Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 343
a favonio in aequinoctium vernum caesari significat, xiiii kal. mart. triduum varie, et viii kal. hirundinis visu et postero die arcturi exortu vespertino, item iii non. mart. - caesar cancri exortu id fieri observavit, maior pars auctorum vindemitoris emersu - viii idus aquilonii piscis exortu et postero die orionis. in attica miluum apparere servatur. caesar et idus mart. ferales sibi notavit scorpionis occasu, xv kal. vero april. italiae miluum ostendi, xii kal. equum occidere matutino.
hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. neque enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum est; hoc illo mense signum dies habet observatione minime fallaci aut dubia, si quis adtendat. unde autem spiret is ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die, quisquis ille fuerit, quo flare coeperit - non utique vi id. feb., sed sive ante, quando praevernat, sive postea, quando hiemat post diem hunc - , innumera rusticos cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri nequeunt. trimestria serantur, vites putentur qua diximus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, vineae pastinentur, seminaria digerantur, instaurentur alia, harundines, salices, genistae serantur caedanturque, serantur vero ulmi, populi, platani, uti dictum est. tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum, tunc quoque levi sarculo purgare verius quam fodere, florentem utique xv primis diebus non attingere. hordeum nisi sicco ne sarito. putationem aequinoctio peractam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alligant in arbusto singulae operae arbores xv. eodem hoc tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim proximis voluminibus dicetur, eodem et topiarii. tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscinditur vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occupent herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque sucum venturis seminibus auferant. talia autumno melius arari certum est.
cato verna opera sic definit: “scrobes fieri, seminaria ... propagari, in locis crassis et umidis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata stercorari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu favoni defendi et purgari, herbas malas radicitus erui, ficos interputari, seminaria fieri et vetera sarciri: haec antequam vineam fodere incipias.” idemque: “piro florente arare incipito macra harenosaque. postea uti quaeque gravissima et aquosissima, ita postremo arato.” ergo haec aratio has habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent primoque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas praebent. ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tempus. quaedam vero et suas habent notas, sicuti ficus. cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, tunc maxime serendas ficus.
aequinoctium vernum a. d. viii kal. april. peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum caesari significant kal. april. iii non. april. in attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in boeotia, caesari autem et chaldaeis nonis, aegypto orion et gladius eius incipiunt abscondi. caesari vi idus significatur imber librae occasu. xiiii kal. mai. aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum. xvi atticae, xv caesari continuo quatriduo significat, assyriae autem xii kal. hoc est vulgo appellatum sidus parilicium, quoniam xi kal. mai. urbis romae natalis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus graecis eas stellas quod nostri a similitudine cognominis graeci, propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere suculas. caesari et viii kal. notatur dies. vii kal. aegypto haedi exoriuntur, vi boeotiae et atticae canis vesperi occultatur, fidicula mane oritur. v kal. assyriae orion totus absconditur, iiii autem canis. vi non. mai. caesari suculae matutino exoriuntur et viii id. capella pluvialis, aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. sic fere in vi id. mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.
in hoc temporis intervallo xv diebus primis agricolae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporariae, quam cuculum vocant. dedecus enim habetur obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo vere, laudantur, auspicio tamen detestabiles videntur. adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis.
extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae - ita appellant rustici stellantes volatus, graeci vero lampyridas - incredibili benignitate naturae. iam vergilias in caelo notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres fecit alias veluti vociferans: ‘cur caelum intuearis, agricola cur sidera quaeras, rustice iam te breviore somno fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu obtegatur, secumque lucem habeat et nocte dedi tibi herbas horarum indices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra avoces, heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere habes ante pedes tuos ecce vergilias.’ incertis hae diebus proveniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.
ergo opera: taleas olivarum ponere ipsasque oleas interradere, rigare prata aequinoctii diebus primis, cum herba creverit in festucam, arcere aquas, vineam pampinare - et huic lex sua: cum pampini iiii digitos longitudine expleverint; pampinat una opera iugerum - , segetes iterare. saritur diebus xx. ab aequinoctio sartura nocere et vineae et segeti existimatur. et oves lavandi hoc idem tempus est.
