinis. nec omnia dicentur, sed maxime insignia, quippe totidem paene sunt quot agri, quam ob rem celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate miraculum ostendisse satis erit.
principatus datur aminneis firmitatem propter senioque proficientem vini eius utique vitam. quinque earum genera. ex iis germana minor acino melius deflorescit, imbres tempestatesque tolerat, non item maior, sed in arbore quam in iugo minus obnoxia. gemellarum, quibus hoc nomen uvae semper geminae dedere, asperrimus sapor, sed vires praecipuae. ex iis minor austro laeditur, ceteris ventis alitur, ut in vesuvio monte surrentinisque collibus, in reliquis italiae partibus non nisi arbori accommodata. quintum genus lanatae. ne seras miremur aut indos adeo, lanugo eam vestit. prima ex aminneis maturescit ocissimeque putrescit.
proxima dignitas nomentanis, rubente materia, quapropter quidam rubellas appellavere vineas. hae minus fertiles, vinaceis et faece nimiae, contra pruinas fortissimae, siccitate magis quam imbre, aestu quam algore vexantur. quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent. fertilior quae minor acino et folio scissa minus.
apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. ex iis duo genera lanugine et ipsa pubescunt. distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. situs frigidi iis non respuuntur, et tamen nullae celerius imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt. etruria nulla magis vite gaudet. et hactenus potissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis italiae; ceterae advenere. e chio thasove graecula non inferior aminneis bonitate, praetenera acino et uva tam parva, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere albano tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis gloriam suam relinquant nec usquam transeant totae. quod et in raetica allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen bonitatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, raetica temperatis, allobrogica frigidis, gelu maturescens et colore nigra. ex iis quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae ignobiles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt vetustatem, sicuti faecenia et cum ea florens biturigiaca, acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventisque et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed contra tenorem unum algoris aes
tusve constans. quae minor est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia.
insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae. praefertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque ollis utilissima; folium apio simile. baliscam dyrrachini celebrant, hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. hispaniae duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis, hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem, et quae dulcis fuit in austeritatem; tunc albano vino aemulantur. tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum. albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant. inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, inveterato praecipue commendabilem vino, sed viribus innoxiam, si quidem temulentiam sola non facit.
fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam. duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas subdere iis necessarium; alioqui ubertatem suam non tolerant. maritimo adflatu gaudent, roscida odere. nulla vitium minus italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quoque quod genuit aestatem non exuperans; nec alia macro solo familiarior. graecinus, qui alioqui cornelium celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repugnare italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote, si verum est aliqua in vite caelo non esse ius.