Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 345
proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur in xv. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu superius acuminatum septentrionalem atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque erecta noctem ventosam. si quartam orbis rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. apud Varronem ita est: “si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres. si caligo orbisve nubium incluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si xvi vehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet.” sunt et ipsius lunae viii articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est iii, vii, xi, xv, xviiii, xxiii, xxvii et interlunium.
tertio loco stellarum observationem esse oportet. discurrere hae videntur interdum, ventique protinus sequuntur, in quorum parte ita praesagiere. caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, autumnum serenum ac densum minusque ventosum facient. autumni serenitas ventosam hiemem facit. cum repente stellarum fulgor obscuratur et id neque nubilo nec caligine, pluvia aut graves denuntiantur tempestates. si volitare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, ventos ex is partibus nuntiabunt aut. si coruscabunt, certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos et undique. si stellarum errantium aliquam orbis incluserit, imbrem. sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo sereno apparere desiit, atrox hiems sequitur. si vero alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant, a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus nubis circa sidera aliqua pluviam.
cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. cum sereno caelo fulgetrae erunt et tonitrua, hiemabit, atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit; cum ab aquilone tantum, in posterum diem aquam portendet; cum a septentrione, ventum eum. cum ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit, ventum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana.
nubes cum sereno in caelum ferentur, ex quacumque parte id fiet, venti expectentur. si eodem loco globabuntur adpropinquanteque sole discutientur et hoc ab aquilone fiet, ventos; si ab austro, imbres portendent. sole occidente si ex utraque parte eius caelum petent, tempestatem significabunt. vehementius atrae ab oriente in noctem aquam minantur, ab occidente in posterum diem. si nubes ut vellera lanae spargentur multae ab oriente, aquam in triduum praesagient. cum in cacuminibus montium nubes consident, hiemabit. si cacumina pura fient, disserenabit. nube gravida candicante, quod vocant tempestatem albam, grando imminebit. caelo quamvis sereno nubecula quamvis parva flatum procellosum dabit.
nebulae montibus descendentes aut caelo cadentes vel in vallibus sidentes serenitatem promittent.
ab his terreni ignes proxime significant. pallidi namque murmurantesque tempestatum nuntii sentiuntur, pluviae etiam, si in lucernis fungi, si flexuose volitet flamma. ventum nuntiant lumina, cum ex sese flammas elidunt aut vix accenduntur; item cum in ae+no pendente scintillae coacervantur, vel cum tollentibus ollas carbo adhaerescit, aut cum contectus ignis e se favillam discutit scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit et cum carbo vehementer perlucet.
est et aquarum significatio: mare si tranquillum in portu cursitabit murmurabitve intra se, ventum praedicet; si id hieme, et imbrem; litora ripaeque si resonabunt tranquillo, asperam tempestatem, item maris ipsius tranquillo sonitus spumaeve dispersae aut aquae bullantes. pulmones marini in pelago plurium dierum hiemem portendunt. saepe et silentio intumescit inflatumque altius solito iam intra se esse ventos fatetur.
et quidam et montium sonitus nemorumque mugitus praedicunt et sine aura, quae sentiatur, folia ludentia, lanugo populi aut spinae volitans aquisque plumae innatantes, atque etiam in campanis venturam tempestatem praecedens suus fragor. caeli quidem murmur non dubiam significationem habet.
praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem. lolligo volitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra solitum vocales et fulicae matutino clangore, item mergi anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aquaticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gaviae maria aut stagna fugientes. grues silentio per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre garrula - at sereno tempestatem - , corvique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum diem; si vero carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem. graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volucres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nidos suos, et anseres continuo clangore intempestivi, ardea in mediis harenis tristis.
nec mirum aquaticas aut in totum volucres praesagia ae+ris sentire: pecora exultantia et indecora lascivia ludentia easdem significationes habent, et boves caelum olfactantes seque lambentes contra pilum, turpesque porci alienos sibi manipulos faeni lacerantes, et apes operantes segniter vel contra industriam suam absconditae, vel formicae concursantes aut ova progerentes, item vermes terreni erumpentes.
trifolium quoque inhorrescere et folia contra tempestatem subrigere certum est. nec non et in cibis mensisque nostris vasa, quibus esculentum additur, sudorem repositoriis relinquentia diras tempestates praenuntiant.