a vergiliarum exortu significant caesari postridie arcturi occasus matutinus, iii id. mai. fidiculae exortus, xii kal. iun. capella vesperi occidens et in attica canis. xi kal. caesari orionis gladius occidere incipit, iiii non. iun. caesari et assyriae aquila vesperi oritur, vii id. arcturus matutino occidit italiae, iiii delphinus vesperi exoritur. xvii kal. iul. gladius orionis exoritur, quod in aegypto post quatriduum. xi kal. eiusdem orionis gladius caesari occidere incipit. viii kal. vero iul. longissimus dies totius anni et nox brevissima solstitium conficiunt. in hoc temporis intervallo vineae pampinantur, curatur ut vinea vetus semel fossa sit, bis novella. oves tondentur, lupinum stercorandi causa vertitur, terra proscinditur, vicia in pabulum secatur, faba metitur, dein cuditur.
prata circa kal. iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae herbae, arare, dein cratire, sarire, florem ex fenilibus atque e praesepibus feno delapsum spargere, priusquam cratiantur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisecia, ne herbae vellantur obtrituque hebetentur. senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque inarata tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint siciliri, hoc est quae feniseces praeterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. invisa et equisaeti est, a similitudine equinae saetae. secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. cato: “fenum,” inquit, “ne sero seces: prius quam semen maturum sit.” quidam pridie rigant. ubi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes italiae post messem secant. fuit hoc quoque maioris inpend
ii apud priores, creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set aquariae protinus virent. falcium ipsarum duo genera: italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, galliarum latifundia maioribus ... conpendia, quippe medias caedunt herbas brevioresque praetereunt. italus fenisex dextra una manu secat. iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos mcc quaterna pondo. sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est. rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod vocant cordum. interamnae in umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. armentorum ideo cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo maxime quadrigarum quaestu.
solstitium peragi in octava parte cancri et viii kal. iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies creverunt sex mensibus, sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis. vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus nuptae. adhuc parum est. ‘ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.’ ab solstitio ad fidiculae occasum vi kal. iul. caesari orion exoritur, zona autem eius iiii non. assyriae, aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi, hoc est minorem canem, ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. iiii non. chaldaeis corona occidit matutino, atticae orion totus eo die exoritur. prid. id. iul. aegyptiis orion desinit exoriri, xvi kal. aug. assyriae procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. hoc fit post solstitium xxiii die. sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam discriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. xiii kal. aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod caesar x kal. sentire italiam existimavit. aquila atticae matutino occidit, iii kal. regia in pectore leonis stella matutino caesari emergit. viii id. aug. arcturus medius occidit, iii id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit vi id. easdem.
in hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustae. non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. ferunt democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium, praevisa olei caritate futura ex vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse mercedem anxiae et avidae dominorum poenitentiae, contentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea sextius e romanis sapientiae adsectatoribus athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue.
plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave luna, hoc est praevalente. utroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, caelo regerens. differentia utriusque habitus magna, sed manifesta. namque interlunio aestate calidissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed alia quam redditur a fabiano graecisque auctoribus. aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat.
ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo, orione, haedis. alia sunt illa, quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica haec et magnae differentiae a prioribus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus.
duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexae. est praeterea in caelo qui vocatur lacteus circulus, etiam visu facilis huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt duorum siderum observatione, aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula. ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis ae+r genitalem illum lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in italia exoriri a. d. xiii kal. ian., nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est.
rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, robigalia, floralia, vinalia. robigalia numa constituit anno regni sui xi, quae nunc aguntur a. d. vii kal. mai., quoniam tunc fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem x obtinente, sicut tunc ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadriduum varia gentium observatione in iiii kal. mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit. itaque iidem floralia iiii kal. easdem instituerunt urbis anno dxvi ex oraculis sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro determ
inat sole tauri partem xiiii obtinente. ergo si in hoc quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae florebunt, laedi necesse erit. vinalia priora, quae ante hos dies sunt viiii kal. mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. vi id. mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordidas velim - exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens - , et multo minus plenilunium incidere. iiii non. iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium viii kal. iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio xxiii, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. iiii non. iul., cum aegypto canicula exoritur, vel certe xvi kal. aug., cum italiae, item xiii kal. aug., cum aquila occidit, usque in x kal. easdem. extra has causas sunt vinalia altera, quae aguntur a. d. xiiii kal. sept. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hunc diem festum tempestatibus leniendis institutum. nunc fidiculam occidere a. d. vi id. aug. servatur.
intra haec constat caelestis sterilitas, neque negaverim posse ea permutari algentium locorum et aestuantium natura. set a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium. et in hoc mirari benignitatem naturae succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege divisum: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem valere; praeterea tam facile intellegi, ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunae statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio. sarmenta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulae nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus ne noceat; alii siluri carnem leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. archibius ad antiochum syriae regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.