Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 349
elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam cc annis servatum, ut auctor est theophrastus, et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. pallidum ac leve herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum.
putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum. ipsum cucumin qui magnificant, nasci praecipuum in arabia, mox in arcadia; cyrenis alii tradunt similem heliotropio cucumin inter folia et ramos provenire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad speciem scorpionum caudae reflexum, sed candidum. aliqui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra scorpionum ictus et semine et elaterio. est ad purgandam utrimque alvum modus pro portione virium ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum melle aut oleo vetere sanat.
multi hunc esse aput nos, qui anguinus vocetur, ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa mures non adtingunt. iidem podagris eum et articulariis morbis decoctum in aceto inlinunt praesentaneo remedio, lumborum vero dolores semine sole siccato, dein trito, #1108 xx pondere in hemina aquae dato sanant, tumores subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium, sed gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum.
multi eadem omnia sativis adtribuunt, magni etiam sine is momenti. namque et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris, et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in renium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur.
ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitiones; siccatur, in farinam tunsa datur quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet. haec farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse cucumis odore defectum animi refovet. - (coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.) -
cucurbita quoque silvestris invenitur, σομφὸς a graecis appellata, intus inanis, unde et nomen, digitali crassitudine, non nisi in saxosis nascens. huius conmanducatae sucus stomacho admodum prodest.
colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. arefacta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor. prodest stomacho et farinae aridae pilulis cum decocto melle sumptis. in morbo regio semina eius vii sumuntur et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac sale dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo adalligata febribus liberare dicuntur, quas graeci periodicas vocant. sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et suppurationibus, quae graeci vocant ἀποστήματα. decoctae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolores inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris vulneribus medetur. nec non ramentis corticis recentis podagras refrigerat et ardores capitis, infantium maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cinis inpositus mire combusta sanat. chrysippus medicus damnabat eas in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudicantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus.
est et rapo vis medica. perniones fervens inpositum sanat, item frigus pellit e pedibus. aqua decocti eius fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, a multis vero antidoti vim habere in vino et oleo. democritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflationes, diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem stimulari ab iis professus, item dionysius, magisque si eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse.
silvestre rapum in arvis maxime nascitur, fruticosum, semine candido, duplo maiore quam papaver. hoc ad levigandam cutem in facie totoque corpore utuntur mixta farina pari mensura ervi, hordei et tritici et lupini. radix ad omnia inutilis.
naporum duas differentias et in medicina graeci servant. angulosis foliorum caulibus, flore aneti, quod bunion vocant, purgationibus feminarum et vesicae et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa vel suci drachma; semen dysintericis tostum tritumque in aquae calidae cyathis quattuor. sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. alterum genus buniada appellant, et raphano et rapo simile, seminis praeclari contra venena. ob id et in antidotis utuntur illo.
raphanum et silvestrem esse diximus. laudatissimus in arcadia, quamquam et alibi nascitur, utilior urinae dumtaxat ciendae, cetero aestuosus. in italia et armoraciam vocant.
et sativi vero praeter ea, quae circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. praeterea cortices in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur. ad tussim etiam mane ieiunis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum ipsumque conmanducatum, adligato raphano aquam foliis eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis. iidem et contra venena prosunt, cerastis et scorpionibus adversantur - vel ipso vel semine infectis manibus inpune tractaveris, inpositoque raphano scorpiones moriuntur - , salutares et contra fungorum aut hyoscyami venena atque, ut nicander tradit, et contra sanguinem tauri. contra viscum quoque dari apollodori duo iubent, sed citieus semen ex aqua tritum, tarentinus sucum. lienem item extenuant, iocineri prosunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melancholicis. praxagoras et iliosis dandos censet, plistonicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic extrahunt. medius ad haec et sanguinem excreantibus coctos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam, hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari raphanis, et super umbilicum inponi contra tormenta volvae. reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. democritus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quae in oblongis dumtaxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus imperant; haec antipathia est. et aurium gravitati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo esse eos utilissimum est.
pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur.
radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. celsus et podagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet.
alterum genus est staphylinus, quod pastinacam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa. radicem eius dieuches contra iocineris aut lienis ac lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, cleophantus et dysintericis veteribus. philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. habentes eam feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur.
syria, in hortis operosissima - utique in proverbio graecis “multa syrorum olera - ,” simillimam staphylino herbam serit, quam alii gingidion vocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. estur coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores.
siser erraticum sativo simile est et effectu: stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam ciet, ut ophion credit, et venerem. in eadem sententia est et diocles; praeterea cordi convenire convalescentium aut post multas vomitiones perquam utile. heraclides contra argentum vivum dedit et venerem subinde offensantem aegrisque se recolligentibus. hicesius ideo stomacho inutile videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte caprino potus sistit alvum.
et quoniam plerosque similitudo nominum graecorum confundit, conteximus et de sili sed hoc est vulgatae notitiae. optimum massiliense, lato enim grano et fulvo est, secundum aethiopicum nigrius, creticum odoratissimum omnium. radix iucundi odoris est. semen esse et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum aut trium lingularum mensura. sunt et folia utilia, ut quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum sale. boum morbis sic tritum infunditur.
inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita tussim emendat; radicis vero decoctae sucus taenias pellit, siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.
cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitae aut siccae cum melle ... et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita sanant. coctam in cinere et epiphoris multi inposuere cum farina hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum ... cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. reliqua inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse praecordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt. asclepiadis schola ad colorem quoque validum profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem valetudinis custodiri, stomacho utiles esse, spiritus agitatione ventrem mollire, haemorrhoidas aperire subditas pro balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropises mire proficere, item contra anginas cum rutae et melle; excitari eodem lethargicos. (Varro quae sale et aceto pista est arefactaque, vermiculis non infestari auctor est). -
porrum sectivum profluvia sanguinis sistit naribus contrito eo obturatis vel gallae mixto aut mentae, item ex abortu profluvia poto suco. cum lacte mulieris tussi etiam veteri et pectoris ac pulmonis vitiis medetur. inlitis foliis sanantur vari et ambusta et epinyctides - ita vocatur ulcus, quae et syce, in angulo oculi perpetuo umore manans; quidam eodem nomine appellant pusulas liventes ac noctibus inquietantes - et alia ulcera cum melle tritis, vel bestiarum morsus ex aceto, item serpentium aliorumque venenatorum, aurium vero vitia cum felle caprino vel pari mensura mulsi, stridores cum lacte mulieris, capitis dolores, si in nares fundatur dormituris vel in aures duobus suci coclearibus, uno mellis. sucus et ad serpentium scorpionumque ictus bibitur cum mero et ad lumborum dolores cum vini hemina potus. sanguinem vero excreantibus et phthisicis et destillationibus longis vel sucus vel ex ipso cibus prodest, item morbo regio vel hydropicis et ad renum dolores, cum tisanae suco acetabuli mensura. idem modus cum melle vulvas purgat. estur vero et contra fungorum venena, inponitur et vulneribus, venerem stimulat, sitim sedat, ebrietates discutit, sed oculorum aciem hebetare traditur, inflationes quoque facere, quae tamen stomacho non noceant ventremque molliant. voci splendorem adfert.
capitato maiores ad eadem effectus. sanguinem reicientibus sucus eius cum galla aut turis farina vel acacia datur. hippocrates et sine alia mixtura dari iubet vulvasque contractas aperire se putat, fecunditatem etiam feminarum hoc cibo augeri. contritum ex melle ulcera purgat. tussim et destillationes thoracis, pulmonis et arteriae vitia sanat, datum in sorbitione tisanae vel crudum praeter capita sine pane, ita ut alternis diebus sumatur, vel si pura excreentur. sic et voci et veneri somnoque multum confert. capita bis aqua mutata cocta alvum emolliunt ... sistit fluctiones veteres; cortex decoctus inlitusque inficit canos.
alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omnes. ictibus medetur potu vel cibo vel inlitu, privatim contra haemorrhoidas cum vino redditum vomitu. ac, ne contra araneos mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscyamum, canum morsus, in quae vulnera cum melle inponitur. ad serpentium quidem ictus tostum cum restibus suis efficacissime ex oleo inlinitur, adtritisque corporum partibus, vel si in vesicas intumuerint. quin et suffito eo evocari secundas partus existimat hippocrates, cinere eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens. suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere; diocles hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad evacuandam alvum, quod efficacius praestat viride cum coriandro in mero potum; suspiriosis aliqui et tritum in lacte dederunt. praxagoras et contra morbum regium vino miscuit et contra ileum in oleo et pulte, sic inlinens strumis quoque. antiqui et insanientibus dabant crudum, diocles phreneticis elixum. contra anginas tritum in posca gargarizari prodest. dentium dolorem tribus capitibus in aceto tritis inminuit, vel si decocti aqua conluantur addaturque ipsum in cava dentium. auribus etiam instillatur sucus cum adipe anserino. phthiriases et porrigines potum, item infusum cum aceto et nitro conpescit, destillationes cum lacte coctum vel tritum permixtumve caseo molli, quo genere et raucitatem extenuat vel in pisi aut fabae sorbitione. in totum autem coctum utilius est crudo elixumque tosto; sic et voci plus confert. taenias et reliqua animalia interaneorum pellit in aceto
mulso coctum; tenesmo in pulte medetur; temporum doloribus inlinitur elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi cum adipe vetusto decoctum vel cum lacte aut, si sanguis etiam excreetur vel pura, sub pruna tostum et cum mellis pari modo sumptum; convulsis, ruptis cum sale et oleo. item cum adipe tumores suspectos sanat. extrahit fistulis vitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice; lepras, lichenas, lentigines exulcerat sanatque cum origano, vel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes; suggillata aut liventia ad colorem reducit conbustum ex melle. credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere potum caput unum cum laserpici obolo in vino austero, - (tussim et alio modo ac pectorum suppurationes quantaslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo sumptum, donec sanitatem restituat. facit et somnos, atque in totum rubicundiora corpora) - venerem quoque stimulare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si trito natura tangatur.
lactucae sponte nascentis primum genus est eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissatum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent. alterum est genus quod graeci caesapon vocant. huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascens ἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes potu. haec propria singulis.