Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 341

by Pliny the Elder


  ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa paene ad alium proventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic transpadanis fructus. terram non morose eligit, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi xl libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo quoque. neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in nursino agro nascentibus - taxatio in libras sesterti singuli et in penuria bini - , proxima in algido natis, napis vero amiterni. quorum eadem fere natura: gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas martias, in iugero sextarii iiii. diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum palea semen inaretur. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, neptuni atque volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire. seruntur et vere in calidis atque umidis.

  lupino usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensum ... terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri non vult. et unum hoc seritur non arato. quaerit maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet, nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex area ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque septembri fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit. maceratum calida aqua homini quoque in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

  et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur, non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense ianuario est, novissima martio, tum ad frondem utilissima. siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa. ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

  nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum Divom Augustum curatum epistulis ipsius memoria exstet. sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati. martio mense satum noxium esse bobus aiunt, item autumno gravedinosum, innoxium autem fieri primo vere satum.

  et silicia, hoc est fenum graecum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat.

  secale taurini sub alpibus asiam vocant, deterrimum et tantum ad arcendam famem, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

  farrago ex recrementis farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.

  apud antiquos erat pabuli genus, quod cato ocinum vocat, quo sistebant alvom bubus. id erat e pabuli segete viride desectum, antequam generaret. sura mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae ii, tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos, melius et avena graeca, cui non cadit semen, admixta. hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum. Varro appellatum a celeritate proveniendi e graeco, quod ὠκέως dicunt.

  medica externa etiam graeciae est, ut a medis advecta per bella persarum, quae darius intulit, sed vel in primis dicenda tanta dos est cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliisque, geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur. unum de ea et cytiso volumen amphilochus conposuit. solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito. poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita praeparato seritur mense maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi - id praestant in iugera modi iii - et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant. dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

  primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.

  venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis s
erantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim. caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.

  est herba, quae cicer enecat et ervum circumligando se; vocatur orobanche. tritico simili modo aera, hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata, quam graeci a similitudine pelecinum vocant; et hae conplexu necant. circa philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in macro, cum udam quidam ventus adflavit. aerae granum minimum est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines facit, aiuntque in asia et graecia balneatores, cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo, bestiola aranei generis, si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.

  remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant. vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit. quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere putant; ter quidem saritam modium fractae e modio solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse vermiculis obnoxia, nec si interlunio serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. democritus suco herbae, quae appellatur aizoum, in tegulis nascens, et ab aliis aesum, latine vero sedum aut digitillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae vincant. pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis diluto et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant. rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica iniuriam sentiunt. retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus vel cum centesimo. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt euphrates tigrisque sic ut in aegypto nilus, nec terra ipsa herbas gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.

  igitur catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis.

  subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco, ut cytisus et cicere excepto legumina quae velluntur e terra, non subsecantur - unde et legumina appellata, quia ita leguntur - , in pingui autem quae cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur - minus enim alimenti radix poscit - , laetior terra densiorque tritico. in loco umidiore far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum patiuntur.

  ex frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim, accidit p. aelio cn. cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nata produntur frumenta.

  et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia aegypti facilitate conmemorata. nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio ac nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit. si xii cubita non excessit, fames certa est, nec minus si xvi exsuperavit. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo graviore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. hoc fit novembri mense incipiente, postea pauci runcant - botanismon vocant - , reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. apriles. peragitur autem messis mense maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur. excellentius thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior babyloniae seleuciae, euphrate atque tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur. syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum illud: “quid quaeque regio patiatur.”

  vomerum plura genera: culter vocatur inflexus praedensam, priusquam proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterum genus est volgare rostrati vectis. tertium in solo facili, nec toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio scindens solum et acie laterum radices herbarum secans. non pridem inventum in raetia galliae duas addere tali rotulas, quod genus vocant plaumorati. cuspis effigiem palae habet. serunt ita non nisi culta terra et fere nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.

  in arando magnopere servandum est catonis oraculum: “quid est bene agrum colere bene arare. quid secundum arare. quid tertium stercorare. sulco vario ne ares. tempestive ares.” tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra. ubi siccae et graves aestates, terra cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et autumni aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi mediis caloribus. altum et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue valde et aridum paulo ante sationem.

  sunt et huic suae leges: lutosam terram ne tangito. vi omni arato. prius quam ares proscindito. hoc utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt. - quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. hoc in novali aeque necessarium est. novale est quod alternis annis seritur. - araturos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent - sic minime colla contundunt - ; si inter arbo
res vitesque aretur, fiscellis capistrari, ne germinum tenera praecerpant; securiculam in stiva pendere, qua intercidantur radices - hoc melius quam convelli aratro bovesque luctari - ; in arando versum peragi nec strigare in actu spiritus. iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. omne arvum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo in inferiora rostrante vomere, tantumque est laboris homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant. arator nisi incurvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum. ibi utique caveatur, ubi inventum est. purget vomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male aratur arvom, quod satis frugibus occandum est. id demum recte subactum erit, ubi non intellegetur, utro vomer ierit. in usu est et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.

  aratione per traversum iterata occatio sequitur, ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta vel tabula aratro adnexa - quod vocant lirare - operiente semina; ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est. quarto seri sulco vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles, bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in italia, quinto sulco seri melius est, in tuscis vero nono. at fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

 

‹ Prev