LIBER XIX
siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit vitae parte quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat aegyptum italiae in tantum, ut galerius a freto siciliae alexandriam septimo die pervenerit, balbillus sexto, ambo praefecti, aestate vero post xv annos valerius marianus ex praetoriis senatoribus a puteolis nono die lenissumo flatu herbam esse quae gadis ab herculis columnis septimo die ostiam adferat et citeriorem hispaniam quarto, provinciam narbonensem tertio, africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit c. flavio legato vibi crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, ut ventos procellasque capiat, et parum esse fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non
alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed fractum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria, ac summa audacia pervehi mare! nulla exsecratio sufficit contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus. ac nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum causa victusque praemonebamus: ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. propterea, ut sciamus favisse poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deterioremque etiam terram facit.
seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis aegypto serenti, ut arabiae indiaeque merces inportet. itane et galliae censentur hoc reditu montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane cadurci, caleti, ruteni, bituriges ultimique hominum existimati morini, immo vero galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti. in germania autem defossae atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in italiae regione aliana inter padum ticinumque amnes, ubi a saetabi tertia in europa lino palma; secundam enim in vicino alianis capessunt retovina et in aemilia via faventina. candore alianis semper crudis faventina praeferuntur; retovinis tenuitas summa densitasque, candor qui faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tinnitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam ceteris pretium. et ab his hispania citerior habet splendorem lini praecipuum torrentis, in quo politur, natura, qui adluit tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non dudum ex eadem hispania zoelicum venit in italiam plagis utilissimum; civitas ea gallaeciae et oceano propinqua. est sua gloria et cumano in campania ad piscium et alitum capturas. eadem et plagis materia - neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus - , sed cumanae plagae concidunt apro saetas et vel ferri aciem vincunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante iulio lupo, qui in praefectura aegypti obiit. mirentur hoc ignorantes in aegypti quondam regis, quem amasim vocant, thorace in rhodiorum insula lindi in templo minervae ccclxv filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. italia et paelignis etiamnum linis honorem habet, sed fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam cadurci obtinent. galliarum hoc et tomenta pariter inventum. italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: taniticum, pelusiacum, buticum, tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars aegypti in arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus aegypti gratissimae. quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto x diebus, aethiopes indique e malis, arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis.
apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam rustico ac praedulci italiae transpadanae cibo, sed iam pridem sacrorum tantum, gratia. deinde post messem triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam, pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inversae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis, donec omnis membrana decorticetur, corticesque decussi clibanis et furnis praebent usum. medullae numerosior distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris decorum. est ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius.
inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. regum inde funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque sole indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem. rufus de cetero colos splendescit igni. cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae. anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa elim in achaia genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio. linteorum lanugo, e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medicinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt.
temptatum est tingui linum quoque, ut vestium insaniam acciperet, in alexandri magni primum classibus indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certamine quodam variassent insignia navium, stupueruntque litora flatu versicoloria pellente vela. purpureo ad actium cum m. antonio cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit imperatoriae navis insigne.
postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit q. catulus, cum capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur lentulus spinther apollinaribus ludis. mox caesar dictator totum forum romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine ludis marcellus octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi xi consulatu, a kal. aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutati a moribus catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis neronis. rubent in cavis aedium et muscum ab sole defendunt. cetero mansit candori pertinax gratia. honor ei iam et troiano bello. cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτὰ dixit, significaverit sata.
sparti quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante poenorum arma, quae primum hispaniae intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae data vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri aut nasci potest. in africa exiguum et inutile gignitur. carthaginiensis hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur ocreatis cruribus manuque textis manicis convoluta, osseis iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime tamen ab idibus mais in iunias. hoc maturitatis tempus.
volsum fascibus in acervo alligatum biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur. hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitu
r etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur. verumtamen complectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus quae sufficiant, minus [xxx] passuum in latitudinem a litore carthaginis novae minusque [c] in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent.
iunco graecos ad funes usos nomini credamus, quo herbam eam appellant, postea palmarum foliis philuraque manifestum est. inde translatum a poenis sparti usum perquam simile veri est.
theophrastus auctor est esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter summum corticem eamque partem, qua vescuntur, esse laneam naturam, ex qua inpilia vestesque quaedam conficiantur. sed neque regionem, in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeterquam eriophoron id appellari in exemplaribus, quae equidem invenerim, tradit, neque omnino ullam mentionem habet sparti cuncta magna cura persecutus cccxc annis ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet post id temporis spatium in usum venisse spartum.