Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 327
malorum plura sunt genera. de citreis cum sua arbore diximus, medica autem graeci vocant patriae nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae et ipsa non pridem venere in italiam, haec ex africa, illa ex syria. sex. papinius, quem consulem vidimus, primus utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum duo genera: candidum et a colore syricum dictum. paene peregrina sunt in uno italiae agro veroniensi nascentia quae lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione insignibus.
reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in vita factum nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a matio cestioque et mallio, item scaudio; quibus cotoneo insito ab appio e claudia gente appiana sunt cognominata. odor est iis cotoneorum, magnitudo quae scaudianis, color rubens. ac ne quis sic ambitum valuisse claritatis e familia putet, sunt et sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate. cato adicit quiriniana et quae tradit in doliis condi scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quae petisia nominantur. patrias nobilitavere amerina et graecula. cetera e causis traxere nomen: germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula in fetu, colore syrica, cognatione melapia, mustea a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti - haec in epiro primum provenisse argumento sunt graeci, qui epirotica vocant - , mammarum effigie orthomastia, condicione castrati seminis quae spadonia appellant belgae. melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare inprobae iis acerbitatis convicium et vis tanta, ut aciem gladii praestringat. dat aliis farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.
eadem causa in piris taxatur superbiae cognomine; parva haec, sed ocissima. e cunctis autem crustumia gratissima, proxima iis falerna potu, quoniam tanta vis suci abundat - lactere hoc vocatur - , in iisque alia colore nigro, dona syriae. reliquorum nomina aliter in aliis atque aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere decimiana et ex eo tractum quod pseudodecimianum vocant, dolabelliana longissimi pediculi, pomponiana cognomine mammosa, liceriana, seviana et quae ex iis nata sunt turraniana, longitudine pediculi distantia, favoniana rubra, paulo superbis maiora, lateriana, aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. tiberiana appellantur quae maxime tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae liceriana. patriae nomina habent serissima omnium amerina, picentina, numantina, alexandrina, numidiana, graeca et in iis tarentina, signina, quae alii a colore testacea appellant, sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore hordearia, collo ampullacea, et coriolana, bruttia gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta nominum causa est barbaricis, veneriis quae colorata dicunt, regiis quae minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus oblongisque. praeterea dixit volema vergilius a catone sumpta, qui et sementiva et mustea nominat.
pars haec vitae iam pridem pervenit ad columen, expertis cuncta hominibus, quippe cum vergilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. nec quicquam amplius excogitari potest; nullum certe pomum novum diu iam invenitur. neque omnia insita misceri fas est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura piari non queunt facile, quotque genera insita fuerint, tot fulgura uno ictu fieri pronuntiatur.
turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia graeca, ampullacea, laurea, sicut in malis amerina, scaudiana. conduntur vero pira ut uvae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeterquam pruna. e pomis proprietas piris quae vini, similiterque in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter cotonea ac struthea.
in universum autem de pomis servandis praecipitur pomaria in loco frigido ac sicco contabulari, septentrionalibus fenestris sereno die patere, austros specularibus arcere, aquilonis quoque adflatu poma deturpante rugis. colligi mala post aequinoctium autumni neque ante xvi lunam neque ultra duodetricesimam, nec pluvio die neque ante primam horam; cadiva separari; stramentis solidis paleisve substerni, rara componi, uti limites pervii spiritum aequalem accipiant. amerina maxime durare, melimela minime. - cotoneis in concluso spiramentum omne adimendum aut incoqui melle ea mergive oportere. punica aqua marina fervente indurari, mox triduo sole siccata ita ne nocturno rore contingantur suspendi et, cum libeat uti, aqua dulci perlui. M. Varro et in doliis harenae servari iubet; et inmatura obrui terra in ollis fundo effracto, sed spiritu excluso ac surculo pice inlito: sic etiam crescere amplitudine maiore quam possint in arbore. cetera mala et foliis ficulnis, praeterquam cadivis, singula convolvi cistisque vitilibus condi vel creta figulinarum inlini. - pira in vasis fictilibus picatis inversis obrui scrobe. tarentina serissima legi, aniciana servari et in passo, sorva quoque et scrobibus gypsato operculo, duum pedum terra superiniecta, in loco aprico inversis vasis et in doliis ut uvas interque uvas cum ramis suspendi.
e proximis auctoribus quidam altius curam repetunt deputarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut siccis ventis. similiter deligi et ex locis siccis et ante perfectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium surculis pice. dolia procul ab aqua esse. quidam sic cum palmite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae, aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. creta quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspendunt, in usu diluentes cretam. eandem pomis vino subigunt. mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt cum surculis eosque in medullam sabuci additos obruunt, ut supra scriptum est. alii singulis malis pirisque singula vasa fictilia adsignant et operculo eorum picato dolio iterum includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui et in scrobe subiecta harena: ita sicca operiunt mox terra. sunt qui cotonea cera pontica inlita melle demergant. columella auctor est in puteos cisternasve uvas in fictilibus vasis pice diligenti cura inlitis mergi. liguria maritima alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit cadisque conditas gypso includit. hoc idem graeci platani foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque in cado vinaceis interpositis. quo genere coa uva et berytia servantur, nullius suavitati postferendae. quidam, ut has faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere vitibus, mox in sole siccant passasque in aquam calidam mergunt et iterum sole siccant, tum foliis, ut supra dictum est, involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui suspendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam optime siccet frumenti pulvis. pensilibus contra vespas remedio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus.
e reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de aegyptiae cypriaeque miraculis retulimus inter externas. idaea rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, sed molli. onesicritus tradit in hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae modios cclxx si
ngulae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, chalcide, chio, quarum plura genera. si quidem et lydiae, quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae farti sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae. nam de africanis, quoniam multi praeferunt cunctis, magna quaestio est, cum id genus in africam nuperrime transierit. patriae nomen optinent etiam alexandrinae ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et rhodia est et tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum nomina iis, liviae, pompei. siccandis haec sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula variat. est et herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima. primo autem provenit porphyritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilissimis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque maturescentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex chalcidicis quarundam trifero proventu. tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas. cato de ficis ita memorat: “ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato africanas et herculaneas, sacontinas, hibernas, tellanas atras pediculo longo.” postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti moesiae, sed artis, non naturae. parvarum genus arborum post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere, avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel gelidissimo.
sed a catone appellata iam tum africana admonet africae ad ingens docimentum usi eo pomo. namque perniciali odio carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum ostendensque patribus: “interrogo vos,” inquit, “quando hanc pomum demptam putetis ex arbore.” cum inter omnes recentem esse constaret: “atqui tertium,” inquit, “ante diem scitote decerptam carthagine. tam prope a moeris habemus hostem!” statimque sumptum est punicum tertium bellum, quo carthago deleta est, quamquam catone anno sequente rapto. quid primum in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque cursus an vehementiam viri super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et de terrarum orbe per cxx annos aemulam unius pomi argumento eversam, quod non trebia aut trasimenus, non cannae busto romani nominis perficere potuere, non castra punica ad tertium lapidem vallata portaeque collinae adequitans ipse Hannibal. tanto propius carthaginem pomo cato admovit!
colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio romae nata, sacra fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix romuli ac remi, conditores imperii in lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens rumim (ita vocabant mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset atto navio augurante. nec sine praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. fuit et ante saturni aedem, urbis anno ... sublata sacro a vestalibus facto, cum silvani simulacrum subverteret. eadem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia sedulitate plebeia satae, ara inde sublata gladiatorio munere divi iuli, quod novissime pugnavit in foro.
admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae. caprificus vocatur e silvestri genere ficus numquam maturescens, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est naturalis causarum transitus fitque ut e putrescentibus gignatur aliquid. ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt cerialesque auras inmittunt foribus adapertis. mox lacteum umorem, hoc est infantiam pomi, absumunt - quod fit et sponte - , ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat. inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso. ficis mollis omnibus tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, percoctis mellis. senescunt in arbore anusque destillant cummium lacrima. siccat honos laudatas, servat in capsis, ebuso in insula praestantissimas amplissimasque, mox in marrucinis; at ubi copia abundat, implentur orcae in asia, cadi autem in ruspina africae urbe, panisque simul et opsonii vicem siccatae implent, utpote cum cato cibaria ruris operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici maturitatem. cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper excogitatum est. ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana et caricae quaeque conscendenti navem adversus parthos omen fecere M. Crasso venales praedicantis voce, cavneae. omnia haec in albense rus e syria intulit l. vitellius, qui postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis ti. caesaris temporibus.
malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorva. mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in italia catonis aevo.
sorvis quadriplex differentia. aliis enim eorum rotunditas mali, aliis turbinatio piri, aliis ovata species ceu malorum aliquis; haec obnoxia acori. odore et suavitate rotunda praecellunt, ceteris vini sapor. generosissima quibus circa pediculos tenera folia. quartum genus torminale appellant, remedio tantum probabile, adsiduum proventu minimumque pomo, arbore dissimile, foliis paene platani. non ferunt ante trimatum ex ullo genere. cato et sorva condi sapa tradit.
ab his locum amplitudine vindicaverint, quae cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae nuptialium fescenninorum comites, multum pineis minores universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faciant. et has e perside regibus translatas indicio sunt graeca nomina: optimum quippe genus earum persicum atque basilicon vocant, et haec fuere prima nomina; caryon a capitis gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tinguntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis; id conpertum infectis tractatu manibus. pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ceteris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea abellinas patriae nomine appellabant. in asiam graeciamque e ponto venere eae ideoque et ponticae nuces vocantur. has quoque mollis protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et torrentur. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis latitudine et acriore callo. haec arbor an fuerit in italia catonis aetate dubitatur, quoniam graecas nominat, quas quidam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea abellanas et galbas, praenestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc thasiae et albenses celebrantur et tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime rotundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. sunt qui honori nomen interpretentur et iovis glandem esse dicant. nuper consularem v
irum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. et haec autem idem vitellius in italiam primus intulit eodem tempore, simulque in hispaniam flaccus pompeius eques romanus, qui cum eo militabat.
nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. armatum iis echinato calyce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima esse quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo molantur, et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis. sardibus hae provenere primum, ideo apud graecos sardianos balanos appellant, nam Διὸς βαλάνου nomen postea inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum genera. tarentinae faciles nec operosae cibo, planae figura. rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura. plana est et salariana, tarentina minus tractabilis, laudatior corelliana et ex ea facta quo dicemus in insitis modo tereiana, quam rubens cortex praefert triangulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. patria laudatissimis tarentum et in campania neapolis. ceterae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.
haut procul abesse videantur et praedulces siliquae, nisi quod in iis ipse manditur cortex. digitorum omnis longitudo illis et interim falcata, pollicari latitudine. glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in sua natura dicentur.